장음표시 사용
301쪽
ORATIONES CLEMENTIS M. 28 Inon immerito formidanda propulsiaremus. At quoniam pec catis nostris Deum magis in dies ad iram provocantibus, nec Angeli percutientis cessavit manus, neque periculi suspicione, ac formidine soluti siumus; intelligimus profecto iniquita
tes nostras contendere Contra Nos, i adeoque non alias, quam per Uerae, ac salutaris poenitentiae lamenta, humilesque, &unanimes obsecrationes, atque orationes placandum esse Doriminum , ut quiescat a malo, quod cogitavit facere populo suo: Frustra enim vigilamus, nisi Dominus custodierit Civitatem, ac temere adversus delictorum ultionem portas occludimus, &mUnimus, nisi peccatorum pestes arceamus, ac vitia nostra, quae calamitates invehunt, emendemus. Decrevimus propterea solemnem supplicationem indicere ab Ecclesia Samnae Ma.riae Angelorum in I hermis ad Basilicam ejusdem Sanctae Mariae Majoris nuncupatae habendam die sexta imminentis Men sis Octobris in quam scilicet, ultra Festum S. Brunonis Consessoris , quod ea die in praefata Ecclesia: S. Mariae Angelorum de more celebrabitur, incidet hoc anno etiam prima Dominica dicti Mensis, solemnitati Sacratissimi Rosarii ejusdem Gloriosis simae Virginis dicata, cuius patrocinium in aliis etiam depellendis calamitatibus, ac periculis praesentissimum, ut probe nostis, semper experti fuimus. Iis porro Christifidelibus, qui praemisio jejunio, nec non eleemosynis, caeterisque Christianae pietati operibus in peculiari Edicto praescribendis plene adimpletis, gidem supplicationi , quam Nos unae cum Fraternitatibus Vestris, universoque Clem, & populo hujus. Urbis . henedicente Domino, agemus, devote interfuerint, aut alia in eodem Edicto proponenda peregerint coelestium munerum thesia u-rosv quorum dispensatmnem:Fide ostrae commisit divina diu gnatio j liberali manu i Hartiemur ut ita eosdem Christifidelesia dignoi poenitentit fiuctus faciendos magis incitemusia Clim autem Vestris precibus adjuvandam infirmitatem nostram, vem
302쪽
straeque pietatis exemplis vellementius aliorum animos inflammandos esse non dubitemus . Vobis primum haec nostrae si licitudinis consilia significamus, ut unanimiter in oratione perseverantes, stemus in confractione in conspectu Domini , ut mirificet misericordias suas, qui salvos facit sperantes in se. Eia igitur , VENERABiLM FRATREs , sacrificemus Deo nostro, ne serte accidat Nobis pestis, itemque obsecremus, ut qui disssimulat peccata hominum propter poenitentiam, non secundum iniquitates nostras retribuat nobis; sed immittat Ange lum siuum in circuitu nostro, ut ipse Nos custodiat, nec accedat ad Nos malum, nec flagellum appropinquet tabernaculo nostro. Praeterea cum charitas Christi urgeat Nos, ut opere mur bonum ad omnes, maxime autem ad Dolnesticos fidei, rogemus similiter Dominum, ut mittat Uerbum suum, & sanet eos, qui vexati sunt a tribulatione malorum, eripiatque illos de interitionibus eorum, ut vivant, & narrent opera Domini, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur , di
Post Praeconia, es Propositiones Ecclassiarum creaDit S. R. E. Presbyteros Cardinales Carolum Borgiam Patriarcham India, uirum, Alaarum Gensuetos Soc. Jesu Presbyterum, nec non declaratat ejusdem S. R. E. Cardinalem Jor Teaneis cum Bur badicum Episcopum Brixiensem, quem in con istorio habito
die as. MDembris I I s. in pectore reserDuo rat. i. iv ENERABILES FRATRES.
GRavissimis ex causis non tam Apostolicae Sedis; quIm
Ecclesiae universae bonum respicientibus adducti, Fraternitatum Vestrarum numerum complere decrevimus; ideoque
creare intendimus S. R. E. Cardinales et c., DI
303쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. issCarolum Borgiam Patriarcham Indiarum, &Alvarum Cleni uegos Societatis Jesu Presbyterum . Praeterea palam evulgare, ac declarare intendimus etiam alium Cardinalem, quem dudum, nempe in Consistorio nostro J Secreto habito die xxix. Novembris anni proxime praeteriti, una cum aliis novem Cardinalibus creavimus, sed in pectore i reservavimus, videlicet: Joannem Franciscum Barbadicum Episcopum Brixiensem.
Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri ,& Pauli, ac nostra declaramus, ac respective creamuSS. R. E. Presbyteros Cardinales Jo: Franciscum Barbadicum Episcopum Brixiensem. rolum Borgiam Patriarcham Indiarum . Alvarum Cienmegos Societatis Jesu Presbyterum . Cum dispensationibus, derogationibus, & clausulis necessariis, & opportunis.
In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus t Sancti. Amen.
304쪽
Sacro Collegio nuncium communicat in Dii Dictoriae, quam Rex Catholicus de Mauris reportaueerat, es Septensem Oditatem o diuturna eorumdem hostium ob idione feliciter li
beraDerat . VENERABILES FRATRES.
Ngentem laetitiam, qua Vos magna cum animi nostri voluptate perfusos vidimus , cum primum elapsis diebus, ipsa scilicet an , niversaria die Coronationis nostrae, a Dilecto Filio Nostro Francisco S. R. E. Cardinali Aquaviva insignem Victoriam ab exercitu Charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis Catholici de Mauris, hoc est, teterrimis Christiani nominis hinstibus reportatam, simulque Civitatem Septensem a diuturna illorum obsidione liberatam audivistis, cumulatius adhuc, &plenius precepturos hodie Vos esse non dubitamus, dum hunc ipsum faustissimum nuncium perliteras praedicti Philippi Regis hac eadem die paulo antequam Consistorium ingrederemur,
305쪽
a praefato Cardinali Nobis redditas confirmatum, vobiscum ex hoc loco, ut aequum est, nulla interposita mora communicamus. Ex iisdem literis, quae mox legentur, intelligetis pariter ipsum Regem pro sua in hanc Sanctam Sedem filiali observantia unum ex bellicis Vexillis, quae a Barbarorum Inanibus Hispanorum Militum Fortitudo feliciter abstraxit, ad Nos misisse; quod sane ad facti memoriam sempiternam in hac verae Religionis arce illustre, ac perenne erit non minus Christianae Fidei trophaeum, quam Regiae pietatis, ac Divini
Hla ingressus fuit Con sorium R. P. D. Battellus Archiepiscopus Amasenus Secretarius Bredium, quae ad Principes scribuntur, legitque supradictas literas Regis Catholici ad Sanctitatem Suam scriptas, ex panico idiomate in Italicum dersas. Quibus lectis Sanctitas Sua allocutionem suam re sumpsit, ut sequitur.
Levantes igitur cor, & oculos nostros in Montem excelsum, &Sanctum, unde Nobis maximum hoc, & longe opportunum angustiis illis, quibus ob gravissimas, ac nimium notas Ecclesiae, & Reipublicae calamitates assidue premimur, levamen effluxit, sacrificemus Patri Misericordiarum, &Deo totius consolationis hostiam laudis, & jubilemus ei in voce exultationis. Rogemus itidem accuratis precibus exercituum Dominum , ut piissimum Regis animum in dies magis inflammet ad instandum victoriae, nec alia in posterum , quam bella Domini praelianda . Haec quidem privatim Nos facere non praetermittemus, & Vos smiliter facturos esse non ambigimus, donec communibus haec eadem Nobiscum votis solemniori ritu praemstabitis ,
306쪽
Habito die g. Februarii I a I.
tam Victoriam d Rege Catholico de Mauris in Africa reli
tam Sacro Colle o communIciat, VENERABILES FRATRES.Cce jam tertio dextera Domini percussit inimicum ; repleatur Propterea os nostrum laude, & lingua nostra exultatione . Mauri scilicet ab invictis armis Charissimi in Chri
sto Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis
Catholici semel, atque iterum caesi, & profligati, clim copias denuo, & vires undique contraxissent, i imultitudine sua gloriantes, ipsisque acceptis cladibus ferocientes, Castra Hispanorum incredibili audacia, ac temeritate agis gressi die a T. Mensis Decembris proxime elapsi, tanta Christia norum Militum virtute excepti sunt, ac repulsit, ut octo fere millibus amissis terga dederint, & qui Iuperiorum calamita tum dedecus ingenti apparatu, conatuque reparare susceperant, nova clade obtriti, novoqUe opprobrio perditi recesserint; Dominus enim quasi vir pugnator, extendens manum
307쪽
suam, arrogantiam fortium humiliavit, & in multitudine missericordiae suae deposuit adversarios suos . Novam hanc Chr stiani Nominis felicitatem, quam Rex Catholicus ad sitiae erga Deum pietatis, atque erga hanc Sanctam Sedem filialis observantiae argumentum, Nobis significavit, ex ejusdem Regis livteris ab Hispanico idiomate in Italicum versis, quas Ipse per extraordinarium Cursorem ad Nos misi*, ac Dilectus Filius Noster Franciscus S. R. E. Cardinalis Aqua viva ante tres dies Nobis reddidit, plenius intelligetis.
Hic ingressus fuit Con Forium R. P. D. Battellus Archiepiscopus Amasenus Secretarius Bredium, quae ad Principes Arbbuntur, legitque supradictas literas Regis Catholici ad Sanctitatem Suamscriptas; Quibus lectis Sua Sanctitas allocutionem suam rea mpsit, ut sequitur.
Cum autem, VENERABILES FRATREs , prosperi hujus successsus laetitiam ex hoc loco Vobiscum communicamus, simul
etiam hortamur Vos, & obsecramus, primum quidem, ut Omnipotenti Deo, qui fortis in praelio fecit victoriam, ex intimo animi sensu iuges, debitasque Nobiscum gratias agatis, ac simul loquamur potentias Domini, & enarremus mirabilia ejus: deinde ut eximium Catholici Regis pro dilatanda Dei gloria gelum collaudantes, ejusque ad inferenda ba haris arcibus Christi signa piis votis obsecundantes, Hispanorum Militum virtutem tantis hactenus contra Crucis hostes experimentis testatam, precum vestrarum subsidiis adjuvareb Pergatis; Cumque illi pro tuenda , & amplificanda Christiana Religione pericula gravissima adire, & sanguinem fundere mira alacritate gestiant, Nos pari studio, & ardore Divinae Misericordiae praesidium in contritione cordis implorare conten, clam us , ut quod Dominus incoepit, opus pro sua in Nos clementia perficiat. Hunc porro in finem Dilectus Filius Noster
308쪽
in hac Alma Urbe Vicarius in spiritualibus generalis conme, tas preces contra Paganos iussu nostro in Missis omnibus, quae in singulis ejusdem Urbis Ecclesiis celebrabuntur , quousque opus fuerit, recitandas quamprimaen indicet, ut in magnitudine brachii Domini irruat super barbaras illas gentes semido, & pavor, ae tandem cognostant, quia Deus noster
in spiritu furoris sivi pugnat pro Nobis.
309쪽
Controdersiam exponit rursus obortam circa Decavatum Sacri . Colligit Dacantem per obitum Cardinatis vitaliti, ac de eo juxta Consuum particularis Congregationis a Sanctitate Sua deputatae decidit pro Cardinati Tanario, cui etiam inii,-- sis , ae Veliternensi Ecclesiarum optionem permittIt . .
Uo iam lapsi sunt anni, ex quo occasione obitus bo: mer Nicolai S. R. E. Cardinalis Acciaioli, Epistopi, dum viveret, Ostiensis, & Veliternensis, Vestrique Collegii Dccani orta fuit dubitatio circa sensium Constitutionis fit. rec. Pauli Papae Quarti Praedecessoris nostri, qua ejusdem Collegit Decanatum perpetuis futuris temporibus, nonnisi ad Episcopum Cardinalem antiquiorem in Romana Curia praesentem, aut ex causa publica absentem, atque extra eamdem Curiam per Romanum Pon-lltificem destinatum devenire posse sancitur; Ambigebatur si-
310쪽
quidem a plerisque, num Constitutione praedicta adversus Cadidinales a Curia hujusmodi absentes lata comprehenderentur, seu potius excluderentur Cardinales promotione antiquiores qui occurrente Decanatus vacatione ab ipsa quidem Curia abessent, sed apud illas Ecclesias residerent, quas eis in administrationem retinere etiam una cum aliqua ex illis Ecclesiis Suburbicariis , quae Cardinalibus antiquioribus assignari solent, ex consueta huius Sanctae Sedis indulgentia permissum esset. Et sane eiusmodi rei ambiguitas, clim nullis adhuc praefatae Sanctae Sedis definitionibus dilausta, ac dirempta esse videretur, animum nostrum adduxerat, ut eam expendendam, librandamque demandaremus, sive Dilectis Filiis Rotae Roma nae Auditoribus, sive aliis hujus Curiae Praelatis , quorum sententiis, judiciisque se stragantibus id demum, quod rationi, & aequitati consentaneum visum Nobis fuisset, decernere potuissemus . Vertim dum in hac deliberatione versaremur, ut Probe noestis, Venerabilis Frater Noster Vincentius Maria Episcopus Portuensis S. R. E. Cardinalis Ursinus, quem unum, tanquam caeteris suis Collegis promotione priorem, tam ad Decanamtus Dignitatem, quam ad Ostiensem, & Veliternensem Ecclesias ( memorata Pauli IU. Constitutione seposita ) antiquitatis jura vocabant, secum animo reputans rem hanc absque aliqua contentione transigi minime posse, diserte, & quidem non semel, Nobis significavit, se firmiter constituisse superis tu odi negotio a quavis concertatione, seu litis specie prorsus abstinere, addiditque insuper se Beneventanae Ecclesiae jamdudum obstrictum reperiri. Sacri vero Collegit Decano, eidemque Ostiensi, ac Veliternensi Episcopo multiplices curas , nec levem pro animarum regimine vigilantiam incumbere; optare se proinde, atque etiam obtestari, ut quacumque sui ratione posthabita, Dignitatem Decanatus tunc Uacantem Episcopo Cardinali ex residentibus in Romana Curia an