Tentamen medicum inaugurale, de oculi structura, quantum humoris chrystallini opacitatem, et cataractae depressionem et extractionem, attinet : quam, attuente summo numine, ex auctoritate dignissimi Vice-Cancellarii Archibaldi Davidson, S.S.T.P.P. et

발행: 1800년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Sic Pathologiae notitiam lento tantum passu attingimus ; et quicquid novi utilisque, propter varia hominum studia diversa sequentium, doctrinasque

veteres diu avide receptas, et tandem venerabiles habitas, primum ubique vilipenditur. Proculdubiolens membranis delicatissimis circumdatur ; atque delicata earum natura controversiis fere perpetuis originem praebuit. Nam inter quosdam in ambiguo fuit, num lens reVera capsula Contineatur, necne i Num capsula sibi propria contineatur lensi Num membranae humori vitreo propriae lentem non circuri dent, membranaeque ei propriae sese connectant i In ambiguo quoque fuit, dum extractio fit, num lens e capsula exiliat, et, dum cataracta deprimitur, num una cum .ea capsula in fundum oculi descendat 'QUALESCUNQUE sint scriptorum sententiae de membrana Hyloidea, deque natura canalis lentem ambientis, similisque interstitio lentem inter et tunicam adventitiam, quam a humore vitreo habet: inter Omnes quidem auctores jam convenit, lenti capsulam suam esse. Atque lentis incrementum et nutritio, mutationes, quas subeunt partes vitae progressu ab

aetate infantili ad senectutem, casusque, quibuS Ob- A et

12쪽

noxiae lunt, et morbi, intimum inter lentem et capsulam intercedere nexum, atque prioris nutritionem a posteriori pendere, commonstrant.

IN foetu lentis membranarum vascula manifestari possunt injectionum ope. Omnibus aliis oculi membranis similes, ineunte aetate crassiores firmioresque sunt, adventante autem senectute tenuiores fiunt, et, quasi vasa nutritionem praebentia deficerent , aetate provecta lens flavedinem et opacitatem acquirit. INTER naturalem huncce progressum declinationemque et lentis morbos arctus intercedit nexus. Cataracta morbus est qui raro adolescentia, frequenter senectute, occurrit. In regionibus calidioribus citius adoritur ; foeminasque, minime tempore quo cessant catamenta, invadit.

MORBO affectη lens interdum dura, interdum mollis et lactea, sit. Aliquando amplior evadit. Quum opaca fiat; aut prorsus opaca, vel tantum maculis distincta, est: ita ut, prius quam opacitas chirurgo

manifesta appareat, muscas ante oculos volitantes Percipiat aeger. Lens nonnunquam caseo vel gelatinae similis invenitur ; quod cum accidat, si ca-

13쪽

taractam deprimere tentetur, sub acu rumpitur. Membranae induratae minusque pellucidae factae, saepe morbo plectuntur ; et membranarum post operationem inflammatio cataractam secundariam, vel membranosam, constituit, QUAM vis plurimi auctores de hac re scripserunt, quoad cataractae pathologiam sententiam veram formare fere impossibile est. Saepe violentem inflammationem insequitur: plerumque aetate proVecta, languente sanguinis circuitu, occurrit. Interdum una tantum nocte inducitur. CAVENDUM est a frustratione et opprobrio operationis infaustae; quamvis enim non sit severa operatio, certe multam spem praebet. Accurate igitur

distinguendi sunt illi oculi morbi, qui cataractam interdum comitantur, et operationem chirurgicam

prohibent. Si lenti non adhaeret iris; si lens prae magnitudine per pupillam non transire nequit; si iris formae regularis et structurae perfectae est ; si sana est retina, lucisque impressioni obvia est ; uno Verbo, si iris nervusque opticus, quae oculi parteS summi sunt momenti, adhuc sani manent, lensques la morbo laborat; operationem confidenter susci-

14쪽

pimus. Utrum cataractae depressio, Vel eXtractio, .l feliciorem eventum promittat, solum .temPUS et eX- perientia confirmabunt. Adhuc enim hoc solum no-bis esse notum videtur, nempe illam operationem meliorem successum sequi solere, quae maxima peritia perficiatur. Modus autem, quo hae operationes

fieri debent, me judice, ab oculi structura facile pe

titur.

DE CATARACTA DEPRIMENDA.

IN hac operatione perficienda, duae distinctae ejus partes; nimirum, acus introductio, lentisque ad oculi fundum depressio; a duabus rebus, quae sequuntur, pendebunt. Ι. Circulo iridis exteriori, qui coloris magis albidi est, partemque oculi albam a colorata distinguit, ligamenti ciliaris nomen inditum est. Profecto, circulus conneXionis est qui multis utilissimis consiliis inservit. H C enim, cornea quae oculi pars distincta est, tunicae scieroticae adnectitur. Iris quoque huic circulo insistit. Ab iridis radice processus ciliares retro inclinant, et in parte humori

15쪽

vitrei anteriori pendent, lente ab iis partitia cooperta. Cornea, tunica scierotica, iridis radix, processuumque ciliarium radices ad hoc punctum omnia inter sese

connectuntur. Propter quos neXus circulus ligamenium ciliare nuncupatur, parsque non majoris momenti ab anatomico quam chirurgo habenda est. Harum partium fabrica est consideranda. Omnium oculi partium haecce longe maxime vasculosa et sensilis est. Iridi impertiunt colorem suum numerosae, quibus fere solis conflatur, arteriae. Hallerus opinatus est, iridis contractiones et dilatationes, eodem modo ac penis erectionem, vel genarum suffusionem, quum rubescit aliquis, ab arteriarum actione oriri. Circulus eXterior, qui ligamentum nominatur, a reliqua iride colore differt, propter perfectum arteriarum circulum miris inosculationibus p ditum, quae iridis radicem ambiunt. Hunc circulum est ciunt arteriae quatuor, quae oculi globo impenduntur, una utrinque, Una supra et infra positae. Harum arteriarum inosculationes iridis radicem formant, suumque colorem magis albidum ligamentociliari impertiunt. PROCESSIBUs ciliaribus idem color vasculosus acidi est. Arteriae, numero triginta circiter, radiis

16쪽

originem praebent, iis, quos in iride conspicimus,

si miles. Totum corpus harum arteriarum radiiginstructarum retro vergit, in fronte humoris vitrei jacet, ita ut alterius iridis vice fungatur, foramine in Centro formato alteri pupillae simili. Totum hoc

velum, vel totum Corpus arteriarum radiatarum, Corpus ciliare nuncupatur, et propter formam earum radiatam processus ciliares interdum denominantur. HAE partes sunt quae humoris aquei antra occupant. Iris in humore aqueo natat. Pars anterior colore variatur, et iris nominatur; pars vero posterior secretione nigra obducitur, unde uvea accedit.

Corpus ciliare, vel processus ciliares, antri humoris aquei partem posteriorem sermant. Superficies eorum anterior iridem refert. Pars posterior, eodem modo ac livea, coloris nigri est. Pigmento nigro Obducitur ; et, quum corpus ciliare, dum oculi sectio perficitur, elevetur, lens chrystallina sacculo contenta relinquitur, eodem modo ac in humore vitreo, dum tam humoris vitrei quam lentis superficies nigris radiis, a radiis corporis ciliaris relidis, insignitur. SUMMAE utilitatis sunt connexiones modo recen-

17쪽

atae. Iris, processuS Ciliares, seu corpus ciliare, at que ligamentum ciliare, partes Oculi maXime vasculosi sunt. Sanguine scatent. Sensilitate admodum exquisita instruuntur. Iridis motus perpetuus est. Atque hae sunt partes quam cautissime evitandae. Structura delicata, vasorumque Copia, quibus abundat iris, omnibus oculi morbis horrendis originem praebent. Si, dum cataractam deprimere conamur, acus introductio oculi antra sanguine replet, lente sic obscurata et operatione impedita; propter iridis radicem laceratam, accidit. Si, dum cataracta extrahitur, aliqua protrusito occurrit; ab indis prolapsu provenit. Si, in alterutraque operatione, iris ab acu laeditur, vel, dum lens expellitur

laceratur; aboletur visus. Siquando ob ulcus com mune, Priesertim autem, id quod generat variola cornea et iris adhaerent; iris propter numerosii, qui bus pollet, vascula in tetrum illum tumorem, Sta pyyloma dictum, degenerat. Staphylomate et carcinomate oculo laborante, ptaecipue asticitur iris. OS nuper invaluit ac im, cujus ope Persicitur ope-

δ'' mi rondi partem digiti pollicis duodecimam a

a ueIGa. Post tempus, quo floruit Sliar hicce mos introductu Q '

l' , quae summa cura evitanda est, inseritur ; et

18쪽

Heisteri operandi modus negligitur. Postquam oculum ad nasunt vertisset, et quam plurimum partis albae exposuisset, acum inserere solebat spatio medio

inter partem coloratam et oculi angulum. II. DE LENTE DEPRIMENDA. N hac operationis parte adhuc dirigendi sumus structura partium inter quas lens, postquam acu sit depressa,

locanda est. Humoris aquci antra describuntur quasi alicui consilio utilissimo inservirent ; eorum- , que descriptio talis est, unde magnitudinem usumque eorum summi momenti esse colligitur. Iridi, seu velo, locus quo mOVeat Ur, sit, oportet. uo consilio in humore aqueo suspenditur. Hu- Daor autem aqueus admodum parcus invenitur, ejusque evacuatio oculi formam parum mutat. Ouumque frigore congeletur oculus, ita ut humoris quantitas in iis antris contenta discatur ; lamina: glaciei quae humoris aquei antra occupant, sunt iam tenUcS, Ut partes earum centrales, quae crassiores sunt, non magis quam duodecimam pollicis partem crasi e inveniantur. Lentis moles omnibus nota est ;eam non continere potest humoris aquei antrum posterius. Quum cataractam deprimamus, sub humoris vitrei corpus detrudenda est. Et quoniam .

19쪽

Omnes, utcunqUe lenes, lentem deprimendi modi, humorem vitreum turbent necesse est ; eam sub humorem vitreum detrudere proculdubio consilium optimum videtur. Humor vitreus non gelatina est, ut a nonnullis assa matur. seu massa structura sua carens; verum eum dividunt membranae eodem modo ac favos. In foetu vaccino, inque foetu humano, conjicitur arteria centralis retinae sursum transiens per medium oculum, perque humoris vitrei centrum, donec lentis partem posteriorem pertingat et ramulos suos ibi impertiat. Hujus ramuliquaquaversus dimanant, membranisque transversis,

quae humo in vitreum dividunt, impenduntur.

Hae arteriolae hunc humorem secernunt, nutriunt fustinentque. Arteriolae, Venae membranaeque, quZ eum pervad Unt, aeque serosae et pellucidae, ac humor ipse, sunt. Haec textura relicti lata, quum eX-

tractionis operatio inepte persiciatur, quo minius humor prorsus evacuetur prohibet: quo tempore non tantum gelatina esse videtur, sed, racemi instar, pendet, forficeque execari eget. Eademque striactura peculiaris, postquam depressa est, quo mim is iterum surgat, impedit. LENs quasi in loculo continetur, quem complec-

20쪽

titur vitrei humoris saccus. Quum deprimatur, de- Orsum et retro descendit. Humoris vitrei turbatur teXtura. Lens vitrei humoris partem infra dimo-Vet, humorque vitreus invicem in loculum, ubi lens antea fuisset, transit, in ejus locum subit, desuperque eam deprimit: humorque vitreus non antrorsum pergit in antrum anterius, vel pupillam ; quia

id antrum humore aqueo repletur, oculique aequilibrium plerumque adhuc servatur.

POSTREMO consideranda est lentis conditio sice loco dimotae. Forsan adeo morbida facta est, ut circulationem vix retineat. V erisimile est non dissolutam esse ; fluida enim solutaque lens cataracti species admodum peculiaris est. Forsan sana et valida est; qualiscunque enim valitudo ejus futura sit, quum primum e loco dimoVetur pro corpore vivo habenda est. Quum e loco moveatur chirurgi arte, dentem e loco translatum refert. Atque inter partes humoris vitrei laceratas locata, dentis translati instar locum servare et parti adhaerere forsitan possit. At vero violenta hac separatione deleri potest : adhaerere negare potest : in Oculo denique delitescere potest; corporis alieni instar, primo infaminationi violentre originem prsebens

SEARCH

MENU NAVIGATION