장음표시 사용
281쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. 26 ijuribus agitur, ex hoc loco communicare non modo sequum, verum etiam necessarium esse existimavimus, ut ita qua ratione, quibus de causis, ac quibus cum declarationibus, &clausulis optionem Ostiensis, & Veliternensis Ecclesiarum hodie permissuri simus, plenissime dignosceretis. Imo, quoniam declarationes, ac rationes hujusmodi in nostris ad eumdem Cardinalem Ursinum datis literis, quae modo recitatae fuerunt, fuse explicantur, Dilecto Filio Nostro Petro S. Laurentii in Damasio Diacono Cardinali Otthobono S. R. E. Uice. Cancellario iniungimus, ut eas una cum Epistola ipsius Cardinalis Ursini ad Nos perscripta, quam similiter audivistis, inter Acta hujus Consistorii ad perpetuam rei memoriam conmsignet, ac servet . Caeterum ne praedicta Pauli IV. Constitutio ancipiti diutius, varioque sententiarum judicio in ambiguum, atque incertum trahatur, neve in posterum super ea controversiae ullae, aut dissensiones inter Cardinales oboriantur, fixum Nobis, decretumque est Viros doctrina, prudentia , ct pietam te insignes deligere , qui & ipsam Pauli IV. Constitutionem diligenter excutiant, & liquae alia ad causae momentum contule rint, attente exquirant, & accurate perpendant, ut ita matura deliberatione adhibita, illud tandem hac in re statuere possimus, quod ad majorem Dei gloriam, & cultum, ad hujus Sanctae Sedis utilitatem, ad ordinis Vestri honorem, atque ad animarum salutem conducibilius esse arbitrabimur.
282쪽
Habito die IS. SeptembriS I IO.
Relato Religionis Chrisianae flatu in Sinarum Imperio, ac iis omnibus, quae post editam super Ritibus, s Caeremoniis &nesibus Constitutionem ibidem eDenerant, commemoratii, exponit susceptum a se consilium illuc rursus mittendi noDum V itatorem Aposolicum, es ad ejusmodi Miniserium deligit R. P. D. Carolum Ambrosium Mediobarbam Papiensem V. S. Referendarium, quem mox Patriarcham Alexandrinum crecti. UENERABILES FRATRES.
X quo supremum hoc Catholicae Ecclesiae culmen non min(IS inviti, quam immerentes, Deo sic disponente, conscendimus: probe intelleximus , singularem illam animi Propensionem, qua prius erga Sinenses Missiones ferebamur, praecipuam jam nostram solicitudinem evassiste, ideoque ad Pastoralis ossicii nostri debitum quam maxime pertinere Christifideles illarum partium intima, ac peculiari dilectione ita complecti, ut comper
283쪽
ORATIONES CLEMENTIS U. .26 8 tum omnibus fieret neminem eorum, qui verum Deum per veram fidem agnoscunt, magno quamvis intercedente terram
rum spatio, tam dissitum loco a Nobis esse, quin paterno cordi nostro charitate proximus efficiatur. Minime vos latet quot, quantasque Pontificiae vigilantiae nostrae curas adhibuerimus , ut arctissimum hoc nostrum, ac bene Nobis persipe, ehum debitum pro viribus impleremus, nihilque quantum in Nobis erati intentatum relinqueremus , quatentis Uinea Uomini, quae est Ecclesia, quam scilicet ipse sua dextera plantatam, & sui sanguinis pretio reparatam Nobis custodiendam tradidit, palmites suos usque ad mare, & ultra ejus terminos propagines suas latius in dies, atque felicius extenderet. Neque etiam Vos latet quam longo, quam maturo, & quam diligenti praehabito examine dudum, videlicet tempore fit. rec. Innocentii Papae XII. Praedecostaris nostri inchoato, ac deinde justia nostro per plures annos continuato, acerrimas illas contentiones iampridem inter Sinenses Missionarios exortas , semperque in dies magis invalescentes, tam circa quasdam Voces Sinicas ad Sanctum, & ineffabile Dei Nomen exprimendum inibi usurpatas, quam circa nonnullos earum gentium ritus, veluti superstitiosos a quibusdam ex Missonariis praedictis reprobatos: ab aliis vero, utpote eos civiles tantum asserentibus, permissos Apostolici judicii censura dirimere studuerimus, ut ita sublatis dissidiis Christianae Religionis, Catholicaeque Fidei propagationem turbantibus, omnes tandem idipsum dicerent in eodem sensu, & in eadem sententia , Unoque Ore glorificaretur Deus ab iis, qui sanctificati sunt in Christo sesu. Similiter nec ignoratis quot, quantisque studiis, atque laboribus nova illa, quae his peractis inimicus homo su per seminavit, gigania, ut eorum, qUae a nobis hac in re decreta fuerant, observantiam eluderet, evellere curaverimus: ea nimmirum ante quatuor annos edita Constitutione, qua decreta
284쪽
hujus nodi exacte, integre, atque inviolabiliter observari prseo
cepimus, quibustumque rationibus, seu excusationibus lautii. Iorum executionem declinandam allatis amplissime rejectisti Nostis praeterea, quae, & quanta elapso anno ex Sinarum pamtibus nunciata fuerint de novis inibi excitatis turbis, . post, quam memorata nostra Constitutio vix illuc pervenerat . Nodstis dissicultates, impedimenta , discrimina, quae illius proniiuggationi intercesserunt. Nostis minas, aerumnas, perturbatiosnes adversuS Europaeos omnes, ac potissimum Euangelii prae cones exortas. Nostis demum quinam vulgatus fuerit rumis
de Sinensis Imperatoris indignatione, susceptoquh inde non inani metu, quod ex universo illius Imperio 'Missionarii, omnes quamprimum ejiciendi essent, simulque illic navibus inidicendis poenis Christianae legis non tantum praeditatibi: iudetiam professio omnino inhibenda esset. Placuit nihilonitriin Patri Misericordiarum, &Deo totius consolationis , qui ico solatur Nos in omni tribulatione nostra, non modicum ligdanno angustiis nostris levament afferre; Ex una siquidem palute, videlicet Charissimi in Christo Filii Nostri Joannis Pori galliae, & Algarbiorum Regis Illustris nomine certiores facti sumus Regem ipsium suis Indiarum Administris,' ac potissismum Goanis, & Machaonensiabus, pro perspecta illa, ac o
que gentium celebrata pietate sua, districtesmandaturum efferane ullum executioni supradictae nostrae Constitutionis impe dimentum interponant, & si quod forte hactenus interposs- tum fuisse contingeret , sedulo illud removeri curent, ut eaurisdem nostra Constitutio integrum suum, ac plenarium, ut preest, sortiatur effictum. Ex alia Nero parte, nempe eae is
Sinarum Imperio novissime accepimus longius n- praeseia abesse pericula illa, quae ibidem superiori anno Christi Q Iegis professoribus imminere asserebantur;/quin imo justeca Nobis sperari posse, ut quivis eorum timor prorsius abscedae
285쪽
ORATIONES CLEMENTIS xl. 26 Subi celeri in eas partes allegatione alicujus pii, prUdentis, atque illic summopere exop tati Apostolici Administri illius Imperatoris benevolentiam Nobis uberius conciliare studeamus, simulque ipsius Apostolici Administri strenua, solertique opera inter Euangelicos earumdem partium operarios, quorum ceteroqui in promovendo Christi Regno labores magnam in Domino laudem promerentur, Spiritus ille pacis, mutuaeque charitatis diligenter foveatur, atque excitetur, qui eorum vocationi maxime conVenit, quique accuratissime a Nobis hactenus illis commendatus fuit, atque etiam de cetero enixe commendabitur. Hunc propterea in finem, ac insuper ut certi reddamur, quod iidem Euangelici Operarii praelatam Constitutionem nostram, quemadmodum interposita jurisju randi Religione sese omnes obstrinxerunt, re ipsa observent, ac nihilominus Ministerium suum fideliter, & cumulate obeant, nec illud obire a quoquam impediantur: divino prius per Nos diuturnis, atque accuratis precibus invocato praesidio, habitaque super praemissis cum particulari Congregatione Fraternitatum Vestrarum negotiis Propagandae Fidei praepositarum deliberatione matura , Vimm aliquem morum integritam te, doctrina, pietate, atque prudentia praestantem Visitatorem Apostolicum cum potestate Legati de Latere ad Imperium Sinarum, aliaque finitima Indiarum Orientalium Regna, una cum congruo non modo selectorum Missionariorum, sed etiam aliorum non vulgari bonarum artium, & laudabilium disciplinarum peritia excellentium Virorum comitatu quamprimum mittere constituimus. Ipsi vero sic a Nobis mittendo Visi.tatori consilium cepimus praescribendi, ut una cum suis Sociis ea utens facultate, quam sel. rec. Paulus V., Urbanus VIII.,& Clemens X. Romani Pontifices Praedecessores nostri per suas
hac in re editas Apostolicas Literas, non modo Epistopis, &Vicariis Apostolicis, sed etiam quibusvis Presbyteris, sive se-
286쪽
cularibus, sive regularibus cujuscumque ordinis, & Instituti, imo etiam Laicis ad Indias Orientales, & partes Sinarum accedentibus amplissime concesserunt, suum scilicet iter, &navigationem per quascumque vias sibi bene visas suscipiendi, libere per Lusitaniam proficiscatur, atque inde navigationem ad Sinas suscipiat. Hanc porro deliberationem hac vice
amplexi sumus non eo quidem animo, ut in usium revocemus antiquiora illa decreta, quibus Religiosi Viri Ordinum
Mendicantium ad partes Orientis , ut inibi Sanctum Euangelium praedicent, profecturi aliam, quam Lusitaniae viam tenere prohibebantur: adeoque Missionariis, & Ministris Apostolicis illam adimamus libertatem, quam praefatae recentiores Pontificiae Sanctiones ipsis indulgent per quascumque alias, quas maluerint, vias illuc proficiscendi, multoque minus eo consilio, ut Visitatori Apostolico nunc mittendo, ac ei adjungendis Missionariis a quoquam impetremus, vel etiam ipsis tribui patiamur licentiam ullam, aut permissionem obeundi in Sinarum Imperio, aliisque Indiarum Orientalium Regnis Ministerium, quod illis injunximus; cum omnibus satis persipectum, atque exploratum sit Romanum Pontificem supremam, & independentem pro spirituali animarum regimine in universo terrarum Orbe authoritatem
habere, nec ad mittendos Operarios , qui Religionem Christianam, Fidemque Catholicam apud Infideles praedicent, an- nuncient, roborent, & promoveant, ullius fidelis, vel inius delis cujusvis status, gradus, conditionis, & dignitatis etiam sRegiae existat, licentia, vel consensu indigere. Eiusmodi autem consilium ea dumtaxat ratione inivimus, ut memorati
Visitatoris opera debitas Regi Portugalliae gratias agamus quod opem, praesidiumque suum pro felici hujus nostrae expeditionis eventu benigne Nobis obtulerit; ac ipsemet Visitator, ejusque Socii Regii patrocinii fructum, & commoda
288쪽
quocirca praesentem deplorandum ejus statum referre praetermittimus . Eidem Patriarchali Ecclesiae praeficere intendimus eum, quem, . Ut diximus, uti Visitatorem Apostolicum cum potestate etiam Legati de Latere ad Sinarum, aliaque Indiarum Orientalium Regna mittere decrevimus, videlicet Dilectum Filium Carolum Ambrosium Mediobarbum de legitimis nuptiis ex Catholicis, Nobilibusque Parentibus in Civitate Papiensi ortum, in trigesimo quarto suae aetatis anno, & Samcro Presbyteratus Ordine constitutum, iuris utriusque Domctorem, & in utraque Signatura nostra Referendarium, qui munere Cubicularii nostri, honoris nuncupati, & deinde Gubernatoris, prim i quidem Civitatis Tuderti, ac demum Provinciae Sabinensis probe, & laudabiliter functus est : Virum sane pietate non minus, quam doctrina, integritate, & prudentia commendatum, atque a memorata particulari Conmgregatione Fraternitatum Vestrarum negotiis propagandae Fidei praeposita plene approbatum. Quid Vobis videtur. Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Pe tri, & Pauli, ac nostra providemus Ecclesiae Patriarchali Alexandrinae de persona praefati Caroli Ambrosii, praeficientes eum in Patriarcham , & Pastorem, cum retentione Omnium, quae obtinet; simulque divinam bonitatem humiliter obsecra mus, ut det illi Spiritum Sapientiae, & Intellectus ;i Spiritum Consilii, & Fortitudinis; Spiritum Scientiae, & Pietatis, quo sancte, ac salubriter roboratus commissum sibi a Nobis arduum Ministerium fideliter, ac feliciter implere valeat.
In Nomine Patris et, & Filiit, & Spiritus et Sancti. Amen.
289쪽
Habito die as. Novembris I Iy.ΛRGUMENTUM.
Creat decem S. R. E. Cardinales, noDem mulam, S umimin pectore sibi referDut . .
J D laudem, & gloriam Omnipotentis Dei,
Sanctaeque Romanae Ecclesiiae utilitatem, ac decus, Fraternitatum Vestrarum nume-
rum complere decrevimus. Memores autem illorum verborum, quibus Sanctus Bera nardus Eugenium suum admonens, ut Colmlaterales , ac Coadjutores suos undecumque sibi adscisceret,& evocaret, ita eum allocutus fuit: Moeon eligendi de toto orbe, orbem Iudicaturi omnium Christianitatis Nationum, juxta Concilii Tridentini monitum , quantum Nobis fas est, rationem habebimus, ut ita de iis, qui personas SS. Apost lorum repraesentare debent, vere dici valeat r In omnem terram exidit sonus eorum: Creare itaque intendimus S. R. E. Cardinales.
290쪽
I. Leonem de Gesseres Archiepiscopum Bituricensent..: Hic per plures annos, ut bene nostis, in hac alma Urbe Colle, gio Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium adscriptus, acceptus omnibus, invisus nemini i modeflstissime vixit: ac interim utriusque Signaturae Referendarium, laudabiliter egit. Discessit ab hac Aulaicorpore non animo quippe quem retinuit semper erga Apostolicam Sedemi unquentissimum, erga Romanam Curiam amantissimumi .et misa. Georgium Spinulam Archiepiscopum Cesareae politust si
Ambo commissa sibi a Nobis gravissima munerae, alter scim licet in Nunciatura Viennensi, in Parisiensi alteri .utiativi hi utroque prius gesta praetereamus, non sine diuturnigilaboribus, angustiis plurimis, rerumque, ac temporum asperitatibus uinet ximis, summa fide, summaque sedulitate expleverunt . i i
Novo hoc, ac plane singulari; imo & insueto erga Nationem Lusitanam Pontificiae benevolentiae testimonio declarare cupidimus nequaquam Nos immemores esse magnanimae illius alacri, talis, qua superioribus annis Charissimus in Christo Filius Nobster Portugalliae Rex tanta cum sui nominis laude, non tam ossiciis, ac precibus nostris adductus, quam verius ea*miae suae pietatis stimulis incensus praevalido, iteratoque quampluriymbellicarum, ac munitissimarum Navium subsidio Christianus Classem adversus Turcas adjuvit. Praeterea eumdhm R qm hac ipsa paternae charitatis nostrae praeclara significationei hicitatum nuperae , quam fecimus, ad Sinas expeditioni Regio socipatrocinio, quo illam ceteroqui, utpote ad majorem nidisseminis gloriam, Catholicaeque Religionis soliciora incrementa, unice directam plurimum fovendam esse non dubitamuri iuberius semper, impensitis, ac benignitis adfuturum confidimps.