Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

mani ei exercitus reliquiae, quae . cladi supe suenant, Pisas se contulere si . inde cum Pisanis Gliibellinisque exulibus, in lucensem agrum excurrentes, loca ad Aesarem depopulando prae dasque agendo, usque ad D. Petri vicum pontemque processere, eoque flammis deleto, cum 1 . captivis Pisas reversi. Massa quoque Lincensis, proditione in 'potestatem Germanorum venit . quibus iniuriis damnisque Lucenses moti, Nicoluo Bacculterio praetore, in provinciam lunensein Progressi, Massam, pulsis inde Germanis, recepere. Arx jugo montis imposita , ne uutra rebellantibus receptus esset, funditus eversa, . incolaeque in plana deducti. inde cum Gallorum auxiliis, quae Ioannes Berialdus , T gius in Tuscia praesectus adduxerat Florem tinisque, pisanos sines ingressi, Castellione recepto Ascianum occupavere: cunctis late igne serroque usque ad Pisarum moenia vastatis.

Pisanis egredi portis minime ausis a ; ob cI

dein Ghi bellinorum vacua civitate, et ad obsistendum impare. In cuius victoriae memoriam, pecunia a Lucensibus in ipsis Pisarum portis signata. Hoc anno magna aquarum diluvia,

432쪽

38o continenti duarum noctium uniusquo diei imbris extistre; quihus aucta per universam Italiam flumina, pontium villarumqae Strage magnam cladem intulere. Aesar mutato alveo usque ad urbis muros progressus, Pontem D. Leonardi, novasque munitiones ad Salvatoris in muro aedem sectum traxit. nec nisi magna impensa ripig coercitus; intra quarum fines hactenus in mare decurrit. Per idem tempus ΙΙenricus civitatis antistes sato desanctus e cui Paganellus , a collegio basilicae martinianae sus- sectus. Dum haec' aguntur , Carolus rex iterum in Etruriam se contulit. cumque, et iis Sponte iratus, quod Conradini partes pervicacius fovissent , et Florentinorum Lucensiumque instimc tu , Pisanos merita poena affecturus videretur, in gratiam receptos, pactis quinque annorum induciis , Lucensibus conciliavit: cum per legatos vensam petissent, classemque, qua innomari plurimum poterant, obtulissent. Causa eius itineris Carolo, studium comparandi ex quibus-- cumque ' gentibus posset exercitus, quo Ludo

vico fratri in Africam ad bellum in rhams

- profecto, opem ferret. inter eos 'qui sacrae militiae nomen dedere, plures Lucensium numerati : qui cum pisana classe in Siciliam advecti , ut inde in sancti regis auxiliues in Meicam traiicerent. Sed dum omnia lentius com-

433쪽

Paranthr, rex in neti. obsidione pestifero morbo ictus, 'magna . christi auae rex' jactura vivere desiit. tanta innocentiae ac sanctimoniae fama, ut coelestibus honoribus, mox inter Divos relatus coli meruerit. Eo qui insequutus est anno a , tandiu viduam Clementis morte Ecclesiam, inopinata Gregorii X. renunciatio ingenti Iaetitia assecit. Is Vicecomitum surpo Placentiae natus, gravitate morum, rerumque agendarum prudentia clarus , principem inter diaconos locum Leodii, Galliae Belgica in sinibus Eburonum ad Mosam urbe, obtine-- .

bat . in eum quamquam extra collegium Purpuratorum, ob egregiam, quae de illo . erat famam, sessi diuturno dissidio Patres, Cum Og Ios coniecissent, Eal. septembris illum in pontificem maximum elegere. Navigaverat is pro 'cui' ab ea cura in Syriam religio his causa ;acceptoque in ipsa Solymorum urbe eius sol tunae nuncio, nihil antiquius habuit, quam ut ei civitati finem servitutis saceret , in qua ipse regnare coepisset . quo consilio Lugdunum Galliarum , conventum sacerdotum indixit: cui Thomas Aquinas, et Bonaventura Fidantius; clarissima ejus aetatis sacrarum literarum lumi

434쪽

38a mna, ne conjuncti splendorem augerent , alimrius in itinere extincti casus obstitit. inter caeteros ei consilio interfuit Petrus Angelellius Iu censis, ordinem Praedicatorum professus , ac sacri palatii magister, qui tunc Iucensi sacerdotio praeerat, in eoque supremum diem obiit. duxerat secum Gregorius itineri comitem, dum e Syria in Italiam navigaret, Ioannem S gruminei lucensis agri vino ortum , et ipsum eiusdem ordinis asseclam: quem ob fidem reb-gioneniriue , licet sacris minime initiatum , e gandis in pauperes pecuniis praefecit: cum primus pontificum publice eam largitionem instituisset. Dum a Usanorum bello, per inducias,

quarum nondum tempus exierat, urbs conquiesceret, a rhia in Catinenses mota . IIi Etruria inguelphas partes traducta, soli sere, munitione. Rei confisi, pm Ghibellinis steterant: Bed quo,

in quod caetera Tuscorum oppida urbesquo coierant. insigni contumacia recuῖaverania quare Arrighetto Consalonerio praetore, Lucenses Eo cum copiis profecti, agrum prius caedibus arborum , praedisque depopulati, mox oppidum

ipsum vi obtinuere. Arx, unde in vicinos excursus rapinaeque, latrociniis sedes eversa soloque aequata. Utque omnis rebellandi occasio adimeretur, oppidum maris nudatum . incolis

veniam suppliciter deprecantibus, data. uda-

435쪽

ctisque in verba lucensis populi, sex obsides e primoribus imperati, qui praetoris arbitrio, binoquoque mense permutarentur . Paeandis quoque

roniensis provinciae populis laboratum i) .

Exarserant inter Castellionenses, Bargaeos Corelliensesque graves simultates, agrorum Causa, quos alii privati iuris, alii communes contendebant. Sumptisque armis, municipali, ut inter sinitimos, aemulatione, vetera odia Caedibus damnisque explebant. tentata frustra OOncordia per Gaidonem a Porticu provinciae praesectum. ac Ioannem Ricci ardum armorum ducem ; tandem a Petro Faventino praetore, illuc cum copiis profecto diremptis litibus. ab armis discessum. Nec is annus discordia solum, sed sacrilegio quoque infamis extitit . quidam martinianas basilicae sacerdotes avaritia coeci, coronam sancti Vultus capiti impositam surto abstulere.. quod ubi per urbem vulgatum, vio- Iatae restigionis horror cunctorum animos Pervasit: passimque conceptae in sacrilegos irae, qui populi Iucensis famam atroci facto apud caeteras gentes laesissent. conquisiti ac reperti, exitum sceleri parem habuere. decus Sacro capiti restitutum. Sed malos cives, quos in ea

436쪽

temporum Isie respublica patiebatur , una Sita

pensare poterat; quae hoc anno demum , coelo, ut egregiis virtutibus meruerat, transcripta, vivore desiit. IIaeo apud Montem Sacratum,

qui pagus est ad VIII. ab urbe Luca lapidem in

, montanis situs, humili loco nata; ubi per aetatem licuit, in nobilem Fatinellorum domum, inter ancillarum ministeria recepta, morum i nocentia , religione, in pauperos benignitate ea evasit, ut ab iis, quibus ante servierat , adorari meruerit. parco ac tenui victu corpus torsit potius. q in aluit : idem aspera rudique veste , magis contra delicias , quam contra frigus munire solita ; interiliu laboribus , noctu coelestium contemplationi intenta, vitam coelo terrisque dividebat. ne quidem coelo

abesse assueta etiam cuin in terris versaretur.

Deo saepe vacanti, ne id heris scaudi esset, coelestes genii vicariam operam praestitere. Ω-lices , quibus inter sumiliae decora, supra sa-SCes a c. purpuras invidiosum, hontigiti , divorum manus sumulas habuisse. horrea piis la gitionibus exhausta, novis frugibus prece complere ; labenti imbre minime persundit aquas in vinum vertore panis frusta , in .ssores rosasque mutare , Solemne illi suit. quibus , aliisque , non alia apud omnes samae es- Se , quam qui Superis iam recepti divinis ho-

437쪽

noribus coluntur . ad extinctae sun , non 'exiti he modo agroque lucensi, sed etiam ex sinitimis regionibus certatim 'concursum; ut perplures dies sepulcro inferri nequiverit. in eius cadaver pie injuriosi, alii vestes scindere, alii capillos vellere , ac se religiosis Papinis consecrare Corpus virginali habitu, nulla, aetatis mortisque iniuria victum, ultra CCCC. annos incorruptum durat; placido quiescenti quam mortuo 'similius. spectaturque in basilica Longobardorum accepta in antecessum aeternitate , assiduo adeuntium miraculo .

Is, qui successit annus i , Rod alpho Angustae Vindelicorum regulo, Romanorum imperatore renunciato , diuturnum christiani orbis dissidium composuit. Jam inde a Fridovici II. morte romanum imperium aliquandiu legitimo principe vacuum fuerat. moxque scissis septem virorum studiis, pluribus annis Iaceratum: hinc Alphonso Cartulonensium rege, hine Ricliardo Britanniae regis fratre se pro imperatore gerentibus: donec mortuo tandem Richardo, stipsragia in Rodulphum coiere . itaque GDegorii pontificis auctoritate imperator habitus cultusque est. Hic est ille Rodulphus , qui primi in pustriacam domum imperatoriam dignitatem

438쪽

386 intiuit; quae nunc eius familiae velut propria

ac perpetua, Publico generis humani bono , habetur. Ad eum salutandum missi a senatu Rustichellus Bocca ochius, Staseeduccius Dive sius , et Lotherius Carus: a quo benigne excepti auditique, rata priorum caesarum beneficia ac , immunitates laeti domum retulere. eodem in Carolum regem obsequio, mi exinium genuensium instinctu, bellum ei civitati intulerat, tamquam reipublicas patrono, gueupharumque partium per Etruriam' duci, milites submissi. non absimili partium discordia Pisani ardebant i . Iam inde a barbaris ea insula expulsis, Sardiniam in quatuor praesecim ras diviserant; easque principum civitatum nominibus , Calaritanam, Gallurensem, Arborensem ac Turritanam appellabant: praesectisque iudicum nomen indiderant. Erat per id tempus in civitate Ioannes vicecom s gallurensi praesectura superbus: eiusque opibus crescere Guelphorum animi putabantur. Id Ghi bellini, quorum Potentia tum Pisis praevalida, indignum rati seditione populi mota, hominem urbe expulere. Is Lucam. fidissimam guelpharum partium Sedem prosectus , placido mollique exilio minim

contentus, non Lucenses modo, sed universas Ann 327 l. Di iliaco by Corale

439쪽

Tusciae urbes, quae iam Caroli regis auspiciis, Guelphorum arbitrio regebantur, in Pisanos concivit. Itaque cum copiis foederatarum gentium Pisanum agrum trans Arrium ingressus , cum depopulando late terrorem intulisset, Toporium non satis valido praesidio tutum occupavit. inde hyemante coelo in Miniatenses digressus, in mediis conatibus extinctus, patriam ingenti Cura exolvit. Quo tempore apud Lucenses substitit, turris ingens in vertice Iuliani montis extructa, quae tamquam specula Pisas Lucamque respiceret. serunt quoque, quod is ad Mariae sanum, sub Iuliani montis radices , loci opportunitate ad noscenda Pisanorum consilia, plurimum manere consueMet, Pagum templumque de ejus nomine appellatum. Et Pisani quidem expedierant se satis seliciter, opportuna Ioannis morte; nisi se iterum sponte in novas turbas conjecissent. Joanne expulso , ac inter belli ardorem extincto, odio guelpharum partium Ugolinum quoque e Gherardeschae regulis regio haec in maritimis pisani agri sita, inter amnes Caecinam Corniamque opibus divitiisque ea aetate Clarum, Clarioremque mox calamitate futurum, urbe cum reliquis ejus factionis ducibus expulere. Qui gallurensis praesecti exemplo, ad vicinos Lucenses se conserens, ab iis in societatem exceptus est. Prae-

440쪽

ter eos, qui in civitate cum Ugolino sentiebant, multi etiam ex agro viri auctoritatem sequebantur. Quare tanto magis Lucenses eum

complexi , quod ejus opera in perpetuos reipublicae hostes , domestica discordia infirmos,

usuros sperabant. accessere Florentini, quibus per ea tempora una cum Lucensibus mens ac consilium erat , guelpharum partium societate. Quare utriusque Populi viribus, tum pisanorum exulum manu validus Ugolinus, patrios fines depopulando ingressus, igne ferroque vastavit. multisque oppidis in suam potastatem redactis in Vicum pisanum praecipue, eo diruto ac incenso , desaeviit. Quibus motus Gregorius pontifex, quo sequestre, cum Florentia Lugdunum iter faceret, Guelphi Ghibelliniquo conciliati, ac mutuis cladibus abstinere jussi; graviter increpitis belli auctoribus, sacra in eorum urbibus fieri vetuit. Pisani bello fracti , quo uno saevire in eum licuit, incensis Ugolini aedibus , bona illius in fiscum redegere. quare

Lucenses iterum insesto exercitu Pisanum agrum adorti , cum ad Ascianum obvios hostes habuissent , Commisso Praelio victores discessere. plii res Pisanorum Caesi captique . aut submersi paludibus, dum praecipiti fuga ex acie se proripiunt : inter quos clari duces Andreas eι Michael Passi germani fratres: posterior

SEARCH

MENU NAVIGATION