Compendium totius orbis partim geographicum, partim genealogicum, partim historicum juri praesertim s.r.j. publico accommodatum authore p. Gregorio Kolb Societatis Jesu

발행: 1733년

분량: 613페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

vel emium, - - 2Btilbiliri. Urbibus his accedunts . oppida fere omnia moenibus cincta& urbibus minoribus paria. Item TF. Monasteria. 229. Arces N bilium & soo. pagi. Ducatus Bavariae propemodum universus pIanissimus desertiIi simus rebus & bonis abundat plurimis; suppeditat enim incolis de accolis frumentum omniS generis copiosissimum; prata habeLad se dos pecorum greges pin uissima; sunt sylvae ad caedenda ligna & nutrienda sylvestria animalia spatiosissimae; non desunt piscibus si mina, rivi & Iaeus multi. Tametsi vineas non colant Bavari plerique, ex vicinis tamen, quin & remotis Provinciis, M. Austria , Suevia, Droli &c. ipsi partim advehunt, partim advehi curant trunc crebro pretiosiora Vina apponunt, quam ipsi vinearum culto

232쪽

De Bavaris Dueatu. rures Domini hauriunt. Caeterum optimae & diversae notae eermisiam excoquunt, haustum prosecto & emptori saluberrimum, & venditori utilissimum. His adde fodinas salis, ferri &c. mercaturas, vectigalia, tributa &c. quae omnia simul conjuncta suo Electori in annos fingulos proventuum tantam pariunt copiam, ut septem florenorum milliones Rationum annuarum seduli arbitri numeraverint. s. II.

DE DUCIBUS BA RUE UNIVERSIS.

THeodo I. Bojorum Dux Romanarum etiam copiarum Victor, inter urbes alias devictis eripuit Augustam Tiberij, quam vel de conjugis suae Reginoburgae, Vel fluvii Regen nomine Regino burgum vocavit. Nos modo Ratisbonam dicimus. Theoclo Ruictorias genitoris novis victoriis prosecutus seculo VI. laudatissime

extendit Bojariae terminos, quos ut adversm quorumvis hostium impetus conservaret tutissimos, quatuor constituit Marchiones ad qu tuor fluminum in Germania nominatorum ripas, scilicet Hirandum

prope Anisi, Rudolphum prope Danubij, Heroldum prope Lyci, & Adelgerum prope Athesis ripas stabilem sedem figere jussit. Hoein statu perseveravit Bavaria ad secuti L annum circiter 88. intra quod temporis intervallum Duces universim XVIIL Bavaris impera- . bant: Ducum eorundem ultimus Thasido III. ex Francia in Bavariam clam translatus, ducta in thalamum Lytopima Desiderij Longobar

dorum Regis filia, potius soceri sui, quam Pipini & Caroli M. Re gum partes fuit sectatus , sed ob hoc ipsum a M. Carolo repeti

tu victoriis unae cum socero Desiderio devictus , & bonis fere o mnibus exutus in Monasterio coronidem Vitae imponere est jussus, de quidem imposuit absque haeredibus. Interea tamen avulso uno non defecit alter florentissimus ramus Theodonis L huic enim natura mater filium dedit alterum Utilonem nomine , quem cum filiis suis & nepotibus Reges Friniaciae ob praeclara merita dixerunt AntWerpiae Duces, ex quorum 'de sanguine testibus Genealogis descenderunt Caroli M maiores, Francia Ru- - orti Domῶ, hoc est supremi in aula praesecti appellari

233쪽

r 88 Tabula Topographica . Quamvis dein Caroli M. in Romanis Imperatoribus, quin &Francorum Regibus penitus emortuum sit stemma, non tamen pc inde extinctum est in Bavariae Ducibus & Comitibus; Comites nia mirum Lengenseldenses & dein Vitel*achii inter Bojariae fata Stalia, veris instar germinare coeperunt ejusdem antiquissimae arboris rami, cujus fuerunt germina Caroli M. Ante- & Successores Ad initium Seculi XIII. novo affinitatis vinculo conjuncti D ces Palatini & Bavari Palatinatum utrumque junxerunt Bojariae, jam prius Elce toratus jure Palatinis concesso ab otione III. aut potius Cregorio V. Pontifice Romano. Praebuit Electoralis haec dignitas successis temporis antam controversiis gravissimis inter Palatinos &Bavaros Duces, praesemm eo ex tempore, ex quo Ludovicus Bav rus vel plurium , vel certe parium Electorum suffragiis Imperator electus est, fiatre Rudolphoseatri Ludovico nequaquam suffragante , sed Fridericum cognomento Pulchrum Austriae Archiduceni praeferente. Tandem seculo XVII. Fridericus V. PalatinusCalvini sententiis novis seductus, & a desponsata sibi in conjubem ElisabethsAnglorum Regis filia, foemina coronae regiae avidissima, persuasus,

dum seditiosis Boliemis sese Regem stetit, simul cum vici oria peniatus omnia Imperij jura amisit, in Angliam sugere compulsus; is. III.

DE PECULIARI DIGNITATE, POTESTATE ET OFFICIIS ELECTORIS BAVARI.

INter Principes victores eminuit Maximilianus Bavariae Dux, qui consentiente Romanorum Pontifice & Imperatore Ferdinando ILnec non Imperij Statibus plerisque saltem , Romani Imperii. Dapiser, addito jure haerWdibus perpetuo est creatus an. I 623. I. Unde Elector Bavarus intcr Electores Imperij Seculares, ut vocant, primum a Reged ohemiae dignitatis obtinuit locum in Imperij Comitiis &c. IL Est pariter Vicarius Imperij per Bavariae, Sueviae, Franconiae ω Ruem superioris Circulum.

III. In

234쪽

i De Bavariae Ducato. 8sII. In Electione Ze Coronatione Imperatoris post Electorem M guntiae dexterum occupat locum. , IV. Suffragium fert inter Electores ordine quartus. V. In processionibus publicis pomum Imperij aureum praeserta iVI. In iisdem processionibus priorem se habet Trevirensium, post se vero Saxonum Electorem. VII. Dum urgent negotia Imperij Circulis pluribus vel uni comm nia, Status suo in Circulo una cum Archiepiscopo Salisburge si convocat, & jura dictat. Plura dabunt guris publici periti. Caeterum orthodoxa Sacra primis ab humana Redemptione S culis inter Bavaros jam coeperunt lucis instar clarissimae lucere,DD. Severino & Ruperio B jorum Apostolis lumen pides acce dentibus, nunquam deinceps extinctum. Quindecim proinde s culis jam constantiam Romano Pontifici pronussam servarunt Boj rum Duces, jure meritissimo a Curia Romana saepius laudatit vix ullus profecto inter universos Germaniae Viros Principes extitit Se- culo praesertim XVI. qui fortius & constantius restiterit sectariis , quam restiterunt Bavariae Duces. Vide da bis plura in Historia Boarisa a

variis Aut horibus illustrata.

DE PALATINATU SUPERIORI EJUSDEMQUE DUCIBUS.

. V s. l. - .rrier Status Seculares in Circulo Bavarico proximus . Electori Dux Palatinus, dictus modo Neoburgicus, cujus ditiones cu in t alatinam Superiori sint sitae, hanc ob causam Palatinatum Superiorem paucis describimus. '- Pes

235쪽

Tabula Topograsilea e Palatinatus Superior , ut hodie accipitur, sua longitndineci

eiter aO. latitudine vero I . milliaria Germanica aequat: si verb eterum acceptio consideretur ita, ut Ducatus Neoburgicus jungatur eidem totus, erit multo longior & latior : hac enim.ratione acceptus junaitur a Septentrione Franconiae & Bohemiae, ab oriente imdem Bohemiae & Bavariae ; a Meridie Bavariae ; ab occidente de nuo Franconiae & Sueviar.

In Palatinatu Superiori urbes Electori Bavaro subjectae sunt sequentes: Amberga,metropoIis & sedes Elcctoris quondam perpetua,alilberg. Neosorum, aliis Neomarchia, Bb miliarat. PDeimda, - - - Q freimbd. Naburgum, - inaburg. Cambium, - Ubilitib.

His accedunt Landgraviatus Leuchren rgicus priori seculo an. 1646. Electori Bavaro residius. In Palatinatus Superioris parte altera, seu in Ducatu Neobur Eico hodie numerantur urbes & oppida:

Palatinatus Superior non abundat frumento, scilicet tritico, siligine, hordeo, avena &c. alit tamen magnam piscium copiam. In

236쪽

ne Bavariae Ducam.

In frequentes extollitur mutes non admodum excelses, in quorum viscelibus latet copiosa plumbi, ferri & argenti materia; unde &rivuli in flumina de montibus decurrentes secum vehunt ferri pra cipue particulas plurimas, quibus mixta aqua evadit gravior. Ca terum tam Elector Bavarus, quam Palatinus annis singulis vix simul octingenta ex datis tributis & aliis Superioris Palatinatus proventihus numerant florenorum millia.' Palatinatus Superior an quinque abhinc seculis sub ditione Du-

cum Bavariae, an Ducum Sueviae, an denique Ducum Franconiae fuerit, sub judice lis est: non desunt, qui maxime contendunt, Co radinum Suevorum Ducem in Italiam cum exercitu profecturum adversus Carolum Andegavensem, Palatinatum Superiorem Lud vico Severo Palatinatus simul & Bavariae Electori potentissimo vendidisse, ut haberet aurum militiae nervum. Haec fere dubias cer-riora sunt, quae sequuntur. Hujus ipsius Electoris Ludovici duo filii

Rudolphus, & Ludovicus creatus denique Imperator, Ducatus haereditarios inter se partiti sunt; prior enim utrumque Palatinatum sibi servavit cum Electoratus dignitate; posterior Bavariam sibi vendi cavit, tanta denique inter fratres discordia, ut Rudolphus Lud vico in Caesarem eligendo suffragium negarit, ut Friderico Pulchro Austriae Archiduci concederet. Permanni eo ex tempore Electoralis dignitas, testibus Historicis passim multis, ad annum usque I 6aci. In FaGIia Palatina vavaricae Familiae sanguinis cognatione conjunctissima, quamvis Bojorum Duces eandem dignitatem alternis viciabus sibi deberi constanter contenderent in Comitiis etiam publicis. Gndem, uti memoratum est, Ridericus V. ex Linea Simmerensi

Palatina Imperij Elector pessimis multorum consiliis seductus an. Is I9. seditionis Bohemicae particeps factus, sed supra Album montem victus, & in Angliam fugatus, perdidit jura quarumvis in i

Imperio dis iratum & Palatinatum suum universum, qui annuentiabus Imperii Statibus, aut plerisque, aut universis, transit ad Maxia milianum I. ejus victoriae etiam authorem gloriosissimum. Palatinatus itaque Superior olim sub unius Ducis potestatem sinutus, successu temporis nactus in varios Duces supremos ι finiam P. Mia peruti . - Bb iis

237쪽

Isa Tabidae os ographica 'tis enim inter Duces Palatinos & Bavaros ellis longismis smsitque gravissimis Imperator Maxinulianus I. post devie una a multis simu hostibus Philippum cognomento Ingenuum, & hujus filium Rupe

tum, expugnato etiam a se Κueissicinio, magnam Palatinatus Superioris partem, scilicet Ducatum, modo Neoburgicunt diciun concessit Ottoni Henrico & Philippo, huic avo, illi ex Ruperto filio nepoti, postquam hostes eorundem multi Palatinas urbes, o ipida & pagos multos inter sese varic tanquam victoriar spolia divi- . ferunt; Hassiae enim Comes Homburgum & Umstadium cum oppiadis aliis; Dux Vurtembergicus in Franconia Heidenhemium, Neostadium, Tinsbergam , Maulbrunnum & Melkmilam; Dux , dipontinus Landlpergam cum Oppidis aliis; Reipublica Norim Ggica Aliorssium, Laurium, & Hersbruggum Palatinis Ducibus a emptum sibi vendicarunt. Ducatus vero lNeoburgicus ex enarratis superius urbibus & oppidis fuit conjunctus. Litem gravissimam a te alios componere laboraV,t Fridericus III. Saxoniae Eleetor, quilan. 13os. Coloniae & dein au. IIo7. Constantiae dissidentium partes audiit & arbiter sententiam dixit Imperio denique proba

Palatinatus hic dicto modo divisus & conjunctus in partes abiit, novas hac ratione: Philippus Ludovicus Tol*angi Bipontini filiaius, Ludovici N1gri abnepos tres genuit filios, nimirum Volsia .gum Rillielmum Neoburgicum, Augustum, & Joannem Friue

cum, quorum primus DuCatum Neoburgicum, medius in patrim nium an. I 6I . accepit Ducatum Sulaebacensem, ultimus vero Hilia poldsteinium &c. Sed doliorum postremus una cum liberis suis brevi mortuus ditiones iura rcliquit Ducibus Neoburgicis. Eodem , - , anno Solisangus ad Aras Romanas rediIt eo secundissimo evenm .ut,alatinatus Superior antea partim Lutherq, partim Calvino additius, iam sere totus Romano Pontifici denuo sacramentum duxerit. De his pilara vide in circulo Hectorali, ubi de Domo Palatia

238쪽

De Bavariae Ducat Is Imperatore Neostadium ad Nabum, & circumjacens regio pνva dicta est principatus Stemsteimus; unde novum inditum cst nomen Acidem Principi; hoc nostro tamen tempore Duci Bavariae restitutum . Status Seculares reliqui iunt Comites de Haag, Ortenburg, WolfHein, Hohenisaideli & Maxebain; item Domini de Bre1t, Vneli, Heydck, Ehrenseis & urbs Imperialis Rat bona. Partena ' eorundem maximam possidet hodie Hector Bavarus.

CIRCULUS IV. SAXONIAE SUPE-

. LCrculus Saxoniae Superioris longitudine sua circiter M. Iacit

dine a. complectens milliaria Germanica, a Septentrione , iunctum sibi habet Archiepiscopatum Magdeburgicum de Marchionatum Brandeburgicum; ab oriente Marchionarum Lumtiae & partem Regni BOhemiae; a Meridie panem alteram Bohemiae &C1rculum Franconiae; ab occidente demum Landgraviatum Hagus. Antequam vero in Circulo MXO Superioris citrones unive sis suis dominis distribuimus, lubet prius Ducum Saxoniae Gene looiam attendere: cognitis enim diversorum Ducatuum , Marciu- .natuum & Comitatuum posse cibus, facile dein erit cognoscere, &in suas classes distribuere diversas regiones & Saxoniae Provincias.

DE ORTU ET PROGRESSU DUCUM ET ELECTORUM V SAXONIAE.

die, dus M. Saxonum Rex ultimus & Dux primus ad finem Secuti VIII. a Carolo M pis ment3 - Qxum Praeliapere

239쪽

ap. Tabula Topographica

us devictus, & ad orthodoxa Sacra conversus anno So . defiit vivere; cum nempe Dux senex adversus Suevos pararet pugnare, & horacem indutus diei aestum perferre non posset, calore nimio e tinctus cecidit, postquam annis a 2. in Religionc Romana constanetissime perseveravit plurimorum ad Christum conversorum author &

Uernive Nitctindi Magni genitor reliquit filios duos, scilicet

Vitekindum & BrunOnem; horum prior Memma Saxonicam propag vit, posterior Melphorumstirpem inchoavit. Ex stirpe hac posteriori destenderunt Mehbi Duces Bav-ia simulque Saxonia & Brunsimco . Duae. burgensies. uti suo loco videbimus; propaginem Nileiandi modo prosequimur.

A Titekindo erant duo filii relicti, nempe Nigbertus & Ni-

tevludus IL prior Liaeam Saxοηicam in filio I. Brunone continuavit; in Kalperto autem filio secundo Lineam noxam, scilicet Golium de Irint.lhaim inchoavit. Posterior, nempe Ritchindus II. Lineammesilaiaaam in filiis propagaVit: unde descenderunt Marchiones Ad maἱ Landgravi, Thurissa ι Comites Palatini Saxonia & quod consequitur,

odimnus Hector Saxonia.

Meminisse oportet hoc loco quatuor diversorum ramorum, seu, ut vocare solemus, Linearum, nimirum I. saxovica, II in 'bo

ει harum Linea prima prognati sunt Imperatores Henricus A aeps, otio I. II. & III. nec non Henricus Sanctus. Otto I. Herma num Billingum Saxonem natalibus & gestis clarissimum creavit Saxoniae Ducem; unde accessit Linea nova prioribus quatuor, quam inamomum vocarunt, & amplius stabiliverunt nuptiis inter Nelphos illi Billingos celebratis; dum Kelphus IV. Briariae Dux Uulphi dem silvissm sibi despondit. Quin Lineis jam quinque accessisse eta Seculo Christi XII. dum otio cognomento Dives Astania Comes natione saxo duxit Elthen sponsam etiam genere metu dii unde initium accepit mea A cania, ex qua successu temporis descend

240쪽

De Saxonia Superiori. syte Lineas quinque novas, scilicet I. B seam, II. Afraniam. III. -

.niae Ducatum & Electoratum a Seculo XL tenuere post Lineam taxo nisam Duces genere Mest; post hos Ei gi, & tandem Abeavij. Mortuo an. I a a. absque liberis Alberto III. Electore Saxonum, de Electoratu possidendo ccrtarunt Fridericus I. Elector Brandebur- .gicus, Ericus Dux Lauenburgicus , & Fridericus Bellicosus Mis-niae Marchio. Pro horum tertio stetit Sigismundus Imperator, dum Bus maxime argumentis motus ; Friderico enim Brandeburgico r posuit, insolitum prorsus es e, duos Electoratus uni Virorum Principi concedere. Eidem & simul Erico Duci Lauenburgico significatum fuit, nemini non patere, Miseiae Marchiones e stemmate vite ndi M. descendisse : inde ob tam vetustam. sanguinis propinquitatem pridem fuisse injuriam illatam Milaiae Marchionibus gravissimam, quod ex stemmate Billingorum & Ascaniorum natis Ducibus prior honor & dignitas in Imperio fuisset concessa. Ex Linea igitur Mei ana seu Misarest per unius seculi spatium tres fuerunt Electores, scilicet Fridericus Bellicosus, Fridericus Placidus & Eminus; horum ultimus cum fiatre Alberto denique M.

divisiit ditiones , & quas constituit ineas noras, nimirum Ernestin o AIbὸνtinam. Ex Linea Ernestina tres denuo extitere Electores , Fridericus Sapiens, Joannes Constans, & Joannes Bidericus, qu rum ultimus Lutheri propugnator acerrimus a Carolo V. Imperat re victus, captus & proscriptua est ea ratione, ut Electoralis digniatas suetit translata ad Uηeam Albisti m. Id hoc loco probe nota

dum, Joanni Friderico Electori mortuo tres fuisse filios, Fridericum II. Joannem Uilhelmum & Joannem Ridericum, quorum

ultimus mature est mortuus. Fratres reliqui constituerunt duas diversas Lineas, scilicet ABobmicym ti Neismariam. Joannes

Memmarius in duobus filiis Rahelmo & Emesto Lineam de Gothis dictam inchoavit, & simul Keinmariam continuavit. Haec ipsa

siccessu temporis fuit divisa in Memmariam, L .ubianam & 3mensem De Gotha primo divisa est in Coburgensem & Eiseriauhensem p dein vero eadem dispersa est in Gothe - , Coburgensem , Mamungensem,

SEARCH

MENU NAVIGATION