Dissertatio medica inauguralis, de phænomenis et natura morbi ex submersione oriundi : quam, ... pro gradu doctoris ... eruditorum examini subjicit

발행: 1796년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ΕX SUBMERSIONE ORIUNDO. 31

sintia, Cum portione quadam singulatim uniuntur, unde formatur aqua et aCidum Carbo Dicum. Sanguinis igitur venosi in arteriosum conversio, secundum hanC opinionem, non ab aliquo acquisito, excepto quidem gas oxygenii calorico, essicitur, sed ab amissione solum hydrogenii et Carbonici. Theoriam quodammodo diversam protulerunt alii auctores; gas oxygenium sanguine in pulmone resorberi, opinati, atque in Circuitus decursu Cum carboniCo et hydrogenio unitum, aquam acidumque Carboni Cum formare, quae, ope Calori Ci Cujusdam ab oXygenio novo in pulmone separandi, in humores elasticos

In auxilium utriusque harum opinionum plurima proposita sunt argumenta, qUorUm Vel mentio nos ultra limites hujusmodi opusculo

praescriptos longe duceret. Adhuc quidem sub

42쪽

sub judice lis esse videtur ; haec tamen satis

Constant,

Ιmo, Sanguinem per pUlmones transeuntem ad ossicia quaedam in Corpore Praestanda aptari, et ado, Μutationes quas subit sanguis tribuendas esse actioni gas oXygenii, Utrum hOC absorberi concedatUr, neCne. Effectuum sanguini illatorum gas oxygenii accessione princeps videtur, ut sanguis ipse ad musculorum irritabilitatem sustentandam aptetur. OXygenium aliquid ad musculorum actionem facere inter medicos fere omnes jam ConVentum est, exempla igitur Compluria ad hunc probandum afferre minime necesse habeo ; sed unum alterum e adducere a Proposito haud alienum Videtur. Resert

43쪽

ΕX SUBΜERSIONE ORIUNDO. 33

Refert ΜΑYo sanguinem ex arteriis animalis cujusdam, in venas Canis post laborem un-helantis transfusum, hujus statim vires refecisse ipsumque tranquillum reddidisse.

Per experimenta quaedam a Doctore BED- Dosis instituta Constat, animalia multum Con Citata in certa aeris quantitate Citius perituta esse quam si antea tranquilla fuerint; nempe ob musculorum actionem Vehementiorem plus oxygenii illa quam haec Consumunt. LUZURI AGA gas oXygenio in Venam Canis jugularem immisso, et thoraCe aperto, vegetissimam perstare cordis irritabilitatem invenit, Miricula dextra Colorem ro Ceum eXhibente et musculorum vi insita magnopere aucta. Argumentum vero ad nostram sententiam maxime appositum ex eo deduCitur, quod animalia, quae gas oxygenium aliquamdiu spira-E Verunt,

44쪽

verunt, diutius post submersionem, CaeteriS Paribu8, Vi Vunt, quam quae in aere minU8 puro inclusa fuerunt. His aliisque inductus fert animus Credere furvuinem mutatione, quam ovΤenio objectus patitur, ad cordis irritabilitatem fusinendam optari. Restat adhuc ut quae modo dicta sunt ad causam submersorum mortis detegendam, jam applicentUr. Cum ad cordis irritabilitatem conservandam necessaria sit sanguini, per pulmonem transeunti, aeris puri accessio, sequitur Ut, hac negata, illa minuatur vel aboleatur. Post submersionem igitur, non amplius admisso aere, san guis ad cor sinistrum vadens hujus irritabilitatem sustentare nequibit, unde effectus quidam in corpore notabiles necessario orituri sunt.

Nobis

45쪽

Nobis igitur jam quaerendum est an omnia quae submersionem consequi solent huic irritabilitatis defectui referri positant. Μe quidem judice, omnia hujus ope hypothesis explanatu haud dissicilia sunt, sicut statim ostendere CO-

nabor.

Sanguis in pulmone, ob respirationem interclusam, haud mutatus, cor sinistrum ingreditur, quod, Cum adhuc viget irritabilitas sua, ad contrahendum stimulo distenilionis facile Concitatur. EX Ventriculo igitur pars sanguinis arteriaS Coronarias intrat, per quas defluens in fano Corpore Cordis irritabilitatem sustinet, in submersis autem Cum ad hoC non Valent, Cor gradatim minus sit irritabile. Interea minore sanguinis Copia e pulmonibus perVeniente, Plus temporis prius elabitur quam cor diastendatur, et hoC itaque rarius contrahitur; et cum simul minuitur hujus vigor, ob oXygenium sanguini deficiens, inde sulfus arteriarum debiles sunt mianvsque

46쪽

36 DE MORBO

nusque frequentes. Tandem sanguinis in cordevecti et quantitate adhuC parciori, et natura ad munera propria eXplenda minus apta, Cordis motus tam debiles fiunt ut ad sanguinem per Corpus propellendum omnino non lassiciant; circulatio igitur necessario desinit.

Anxietatis fensus oritur tum ab impedita mutatione salutari sanguinis quae per spiritum fieri solet, cum a sanguinis ipsius transitu per

pulmonem minus libero.

Sensus movendique facultatis privatio ex

eo pendere Videtur, quod Cerebrum ossiciis suis fungi non valeat, nisi aequabilis atque perpetua sanguinis perfluentis copia et iuppeditetur. Quamobrem haec necessaria sit quaerere, Omnino a proposito alienum foret ; sed reveraneςessariam esse non dubitatur. Temporis

47쪽

Temporis longinquitas, per quam diversa animalia post submersionem sensum retinent, ex variis irritabilitatis gradibus, quibus gaudent, maxime pendere Videtur. HinC ranae, bufones, et alia amphibia, quorum musculos diutius irritabiles permanere Cognostitur, diutius etiam quibusvis aliis immersa vivunt. Eorum, quae sectis Cadaveribus apparent explicationem jam aggressuru8 sum. De aeris in pulmone contenti quantitate, ea, quae antehac dixi, sussiciant. Ventriculi cordis dextri Contractionem, qUam sinistri, diuturniorem esse, opinioni, quam Pro tuli, primo adversari videatur ; si enim cordis irritabilitas de natura sanguinis per arterias Coronarias CirCulantis penderet, ventriculi deX-tri, simul ac sinistri irritabilitas minueretur

oporteret.

48쪽

38 DE MORBO

oporteret. Haud tamen, Ut credo, CXplanatu dissicile erit, si in memoriam reVOCRmUS, multo plus sanguinis dextrum, quam sinistrum cordis ventriculum ingredi, Unde illud, quavis diastole, plene distenditur, hoC Vero qUantitatem accipit perparvam. Hoc modo stimulo compensatur irritabilitatis defectus, atque ex haC Causa, tardius etsi minus Ue qilam in Corpore sano Valide, Cor dextrum aliquamdiu adhuc contrahitur, Sanguinis quantitatis variae in corde vasisque Contentae haeC ratio essa videtur. Rus transsituper pulmonem impedito, plus justo in arteria

pulmonali eX necessitate colligitur, et ubi haec nihil amplius admittere potest, Ventri CUIUS, RU-riCUla, sinus Venosus, et venae cavae, in seri e Continuata distendentur. Ventriculus sinistervon statim contrahi desinit, ut sanguis ater eum ingressus est, hunc vero in arterias projicit dum

Vel pauxillum retinet irritabilitatis; aliquod igitur

49쪽

igitur ejusmodi sanguinis in arteriis reperietur. Hinc cerebrum Colorem adipiscetur fuscum. Sphincterum ac valvulae Coli relaXatio mus culorum totius Corporis irritabilitatem minutam evinCit. De loco quem in Nosologia methodica te nere debet submersorum morbus multum inter se discreparunt auctores. CULLEN illu-

. strissimus, Nosologorum facile princeps, hune generi Apoplexiae retulit, quem ita definivit: Μotus voluntarii fere omnes imminuti, Cum sopore quo intelligi vult Auctor somnum di-Cere, Vel statum fomno similem, superstite igitur respiratione) plus minus profundo, superstite motu Cordis et arteriarum. V Dixit alibi varias Asphyxiae speCies ab auctoribus descrip

taS, proUt Cerebrum Vel Cor primario assiciunt, quatenus id fieri ex Causis earum externi S COI JICere

50쪽

jicere liceat, ad Apoplexiae Vel Syncopes genus

referendas esse.

Verum enimvero si viri tam gravis opinionem in questionem vocare mihi permissum esset, rogare Vellem, An submersis superest respiratio Θ An superest pulsus arteriarum Θ EC- quid signum est quo submersorum priUS Cerebrum, quam Cor assici, Conjicere licet ξ Certe non. Μe Condonandum igitur spero, si hunc morbum ad genus, Cui titulo est Syncope, potius referendum esse arbitror, Cum hujus Characteri sat bene respondeat, nimirum Μotus cordis imminutus vel aliquamdiu quiestens. Utrum ad secundam speciem, nempe, SynCope occasionalis) a causa manifesta oriens, ' referamu8, an noVam speciem Θncope suffocationis) a potentia externa sus canteV definiendam statuamus, minimi quidem interest Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION