장음표시 사용
21쪽
. Sive, eodem modo ac quum dens deciderit, et loculus, unde decidisset, resorbeatur ; sic lens mortua et corpus alienum jam facta, aliquamdiu in oculo mo- Veri, tandemque resorberi, potest. SIC, ut opinor, eXplicandi sunt varii hujusce operationis casus. Vivit lens, atque humoris vitrei parti, sub quam detrusa sit, adhaeret : sive adhuc
viva manet ; sed sursum ascendens, antiquum in O- eulo locum iterum petit: vel moritur, et pone pupillam natare videtur, et in cavo ampliato auctaque humoris aquei secretione penden8, Corpus alienum innoXium remanet. Saepe autem in aqueum humorem descendit, et perpetua ejus secretionis renovatione resorbetur. Hic quidem eventus non semper
casui relictus est. Quidem chirurgus lentem de industria acu frangebat, partesque resorberi reliquit; quod tandem factum fuisse feliciter, assirmatur.
Ex hisce theoriis concludere licet, acum inserendum esse pone eam partem ubi Oculus plerumque pungitur : lentemque, dum deprimitur, eodem tem pore retro dirigendam esse, ut revera sub humorem
Vitreum collocetur : regulam, quae acus insertionem.
duodecimam digiti pollicis partem pone iridem sua-
22쪽
det, inconsultam esse : humorisque aquei antra lentem depressam non continere.
HUI UsCΕ operationis nomen indicat, lentem exprimendam, vel instrumentorum ope eXtrahendam, esse. Operationis tamen natura uno verbo melius exprimi potest. Neque detruditur lens pressi ira, neque e loco dimovetur, secta capsula. Neque instrumentorum curvatorum forcipisque ope detrahitur; quod Danielis veterumque chirurgorum mos olim fuit. Sponte elabitur, solum oculi aequilibrio perdito.
UTCUNQUE valide comprimatur oculus sanUs et . integer, Omnes ejus parte. aeque resistunt 3 humo rumque nulla sequitur confusio. Quum adtem, dum extractio fit, aperiatur cornea, humorque aque Us CVacuetur, perditur oculi aequilibrium. Lens humori vitreo insidens antrorsum protruditur, super que genam ejicitur, nulla aut digiti aut speculi prebsura necessaria, solum non intermissa musculori m
23쪽
LENT 1s extrahendi possibilitas casu quodam inventa est; tape enim accidebat, cum cataractae depressio tentaretur, lentem subter acum evasisse, perque pupillam in antrum humoris aque1 anterius exiliisse. Quod cum acciderit, Daniel et chirurgi ei aetate sequales Corneam incidere lentemque eX- trahere soliti sunt. Qui hunc modum adhibuerint, nunqUam operationem regularem fore imaginati sunt. Et quum primum chirurgi ejus periculum
facere coeperunt, Operationem modo tantum imperfecto perfecere. Primum forfeX, ut in operatione fortuita, adhibita est ; et quum in ejus locum subiit culter, is, quo uti sunt, nimis parvus fuit. Sed
utrum forficem seu cultrum adhibuerint, incisionem non satis magnam semper fecere, neque oculi sequilibrium prorsus perdiderunt. Lens non sponte prosiluit; expressione opus erat; et eo consilio, , speculo usi sunt. SIC instrumentis eorum miniis idoneis et incisione parva, oculi globum comprimere sunt ad-
ducti ; unde saepius humor vitreus cxpressiis est : tque hinc aliquamdiu operatio fuit depossita.
MAGNIT UDo enim et sigura cultri in hac opera
24쪽
tione perficienda sumini est momenti. Namque si cultri latitudo corneae diametrum dimidiam non pe quet, non erit satis latus viam sibi aperiendo, quum recta inseratur : vulnus nimis parvum pro lentis transitu faciet: Vel, quum per corneam transierit, deorsum deducendus erit ut incisio perficiatur. Quod si accidat, humor aqueus elabetur ; partes
flaccidae fient, fulcro privatae; irisque protrusa sub
VULNE E non satis magno inflicto, oculi sequilibrium non prorsus destruitur : renititur lens, et chirurgus ut oculi globum comprimat perducitur: lens exilit, humorque vitreus insequitur. Aliquando etiam accidit, lente ex una parte cedente et axi suo quasi revoluta, humorem vitreum sine lente elapsum fuisse. PROPTER pressurae periculum hoc temporis articulo, circumforanei admodum solliciti sunt ut ju-Venes, qui eos comitentur, scite noverint quo puncto temporis pressuram aut speculi aut digiti amovere debeant, cum primum oculi aequilibrium, Π -
cisione in cornea facta, mutetur.
25쪽
OCULORUM Curatores, pupillae conditionis ob liti, vel studio inani adducti, in errorem magis perniciosam incidunt, dum aegri oculo luci subjecto lentem extrahere conantur. Sic enim pupilla contrahitur, lensque eo magis retinetur. Chirurgus autem, in hoc casu spe sua dejectus, ad oculum comprimendum propendet ; unde iris contracta lacera
SI Vero cataractae extractio ejusdem depressioni praeposita esset, quoniam lentis extractio haud difficilis absque pressura, vel oculi musculis ad actionem excitatis, res est permagni momenti), melius
fieret cultri ope formae a communi diversae. Culter sit in mucronem, acum referentem, prodU6tUS. Sic, quum unum Corneae latus penetrarit, in pu pillam facile inseri potest ; et cataractae membranae ejus mucrone perstringi queunt. TUnc RCUS IDUCTO, d pupilla amotus, per contrariam Corneae partem
inseriendus, incisioque perficienda, est. Corneae autem incisione facta, et aqua effusa, adigere latam acus eXtremitatem in pupillam super partes flacci das est quidem maxime periculosum. Iris enim irritabilis, vasisque et nervis affatim instructa, ita la-
26쪽
Ceratur ; ct postea aut corneae adhaeret; aut inquendam tetrum morbum decidit.
OPERATIO, me judice, perite et feliciter perfici potest praeceptis sequentibus servatis. Corneae incisione satis magna, humore aqueo CVacuato, et oculi aequilibrio deperdito, et lente in posteriorem iridis partem premente et protrudὶ Idonea Oculus claudatur, globusque per palpebras fricetur. Pupilla dilatabitur, et cataracta sponte sua super genarii elabetur. Si haec, ut mihi quidem videtur, sit vera ratio operationem perficiendi, doctrinae, illam tueor, veritas demonstratur ; nimirum, felicem lentis extractionis eventum solum a perdato oculi aequilibrio pendere.