De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Dioecesim excursionibus, quod maximi calores essent , sub vesperas ejusdem diei in febrim incidit , quam initio farniliares, ac medici fere contemserunt , quod ex fatigatione ortam quiete mitigari facile posse arbitrarentur . At Gre. gorius , quae vis morbi esset magis .quam Mea dici sentiens, brevique se migraturum praenoscens, suis rebus consulere, seque ad aeternitatis iter rite capessendum, quam diligentissime ponset , comparare constituit. Jam quibus hoc tempore non corporis modo, sed animi conflictaretur angoribus , comprehendi cogitatione vix potest . Ac de corporis quidem incommodis, vigiliis , atque doloribus , quae erat hominis virtus, atque constantia, parum solicitus , ne tuo bari quidem, aut conqueri visus est. Sed animo reputanti imminentis sibi divini judieii severitatem tantus repente incussus est horror, ac tremor, ut in aeternae salutis amittendae discrimen prope ductus videretur; crevitque proseisto in tantum excitata mali daemonis arte in eius corde tempestas, ut identidem suspiraret , manus attolleret, In caelum suspiceret, ac lamentabili voce clamaret: quid erit , quid eritrquae quidem dimotae vi mo Mi de statu mentis verba esse nonnulli suspicabantur, alii vero etigere deiectum animum , susceptorumque pro

Deo laborum recordatione , tum maxime Bois nit

262쪽

nitatis, clementiaeque divinae fiducia in spem meliorem traducere conabantur . Verum ab homine , qui pactorale munus suis expendebat momentis , reddendamque sibi Deo Iudiei de tot animabus rationem coginabat , non aliud extorquebant, quam sensus sermidinis plenos Sed eece compositis ex improvise , sedatisque animi fluctibus redditam Cardinali tranquilliatatem, ac hominem mirum in modum exhil rari, erigi, A confirmari Nam in divinae misericordiae, ac fidelitatis spem alta cogitatione defixus, veluti infusa sibi aeternae mercedis securitate ea Psalmi xxx. verba In te Domine sp ravi o e. quasi exultans , atque triumphans ingeminavit. Magnam subinde sibi cum humanarsalutis insidiatore diabolo luctam fuisse , sed Dei ope, ac fiducia depulsa iami damnationis sermidine evasisse se testatus est; Ex quo non mentis delirium illud fuisse coinrtum est, sed Dei judicium , qui vel speetiitillimae sanctitatis

viros oppugnari sub vitae exitum, isque exese ceri permittit, ut cum timore quisque, ac re more salutem operetur suam; ii vero in agone certantes ampliorem reserant de hoste devicto , ac debellato coronam. interim P. Dositheus ab Angelo Carmelita

excalceatus, quo animi moderatore utebatur

Gregorius, jam initio morbi ab eo arcessitus in

263쪽

De Vita B. Gregorii

cubiculum venit. Hunc ille peramanter excoptum, ut sibi confitenti aures praebeat humiliter rogat, egomologesim facit, riteque expia tus de divinis cum ipso rebus colloquitur: Saepe deinde cum aliis Sacerdotibus usque ad eum, quo decessit , diem Psalmorum versiculos magno pietatis sensu alternabat, eaque in primis verba In te Tomine speravi θc. magna repete bat oris , animique hilaritate.

Iam vero novis accedentibus febribus augeri vim morbi, atque explorato arteriae motu Gregorium phlegmone intestinorum laborare , ac prope diem moriturum medici denuncia Verunt. Nulla ergo interjeeta mora vir sanetus ChristiCorpus ad aeternitatem viaticum religiosissime sumsit, nec multo post sacro exeuntium oleo inunistus est. AC ea quidem celeritate Coninsultum optime fuit; Nam omnibus viX expia ius mysteriis luetari cum morte coepit, animique ad extremam usque horam egregie com-POS in Sacerdotum Complexu exitum ei facilem precantium hora diei xa. ac dimidia placidissime expiravit XI v. Kal. Iulii Anno ΜDcXVII.

ςum annos vii. Bergomensem , tres vero su-PrR xxx. , mensem unum , dies viginti quatuor Patavinam rexisset Ecclesiam. primum in Vulgus eum decessisse elaxum est, quem pauci ViX aegrotantem audierant,

264쪽

Barbarici Lib. III. Cap. L a 3

longeque aberant ab ejus mortis formidine , dici vix potest quantus civitatem universam primum stupor, deinde moeror incesserit. Ubique luetus ingens, & consternatio quaedam Vi-

Torum , mulierum omnis artatis , & ordinis, inopum, ac miserorum in primis comploratio ,

tum eorumdem ipsorum , qui male antea insanistissimum Cardinalem animati , parumque benevoli habebantur. Flere passim , ac miserelamentari omnes, periisse sibi Pastorem optimum , Episcopum incomparabilem, pauperum

patrem , miserorum perfugium , parentem omnium amantissimum . Nemo scilicet unus erat in tanta civium frequentia , quem Antistes sane issimus aut rudem non instituisset, aut non reduxisset errantem, non sublevasset inopem, non recreasset afflictum, opera non juvisset,aut

consilio , beneficio demum aliquo sibi non adjunxisset. Itaque dejecti animo, vultuque tristes non oppidani modo, sed dioecesani conserta multitudine ad aedes convolant Episcopales , incensi cupiditate videndi, venerandique Charissimi parentis faciem, quam amplius visuri non essent. sed integrabatur ipso ejus conspeetu dolor , & major vise cadavere luctus Consequebatur . Missi a Reetoribus urbis milites ,

qui aedium portas custodirent, arcerentque

Populum , nc qui tumultus perturbatioque

265쪽

a38 Vita Gregorii

oriretur. Curatum interea defuncti eorpus, in quo vestigia apparuere instrumentorum , quibus se torquere solebat , atque in pavimento majoris aulae substrato panno collocatur . Eo veluti ad templum concursu facto , qui intrabant genua fleetere, osculari pedes, aut manus , se resque suas illi magis, quam ipsum Deo commendare, quod inter beatos Caelites jam

receptum putarent. Itaque nemo unus, quae pro vita functis ab Ecclesia indietae sunt preces, neque usitatum Psalmum Ia9. reCitabat . ac tanta erat adeuntium. religio , pietas, ac silentium , ut non aula , sed aedea sacra is locus videretur

Id quoque singulare fuit, quod confluentes ac circumstantes omnes cupidissime quidquid vel minimum ad defuncti usum pertinuisset aut diripere , aut quocumque possent modo sibi habere , sin minus precariis coronulis, floribus, lineisue contingere cadaver nitebantur , ut illud religionis, ac pietatis causa inter res Chariores servarent. Fuere, qui gossipium ejus sanguine imbutum cum eximerentur Corporis in testina, magni muneris loco accepere, alii.

qui ex illius capite pileolum, alii, qui panniculum lineum, alii , qui calceoS, multi, qui vestium , lipteorum , abarumque ipsius rerum particulas abstulere . Ceteri vel Ulaa bomby-

. cinas

266쪽

cinas statuas , lugubris ornamenti causa , in aula positas disciderunt , dilaceratarumque segmenta pro reliquiis habuere . Jam demum necesse fuit arcere turbam militum manu, ac piam prohibere vim populi, ne irrueret in cadaver ; id enim a nonnullis tentatum jam

fuerat

Resignatae deinde , ieetaeque sunt Test menti pabulae jam pridem a Cardinali die v. Aprilis anni ΜDCLxxxIX. conscriptae , quibus pontificales mitrae Cathedrali templo, episcopalis annulus fratris filio, reliqua omnia Patavino Seminario haeredi ex asse relinquebantur; Qua quidem postremae voluntatis suae significa xjOnς , quantum a carne , & sanguine abstraetus esset, &qua praecipue charitate Ecclesiae suae sexmina in ejus spem, & eommodum succressentia complecteretur , amantissimus Pastor ostendit. Praescripserat iisdem tabulis, ut sine ulla funeria pompa sex tantum cereis facibus stipatum cadaver deduceretur ; quod cum Rectores urbis pro sua erga desunctum fide s utendum omnipo duxissent , obstitere tamen pro sua pietate cives universi, omnemque inducendo funere pompam adhibendam conte dere peristyerarunt. Igitur conspiratione quadam animorum magna, exacto triduo, utriuia

dibili

267쪽

a o De Vita B. Gregorii

dibili cereorum vi circumlatum est corpus per urbem longo circuitu , ut cuique videndi pol stas esset, multitudine ubique densa lacrymis , Hulatuque funus ducente . Nobiles in primis

viri, matronaeque declarandi luetus, ac moeroris causa pullas induerant vestes , atratisque pannis senestras, vias , compita obduci Curarant . Appensae locis frequentibus Cardinalis Imagines pictis velis eleganter Circumductae , ardentesquet ante illas cerei conspiciebantur. Ea die neque tabernae, ossicinaeque uspiam apertae, neque jus diei um est. Nihil lugubrius umquam, aut magnificentius quacumque exequiae ducerentur , plane ut doloris , pietatisque triumphus videretur. Ubi ad templum maximum ventum est, sacra funebria magna Caeremonia

celebrata sunt. De Cardinalis vita functi laudibus Italica oratione copiose dixit Josephus

Musocco Sacerdos vicentinus, quam Circumfusus populus lacrymis,ac gemitibus interrumpebat identidem. In hunc itaque modum justis persolutis de inferendo cadavere in sepulchrum actum est, sed haerentem in loco turbam militum vi submoveri, ac templo detrudi necesse fuit. Tum cadaver in arca plumbea, cui alia pressina superinducta, inclusum est , posita inter utramque aerea lamina , cui erat i scriptum.

268쪽

Bainbadici Lib. III CEp. I. GREGORIUS s. R. E '

In sepulchrum denique , quod sibi adhuc vivens elegerat, illatum est . o APUT ΙΙ. . 3Corporis ejusdem habitus, idis a. animi indοIes, ingenium , O doctrina . UT amplistimis gratiae donis, cumulatus a

Deo fuerat, ita & praecipuis naturae d tibus , quae hominἡm axterius quoque perfi- Ciunt , adeo est auctus Gregorius, ut nihil in ipse desideraretur eorum, quae vel anisi, &Corporis ornamenta sunt, vel praesidia , atque instrumenta virtutis . Ac corporis quidem habitudine optima fuit, calido nimirum , humidoque temperata, ac bile accensa, qua, essici selet homo ad maxima quaeque, & ardua ido-, Deus, aC comparatus. Vigens, ac firma Consecuta est valetudo, quae diu integra constiti set , nisi vitae asperitate , assiduisqueCuris, ata

269쪽

a a Gregoriique laboribus eam debilitasset, atque imminuisset. Stomacho tamen laboravit numquam , ut

dicere joco soleret, ignorare se qua corporis parte ipsum haberet. Statura fuit commoda, aequali, & apta dispositione membrorum, came quamvis inedia , ubgiliis , aliisque cruciamentis affli sta adhuc succi plena, quod mirum, ac singulare prorsus medicis videbatur. Facie erat oblonga, cui hilaritas quaedam inerat majestate plena, ampla fronte ,& alta , aetatis vitio rugosa, latis superciliis,

caeruleis oculis, ac renidentibus , acie verecunda , ac tranquilla, genis nec vacuis , nec

pinguibus, ruga aliqua in senectute Contractis , colore ex Candido rubeo, naso decore protenso ima ex parte modice adunco, capillis valde tonsis, ac senio canis ; concolor iis barba ad superius labrum, atque ad mentum non abrasa, modiceque prolixa. Voce usus est cla-Ia , atque perspicua , pronunciatione expedita, sermone temperato, urbanis salibus sobrie asperso , ac modeste condito. Inerat moribus suavitas ingens, & quaedam ex ore, vultu , gestu , sermone erumpebat ju-Cunditas , quae intuentes exhilarabat, atque

ad virtutis studium accendebat. Vir mitissimi ingenii nulla commovebatur injuria. Perhumanus, ac facilis universis, bene de omnibus Tendi

270쪽

Barbadiri Lib. III Cap. II. . 243rendi cupidissimus, in beneficiis compensandis magnificus, in officiis persolvendis accuratus , ac diligens, sui contemtor, ac negligens , in laboribus patiens, in arduis fortis,& constans, profusus in pauperes, in calamitosos misericors, omnibus demum omnia saetus, ut indolem etiam & mores , non os tantum ,

vultumque referre Francisci Salesii plerisque

videretur,

Iam intelligentiae vis, quae bene constituti corporis habitudinem , atque egregiam animi indolem consequi plerumque solet, par omnino fuit. Singularis quaedam in eo eluxit jam tum a puero ingenii vis, ac judicii maturitas ad optima quaeque studia comparata; Ex quo autem literis adjecit animum, discendi cupidissimus neque studio pepercit, neque labori, quo eruditione, ac doctrina proficeret: Politioribus literis satis excultus Philosophiam omnem Patre monstrante cognovit, tum utriusque Iuris peritiam haud vulgarem egregiis prose ribus usus Patavii est assequutus. Gallicam, Latinam , Graecamque linguam calluit: Hebraicam quoque attigit, atque huic assines Chaldaicam , atque Syriacam non omnino ignoravit , quarum proinde studia in Patavinum seminarium primus invexit. M. Antonius Ferratius ejusdem linguae sanctae Prosetar suis ina disser-

SEARCH

MENU NAVIGATION