장음표시 사용
231쪽
instrumentorumque, quibus se macerare silebatitum ovi magnitudinem reserente in mamillaconis lusione, quae saxo percussum pectus indicabat . Cum morbo aliquo corriperetur, principio dissimulabat, ac nihil de quotidiana vitae, la horumque ratione remittebat. Plerumque nonnisi tertia accedente febri lecto decumbebat,ubi ad multas quoque horas, nequidquam reclamantibus medicis , ac familiaribus , negotiis
veluti sanus vacabat. Iam si quadragesimale jejunium febri laborantem offendisset, ne Ecclesiae sibi legem relaxaret , primis diebus solo jusculo hordeaceo se sustentabat. Non tamen se medicorum 'praescripto dissicilem praebebat, dicto audiens , si carnibus uti juberent; viκ autem depulsa febri, ad institutum redibat. Nihil aeger ferebat gravius, aut molestius, quam sediligenter, ac molliter curari: Contra Veronumquam aut morbi acerbitatem, aut mede
tium, vel ministrantium negligentiam quereb tur; quin & beneficii cujusdam loco habere se morbum dicebat, nam quo tempore lecto jac ret, seriari sibi quodammodo, atque a Curis Vacare omnibus, sibique uni indulgere posse
Ea porro vitae asperitate, tantoque subigendi corporis studio id est assecutus, ut illud animo praestaret innoxium , ac nullam sexesentiret
232쪽
tiret effraenatae carnis molestiam , ac rebellionem. Nihilo tamen minus ad custodiendam, tuendamque mentis, & corporis integritatem non castior erat , quam cautior, atque in sensus omnes perpetuo vigil.Foeminarum aspectum, nedum colloquia , & consortia omnino vitabat; quod si pro munere suo audire aliquam cogeretur , non sine testibus eam admissam, quam paucissimis expediebat . Vel ipsum horrebat Impudicitiae nomen, ac ne proprio rei obsco nae vocabulo os castissimum inquinaret . Verb rum circuitu ejus generis peccata exprimebat. Pudoris, ac verecundiae tenax adeo fuit , ut suum ipse corpus aspicere non auderet , ejunque intima vestiendi , exuen dique causa familiarium opera, & manu quam fieri minime pos set uteretur. Tantus erat pudicitiae amor, ut quam colebat ipse diligentissime, eamdem inserere in ceteris vehementer optaret. Hanc a domesticis , & familiaribus ita exigebat, ut nihil lascivum , ac petulans in eorum dictis, s istisve toleraret. Si quis eo in genere laberetur, domo , dc familia statim excedere jubebatur . Ab universa vero dioecesi quo impudicitiae occasiones exterminaret, atque convelleret, severissima in concubinarios edicta tulit, Cho-xeas , profanos amores , virorumque cum foeminis consortia omni gelo , & contentione semper
233쪽
αo6 De Vita B. Gregorii per est insectatus: utrumque sexum in templis loco disjunxit , foeminas vero immodeste comptas a synaxi prohibuit, atque ab altari rejecit . Ad id vitium profligandum mentis, animique vim omnem exeruit, quo castos in Clerum, populumque mores induceret, ac propagaret. Virginitatis florem integrum , illibatumque ad mortem usque servasse haud temere creditum, ac memoriae proditum est; Nam rei fidem minime dubiam ab illius obitu reddidere, qui sanctissimi Cardinalis conscientiam dum viveret moderati simi, ejusque intimos omnes animi recessiis ac latebras nudas , & apertas sibi
De animi modenia, ae missione . E Mum , quas hactenus persecuti sumus,
Barbadici virtutum magni veluti aedificii basis , ac fundamentum christiana humilitas
fuit, aestionum, cogitationumque ejus omnium comes , moderatrix , & custos. Altas adeo itiejus animo radices egerat ea Virtus, ut non m
do se nihili prorsus haberet, sed qui gradus modestiae , ac demissionis christianae supremus, atque perseetior ab interioris vitae magistris haberi solet, contemni se quoque despicique ab
234쪽
Barbassici, Lib. II. Cap. XV. ων
omnibus vehementer optaret , palam Contemptui habitus laetaretur quam maxime , atque exultaret. Ac de ornamentis quidem, seu
bonis extra se positis hanc alte opinionem imbiberat , sibi ad sempiterna, atque immortalia bona condito nihil cogitandum minus, quam
de rerum humanarum magnitudine , atque splendore. opes propterea, dignitates , honores , ac titulos non modo spernebat ut vanita
tes, ct insanias falsas, sed horrebat etiam, ac defugiebat veluti sempiternar impedimenta salutis. Ab iis tamen quam qui maxime aversum honores ultro sunt insequuti , atque invitum,& repugnantem e privatae vitae latebris in publicam Ecclesiae lucem eduxerunt Sed quando divino consilio eo adductum se vidit, ut pastorale onus subire cogeretur, magis trepidavit de merito, quam placeret sibi de hon e.Quam Deo reculturus esset de grege rationem sedulo Teputans, ea torquebatur identidem cogitatione , se in magno versari aeternae diapnationis periculo, vel ob ea dumtaxat, quae in past rati cura negligenter omitteret . Et quamquam irreprehensibilis vitae innocentia, & sanctit te , optimique Pastoria vigilantia non exemplo tantum omnibus esset, sed etiam culmisationi, sibi tamen uni, quae erat hominis, humilitas, Veluti inera, ineptusque numquam satisfaci
235쪽
ruit. Inter hos animi motus abdicandi se Epia scopatu non semel consilium cepit, quo vitae suae rationes diligentius componeret , animumque ab omni exteriore cura solutum facilius ad sola sempiterna traduceret . Ab ea tamen deliberatione gravium deduetus auctoritate virorum o statione sua non d essit, sed Dei voluntati obsequutus Episcopalem dignitatem in suae aliorumque salutis instrumentum eonvertit. Romana vero purpura decoratus . eaquae . digni ate auctus quae uno tantum gradu a sta summo rerum humanarum fastigio, dolere, ac conqueri inmerenti, ineptoque, ut sibi videbatur , delatam, ac tolerare magis quam libenter sus iciere eminentis gradus splendorem HIta enim statuerat apud se ; praeter externam . quam Cardinatatus ingerit oculis, speciem, in
se nihil esse virtutis, demtisque amplissio diagnitatis insigniis viliorem se ipse reperiri neminem posse. Quapropter iis se comparare solebat Orphanotrophii Veneti pueris , qui purpurati per urbem prodeunt ,& tamen omnibuς fortunae bonis destituti sunt. Summo itaque in loco positus infra aestimationem omnium 1e m tiens , eadem a purpurae accessione, qua antea , de se demimone sentiebat. Idem Cardin iis , qui Episcopus , eadem in moribus comitas , atque facilitas, in famulis , & comitatu
236쪽
Barbadies Lib. II. Cap. XV. ' any modestia , in victu frugalitas . in vestibus, in supellei hili , in cultu , & apparatu universo cognata humilitati paupertas, & nihil omnino,
quod non simplicitatem, ac Vanitatum contem- tum praeseserret. Sed quod rari admodum , inusitatique exempli est, de se numquam abjectius sensit, quam cum dignissimus haberetur ab omnibus , ac praedicaretur, qui supremam in terris, ac Deo proximam sedem impleret. Nam conspirantibus in eum , diuque obfirmatis Cardinalium suistagiis , quo summum ei Pontificatum deferrent, constanter obstitit, nec adduci umquam potuit, ut illorum de se judicio assenturetur . Sic quam hominum vulgus summa aestimare solet in terris gloriam, atque selicit tem , tanto a se Gregorius propulsare conatus est studio, quanto ambitiosus nemo eam deperiret , aut persequeretur. Ut vero ab ejus assequutionis periculo a uetum, expeditumque se vidit, tantam consequutus est laetitiam, tranquillitatem , & pacem , ut eX vehementisisma tamquam fluetuatione , & salo emersus , placidum, tutumque portum se denique nactum esse profiteretur. Haec iis ore omnium cum versarentur, eius. que virtutum fama late pervagaretur, ubique pere vulgoque ut vir sanctissimus suspiciebatur,
237쪽
eoque jam nomine celebrari, appellarique conia sueverat. Sed contemtor ille sui, ac reprehensor assiduus id aegerrime serens querebatur magno eos in errore Versari, qui hominem nihili. ineptum Episcopum , ac peccatorum maximum tanti facerent , ac praedicarent . Testabatur
nec sine lacrymis se ab ea ossicii, Vitaeque persectione longissime abeste , quam & Episcopalis muneris ratio. & Cardi latus dignitas postularet: In negligentiae quoque suae culpam rejiaciebat quaecumque in Dioecesi existerent scandala , vel admitterentur flagitia; ingratissimum quippe hominum se esse assirmabat , qui innumeris a Deo cumulatus , ac fere obrutus beneia
ficiis vicem ei nullam grati animi retulisset: Tum illud addebat, formidare se vehementer, ac tantum non desperare de propria salute, quod non se is modo , sed alienis etiam obstri- sius peccatis , de iis omnibus in jus vocandus
a Deo esset, rationem pro singulis redditurus . Quare cum voce, tum literis interpellare omnes , rogareque solebat , ut vitae suae in melius conversionem a Deo peterent, ut bene tandem sibi moti contingeret. Hi porro sensiis , haec verba non ex usitata quadam modestiae , ac religionis sermula, sed ex intimo cordis sinu , alteque infixa animo pravitatis suae opiniope prodibant f quod cum in vita sepe , tum etiam
238쪽
Barbarici Lib. II. Cap. XC. a II proxime ad mortem , quae vitae plerumque speculum esse solet, apertius declaravit. Et quamquam conscientia seret adeo religiosa , aC prope anxia, ut vel ipsam exhorresceret peccati speciem , ac vel minimam in se labem discut
ret, aC pervideret, orabat tamen omnes, atque obtestabatur, ne taciti errata sua dissimularent, ac praeterirent. Monitores praeterea
duos sibi constituit, ut si quam ossicii, ac pastoralis diligentiae omissionem , vel quidpiam
aliud minus rectum , accuratumque in eo deprehenderent , libere objicerent , atque corrigerent; Qui vero ipsum vel de minimis emendandis admonuissent, eos diligebat impensius: contra vero parum iis fidebat , qui omnia ejus dicta , vel facta adprobarent. Hominum laudes, & plausus quam quod maxime aversabatur, atque in partem sese omnem vertebat, quo eas declinaret, atque defugeret. De se , rebusque suis parce admodum, ac sere nunquam loquebatur, ingestamque ab aliis ea. rum Commemorationem abrumpebat, vel alio de industria sermonem detorquebat. AEdificiis a se magnifice excitatis , operibusve praeclare institutis nullum addi monumentum patiebatur, quo manaret ad posteros beneficii, ac nominis ejus memoria. Quare cum gentilitium Familiae
insigne subjecto in ejus commendationem distrao a cho
239쪽
aia De Vita B. Gregorii cho Seminarii muris appositum offendisset , amo. veri protinus jussat, atque in ejus locum substi. tui D. Caroli Borromaei loci tutelaris imaginem. Quibus honoris , ac dignitatis gradu Praecellebat , iis se modestilsime aequare non dubia tabat; inseriores autem, & qui sub ejus potestate essent, benigne adeo, blandeque accipere, ac compellare solebat, ut non praees, , praecipere illis. sed beneficium postulare,
ac recipere videretur. Ne tamen virtutis modum excederet, facilitatem hanc , comitatem que gravitate quadam temperabat, neC COmmittebat . ut christianae abjectionis studium quidquam de auetoritate detrah*rpi , atque in Contemtum cederet dignitatis. Pautarum in primis, infirmorumque hominum deleet batur consortio . Nihil illi jucundius, quam cum viliora aegrotantium obiret tuguria, ut jacentibus, & cum morte luctantibus suprema afferret religionis subsidia. R sticanae genti in vicis, & pagis, rudi, abjectaeque plebi christianis praeceptis instituendae operam in templia cum daret assiduam, ad eorum se ingenium . & mores mirifice accommodabat . Pueris quoque, ac puellis christianae fidei elementis tradendis incredibili alacritate, N patientia ad horas perstabat. In id operis diligentissime intentum cum semel, iterumque
240쪽
miratus ent, qui tunc Patavii agebat , haereticus quidam haud infimae notae vir, tanta Carisdinalis demissione , & charitate Commotus, facere demum non potuit , quin furatis errorubus ad Romana sacra transii et .
t e prophetia dono, ae miraculorum gratia adsueviυenti Gregorio coliatis. AD egregias , quas hactenus commemoravimus, Barbadici virtutes accessere supernaturalia dona , quibus illustres sanctitate viri clarescere aliquando solent, eorumquo propterea Cultus, & famia latius propagari. In maximis porro donis, quo nomine veniunt qua eumque ad gratias pertinent gratis datas , nullum censeri luculentius debet, quam certa futurorum praenunciatio, rerumque mirabilium . ac supra naturae vires effectrix virtus , quo sane utroque praestitisse Gregorium publicis monuia mentis , ac tabulis consignatum est. Ac divino quidem numhie afflatus non pauca ille aut multo post futura rerum eventa , aut occulta , atque ab omnium conspectu remota non cognovit modo, ac praesensit , sed clarissime, palam, ac sine ullo errore nUnstravit . Mortem Cum