Apparatus medicaminum, nosocomiis ac generatim curationi aegrotorum pauperum maxime accommodus. Auctus et editus ab Aloysio Careno

발행: 1801년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

gradatim & paullatim prudenter augeantur, in

termittendae vero pro Sus, Ubi oriantur essectus si ςe mala, quae diximus, ubi de vitriolo cupri sermo fuit. Quod si progressu temporis remedium hoc praeparatum proprium elegantem colorem amit Heret, expediret illud conspergi & leviter conterit eXigua copia spiritus salis ammoniaci. Haec praeparatio etiam ex tempore institui

posset hac ratione. In mortario Vitreo conterantur duo partes vitrioli cupri cum tribus aikaili volatilis sicci, donec omniS motus ceSsaVerit, in massam uniformem & cyaneam abierit;& interea dum teritur m ASSA.ConSPergatur pau-Xillo aquae. Haec vero massa inVolvatur carta. bibula , exsiccetur in frusto Cretae aeri modera-O eriposita , az tum asservetur in vitro ritu: laus o. Athali ammonia cale siccum eo ipso tem ore colligitur, quo paratur Spiritus salis am-rmoniaci tartari sati.

R LECTUARIUM DIAS CORDIIIM

Rec. Pulveris herbae scordii uncias sex. Radicis gentianae drach. quindecim. Angelicae drach. quatuordecim.

Opii puri sufficienti vini generosi

quantitate soluti drach. Se

Mellis optimi uncias quadragi uta. Melli in vase reposito & parum calefacto 3rimum perfecte optum uniatur adhibiti r ligheo aiatillo; dein protracta agitatio a. in spe an tur

192쪽

per viees puIveres, omniaque misceantur, ut Electuarium uniforme. Communiter praescribitur interne ab uno scrupulo ad duo & etiam ad drachmas tres Ao. lutum in aqua simplici aut aromati ea ι aut vino, vel alio vehiculo , & additur mixturis ι caelerisque medicamentorum formis. Praescribitur etiani Solum ore sumendum aut sub forma bolorum.

In qualibet drachma invenitur unum granum cum duodecima parte circiter opili Si successu t6mporis electuarium hujusmodi nimis durum evaderet, iunc Emolliendum esset non melle sed vino, quod observandum est etiarn pro omnibus electuariis, in quibus optum ingrediatur , & quae dicuntur optata.

ELECTUARIUΜ PRO PECORIBUS seu TEDRIACA DIATESSARON:

Rec. Radic. gentianae ,

Doc tolunt in pulverem redigitur, miscetur cubi Mellis depurat. libris duabus, ct essicitur electuarium. Huic quoque electuario opportunum duxi in hac pharmacopaea locum concedere. Praescribitur autem a duabus & amplius drachmis, repetendum pro rei necessitate. Prodesse potest etianti hominibus praesertim applicatum externe regioniventriculi.

193쪽

Ree. Spiritus vini recti sicat. unc. SeXdecim. Instilla pedetentim , variisque intervallis. olei vitrioli rectificati unc. treS. Per concussionem optime miXta digerantur per triduum ; ac tum adde Pulveris crassi radic. Zingiberis, i Folior. mentii. piperiti d. ana

unc. unam.

Digere absque igne rursus per dies sex, &siltra. Praescribitur hoc elixir a duodecim guttis ' viginti, quadraginta S usque ad drachmasaas, ut diximus de aliis ELIXIRIIS Haliari &i ellii, iisdemque regulis atque cautionibus, ias pro iisdem adhibuimus.

C. Aquae menthoe piperitidis libram unam. In ea solve Salis tartar. alcatini drach. duas. Extract. gentianae , Eoob Juniperi an a unciam unam, cui dein de adde olei essentiat. corticis ci ri drachm. duas sed prius soluti in spiritus vini unciis tribu S.

Haec omnia digestioni frigidae cori in ssa ia

194쪽

vase clauso per lioras viginti quatuor ponantu : decantentur deinde, R in vasis vitreis bene clau

sis asserventur.

Utimur interne ab una drachma ad sex. Soalum ipsum exhiberi solet, sed passim praescribitur Sumendum in vino, aut aqua simplici aut alio vehiculo; vel additur aliquibus mixturis, &egregie Vices explet plurium aliorum eli X trium, vel tincturarum majoris pretii, & aestimationis,

quae sub aliis nominibus subministrari solent. Verum est salem tartari alcatini non semper esse posse absolute necessarium ad bonum exitum hujus elixiris. Sed experimento didici, Sa. lis additionem utilem esse, cum Semper conferat ad tenacius servandam combinationem & distri.

butionem olei essentialis in liquido. Caeterum haec , de qua loquimur, additio effici posset in

pluribus casibus absolute nece Ssaria, uti Cum accidit debilitatem virium sociam habere in primis viis praesentiam acidi; hoc enim in casu additio salis alcatini non solum juvat, Sed necessaria dici potest, ut continuo auferatur mechanicus stimulus , qui tanquam effectus causam fovere potest debilitatis continuato stomachi stimulo. Hoc elixir efficacius reddi potest in aliqui. bus circumstantiis, Si quaedam portio tincturae calami aromatici addatur. Sed illud curandum est ut frequenter renovetur, cum facili corruptio. ni obnoxium sit.

ΕΜΡLASTRUM ADHAERENS.

Rec. Emplastr. communis libras duas. Resiuae purae uia c. quinque.

195쪽

Terebinthinae unc. tres. His igne leni simul liquefactis & bene migiis efficiatur Emplastrum. Hoc emplastri genus inservit tegendis vul-ribus ab aeris externi contactu , iterumque con- agendis carnosis partibus divisis, aut laceratis,

itissimum vero Confert ad continendum acvriinum apparatum.

: c. Lithargyri pul. libras tres.

OL olivar. libras Seta. Aquae commvn. q. S. Haec coquantur leniter agitatione perenni; vaque addatur aqua calida loco evaporator , mec lythargyrum dissolutum fuerit, nec amus massa digitis adhaereat.

Hoc genus emplastri potissimum inservit 3 basi aliis emplastris.

e. Emplastri communis libras quatuor. Cerae flavae, Terebinthinae ana unc. tres. Cum mi ammoniaci, Galbani aua unc. quatuor.

196쪽

ISO Gummata solvantur sufficienti aceti copia:

percolata solutio coquatur usque ad consisten tiam mellis spissioris; ac deinde simul fundaniatur emplastrum, cera, & Terebinthina. Tande in assidua agitatione commisceatur gummosa solutio , & stat emplastrum. Super particulam pellis , aut panni linei

emplastrum eXtenditur, ac prout res postulat, diversis corporis partibus applicatur. Non raro promtior efficitur operatio , si antequam applicetur, corporis partes aceto aliquantulum fri.

centur.

Rec. Cerae citrinae unc. Sexdecim. Ol. Olivarum, Terebinthinae ana unc. Septem.

Iiis liquatis & aliquantulum refrigeratis admi

sceantur.

Pulveris Cantharid. Unc. undecim. Hoc eadem ratione applicatur. de altero. Communis dosis pro quolibet vesicante duarum drachmarum est. Non raro tamen expedit etiam dimidium unciae adhiberi. Non semper eo fine applicatur, ut vesicam excitet, sed interdum SO-lum ut rubefaciat. In primo casu passim per duodecim horas applicatum tenetur ; in altero paucarum horarum Spatio. Haec species Emplastri saepius parari debet, ut semper recens emplastrum sit; alioquin Vim suam amittit. Vis autem ipsius & effectus Rugeri potest, si emplastrum pulvere canthari-

197쪽

um conspergatur. Nev ct Sello aliique monent,t in aliquibus casibus hoc emplastrum aliquaosi CAMPHORAE misceatur tum ad augendam,sius emcaciam, tum etiam ad arcenda aliquai commoda, quae interdum solent oriri.

XTRACTUM ABSINTHII.

: ec. Herbae absinthii exsiccati vel viridis quan

Coquatur in s. q. aquae ad perfectam extra.ctionem. Decoctum forti pressione perco, Iatum evaporetur juxta legem artis, ut fiat eXtractum , quod a dimidio scrupuli ad unam drachmam ct usque ad tres praescribitur. Eodem modo praeparantur, quae Sequuntur.

EXTRACTUM CICHOREI ex tota planta

viridi ope decoctionis; melius vero, Si utamur Succo depurato, atque praescribitur ab uno scrupulo ad unam drachmam ct usque ad SeX.

EXTRACTUM GENTIANI ex radice, quod

eadem fere dosi praescribitur, qua etatra ctum absinthii. EXTRACTUΜ QUERCUS ex cortice ramorum , quod potest etiam vices explere

EXTRACTI TORMENTILLAE , atque

praescribitur a decem granis ad Viginti . unamque drachmam. Sed Saepius praescribi potest utilius simul cum aliquo ex

198쪽

tracto amaro in Varia dosi pro variis cir-

cumstantiis.

rum, eademque do si fere praescribi po-itest, qua datur eXtractum cichorei. Haec omnia eXtracta subministrantur interne, in aliquo Soluta vehiculo, vel additis aliquibus miXturi S, sive electuariis, aut in pilulis. EX- pedit speciatim in pilulis praescribi praesertim LX-ὲ

TRACTA ABSINTHII & GENTIANAE , cum

haec soluta saporem habeant maXime amaIum, qui tolerari utpote nimis gustui molestus tam facile non potest, speciatim ab aegris irritabilis vel delicatioris temperamenti. Accidit aliquando ob amaritudinis oualitatem & indolem Sine tu commodis adhiberi non posse; quo in caSu propterea magis prosunt amarct grati Orct. Haec etiam extracta loco ConStituentium esse possunt pro conliciendis diversis pitularum mas-lsis; atque in hunc usum communiuS magis e Xpedit adhiberi oeconomiae causa EXTRACTUM SA. LICIS. Ubi utendum sit extracto absinthii, Cum hoc contineat aliquam partem salis ammoniaci, opus est illud contrectari in mortario vitreo.

ΕXtracta amara praesertim ABSINTHII &GENTIANAE etiam externe praescribi possunt, ut reapse ab aliquibus practicis medicis pro Scripta sunt adversus Symplomata molesta Ver imium , aliisque in casibus Res est eXperimento niXa , vel ipsa theoria satiS probata, non paucas substantias medican ii uum bystemati cutis applicatas ope praesertim

199쪽

frittionum parere essectus posse non multum ab iis dissimiles, quos pariunt adhibitae interne. Non pauca eXperimenta & observationes ex veteri me dicina accepimus; multasque postremo evulgavit clar. doctor Chiarenti, quas quidem observatio. nes a medico florentino productas alii Italiae medici successu temporis ampliarunt, inter quos recenseri potest Doctor Erora in Ticinensi Lycaeo. Doctor Chiarenti pro bono exitu remediorum priseXternis usibus adhibendorum necessarium esse censuit, ea solvi in Succo gastrico. Alii satis esse putarunt quemlibet alium humorem animalem.

Ad me litteras dedit Doctor ADFsius Frank iurepublica litterarum satis notus, quibus mihi nuntiavit doctorem Chiartio medicum florentinum peritissimum, qui praeest curationi quadringentorum & amplius mani acorum, plus quam vigintie Xperimenta instituisse usu OPII simpliciter adipi conjuncto, atque in usum frictionis adhibiti, seque

deprehendisse optum absque succo gastrico VIm totam SUIm eXercuisse. Similia experimenta non in opto tantum, sed etiam in aliis remediis ipsemet habui, eundemque effectum comperii. Jam in ea Semper Opinione versatus fueram, quod Sa tis utilem actionem habeant remedia etiam eXterne applicata, utque ipsa interius insinuentur prae Sertim arida passim nihil opus habere, nisi ut

consocientur alicui substantiae, non ita tamen, ut crederem , ad sinem consequendum unicum men Struum eSSe pOSSe Opportunum, neque unum me notruum p OS se congruere solutioni remediorum

diversae indolis atque naturae. Semper enim Pu taVeram, ut ipsa eXperientia postea docuit, men Strua esse posse diversa pro diversa remediorum

200쪽

indole , ut propterea vel ipsa aqua Saepe essu

queat menstruum satis idoneum. Caeterum cum eX una parte SuccuS ga Stricus extra animalium ventriculum habere nequeat actionem ac proprietatem aliam ab ea, quam ha bent ipsius principia constituentia; ex altera hae ipsa principia . cum nota sint, polliceri nequeant aliquam singularem actionem re vim , concludendum esse videtur hoc menstrui genus Utpote incommodae & parcae admodum acquisitionis, licet in aliqua circumstantia ut men Struum contemni non possit , caeteris tamen menStxuis poΚtponi oportere, idemque magis. dicendum de aliis animalibus humoribus. Sed illud est certum , applicationem e Sterqnam remediorum lentius quidem actionem sua producero quam Soleant interne ad hi tata, ea tamen etiam externe operari; iniimo in pluribus casibus opportunissimum esse posse & maxime utilem eorum usum externum, ut in infantibus, in aegris delicatioris naturae summeque irritabilis ventriculi ad quemvis stimulum, vel in vincibili ter abhorrentis ab usu medicamentorUm, in quibusdam morbis, us indolis , ut medicamina ore sumenda prohibeant, aliisque in casibus. Memini me adhibuisse felici sa re successu chinam in sabbtantia sub forma cataplasmatis, eju, qtie decoctionem Saturatam sub forma flamentationi S pro duobus infantibus, uno trium annorum, Hltero minoris aetatis, qui in magno vitae periculo

versabantur ob perniciosam febrim, qua assecti fuerant, & a qua liberati fuerunt per as Siduam ςhinae applicationem regioni ventriculi, aliisque abdominis partibus factam ii do sub una, n. Odo

SEARCH

MENU NAVIGATION