Dissertatio medica inauguralis, de phænomenis et natura morbi ex submersione oriundi : quam, ... pro gradu doctoris ... eruditorum examini subjicit

발행: 1796년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Cum ex Cordis actione minuta vel cessataeonstat morbus submersorum, evidens sit oportet eum nonnisi sanguinis circulatione restituta amoVendum esse. Hoc vero duplici ratione

perfici potest: iis scilicet quae cordis irritabilitatem augere queant; atque iis quae huic musculo majori stimulo sint. Ad cordis irritabilitatem renovandam, nihil nisi respirationis naturalis imitatio Valere potest. Ad eam igitur imprimis semper Confugiendum est, aera in pulmones immittendo. Aer, quo hoC Consilio utimur, quam purissimus esse debet, nam qUo plus Continet Oxygenii, eo magis ad irritabilitatem reficiendam valebit; ideoque siquando aCCiderit gaS OXygenium ipsum sat magna quantitate Comparari posse, hoc cuivis alio longe anteponendum est. Submersi pulmones, aere, qualiscunque adhibeatur, ope follis vel simplici vel duplici val-F vula

52쪽

vula instructi, modice distendantur. Hoc facto thorax sensim subsidere permittatur; minime vero in tali contractionis statu diu manere, ne ob pulmonem Collapsum, sanguinis pauxillo tantum Cor ingrediente, hoc non tam distendatur quam ad ejus actionem ConCitandam necesse sit. Ictus electrici per diaphragma trajecti ad eundem exitum ConduCendum Valere possunt. Dum his modis cordis irritabilitatem reficere Conamur, alios stimUlOS, praeter eum quem a sanguine libere ex pulmone influente aCCipiet, adhiberi oportebit. Horum praecipui sunt Calor, Frictio atque Electricitas. Ubi manifesturn est sanguinis per pulmones transitum non amplius impediri, Electricitas utiliter adhiberi potest, succussibus ita directis

53쪽

ut Cordis ventriculus dexter ad contrahendum cieatur.

Caloris idonei corpori restitutio res est maximi momenti; sed caute suscipienda, ne hujus applicatione nimis subita, irritabilitas, quae admodum parca adhuC superest, prorsus defecerit. Frictiones ad vasorum actionem ConCitandam haud dubio proficiunt. Sed cum in hoc morbo nimium jam adest sanguinis in venis, non fortasse adhiberi debent, doneC Cor dextrum et venae CaVae oneris sui VaCuae videan

tur.

His methodis solis submersi in vitam revocationem Confidere Vellem ; neC quaeVis alia remediorum, qUorum tam multa Commendata sunt, utilia esse duco ; eXcepta forsitan Venae sectione,

54쪽

sectione, quae in quibusdam exemplis mania feste profuit. Haec vero tam saepe nocitura Vi detur, ut usus ejus promistuus quam maxime culpandus sit. opusculo meo jam ad finem perducto, restat ut plurima beneficia, quibus me devinxit Ρro-

seMr noster celeberrimus RUTHERFORD, grato animo agno1Cam. Verbis equidem sensa mentis meae exprimere nequeo ; sed dum Vivam, hujus eximii Viri in me meritorum memoriam

nulla delebit oblivio.

SEARCH

MENU NAVIGATION