Basilica SS. Vdalrici et Afrae Augustae Vindelicorum : historice descripta atque aeneis figuris illustrata : cum breui chronico eiusdem ab anno C. 46 vsque ad nostra tempora

발행: 1627년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

32쪽

niebat, cum legamus Roma nas olim nobilissimas Matronas Felicitatem, Priscillam, Lucinam& alias idipsum summa cum laude fecisse. De die si pulturae S. Afrae non

plane constat,cum dicat historia illa ipsa die qua sepul tafuit S. Afra, Hilariam cum ceteris Martyribus pallam.

Dies autem passionis Hilariae pridie Idus Augusti colitur. Vnde colligere licet Corpus sanctae Afrae per aliquot dies insepultum jacuisse, aut certe securo quodam loco positum & caute custoditum fuisse usque in diem sepulturae qui fuit Pridie Idus Augusti. Memoriar, det qua diximus,qualiscunque fuerit, siue in modum subterraneae specus, siue Oratorij cuiusdam facta, aediculam paruam ab ipsa Hilaria cum famulis inaedificatam fuisse antiqua nostrae Ecclesitae traditio est , in qua dum primo statim die excubant psallentes dc orantes, res ad Gaium Praesidem perfertur, qui missis illico lictoribus jubet ut pacate primum cum illis agant, promissis prae-m ijs si obedierint, deinde ni Dijs sacrificare voluerint clausa Memoria, ne detur locus euadendi, igni succendatur. Sed cum illae de Sacrificio nihil penitus audire

vellent, eadem cum S. Afra paena assectae coelo inferri meruerunt. Igitur ad inst tuti me lineam nunc redeo,& aio ab hac conuersione S. Afrae eiusque familiae ortum Ecclesiae Augustanae &ab hac Memoria , Martyrumque coemeterio initium huic Bassilicae fuisse, quod hactenus quaesiuimus. Sed auctam hanc fuisse statim a Morte S. Afrae sacra aedicula siue parua Ecclesia, supra meminimus, quaecum per varia rerum discrimina modo disiecta modo restituta fuerit, in eam tandem excreuit amplitudinem qua hodie oculis cernitur. De Incrementis jam

videamuS.CAPUT

33쪽

Incrementa Ecclesiae, eiusq; praecipui Conditores in meaeum proseruntur.

1 tum habuit , ut vidimus, haec Basi1Iica modicum, sed paulatim cepit Incrementa. Natura quippe in

aedificijs etiam suas tenet metas. Equidem vetereS, Vt praeclare obseruauit Tullius a) in Operum suorum molitione eam seriem aedificando secuti sunt, ut primu ne cessitati, mox opportuni tali, postremb ornatui ac decoro seruijsse viderentur. Non enim domum habere voluthomines ut sint in ieci o & tuto solu m, sed etiam ut voluptas haberi possit. Quamobrem primi Ecclesiaru fundatores,quibus stub persecutionu procellis etiam in abiadi tissimis locis tutis ess) non licuit, parti decoro templorum studuerunt, neq; in ijs aedificandis magis voluptate quam necessitatem sectui sunt, sat opportunitatis aut venustatis nacti videbantur, ubi ilum modo securia persecutore Conuetus habere posmiat, ulteriore ornatu ac decore posteris relinquentes. Hoc in nascente nostra Ecclesia obseruamus, cuius primam Originem ex ligno fuisse credimus nostris Maioribus. Ipsium Monumentia seu memoria S. Afrae ex ligno confecta fuisse scribit Petrus de natalibus,quod tam calijs bὶ non probatur, quia γ) φ. contra morem & consuetudinse Ego vero ut de Monu- Isia. mcnto taceam,quod lapideu aut lateritium fuisse facile concesserim, certe aedicula a S. Hilaria dc puellis superaddita ex lignis fuisse Ecclesiastica nostra adstipulatur liliastoria. Sed haec cli ipsis Martyribus succcsa breui interiit. Anno deinde CCCVl Costantinus in Britani js Patri succedens Imperi u in1jt, triennio scilicet post Afram dereliquos Martyres extinct os, sub quo reddita mox Fcclesiiae Occidetali optatissima pace, deS. Afrae a Christianis reparata fuisse non est quod quis ambigat. Ipsu C5- stantinu dum Milite&armacotra Maxentiu pararct Aci pustae nonunqua moratu esse ex antiquo MS. codice habemus. Devictis autem Tyrannis Maxentio & Licinio

34쪽

perquam salutares pro Christianorum libertate atque Ecclesiarum commodo emanasseLeges sicribitEusebius Ezri . M de quarum una haec habet; Sanctorum Dei Martyrum

ς. u. fortunas quili dei confessionesupremum Nita diem egissent, a cognatispossideripraecepit, quo nullaι ipsis siveresset sanguinis commu

nione eoniunctuι mi Ecclesiae eorum haereditates adirent. Hinc

plurima Ecclesijs opum accessio. Et quia S. Afra hic loci possessiones habuisse fertur , cui nemo ex sanguine junctis siuccedere poterat, tota familia Martyrio deleta, casdem nostrae Ecclesiae tunc cessisse, lege Imperiali sat argumento esst , quod hodie etiam pleraeque domus vicinae istarij pensitone Monasterio sint obnoxiae. Tenuere hunc locum deinceps per aliquot secula Episcopi Augustani, fuitque illis priuiquam primaria Vrbis Ecclesia,quam Cathedralem vocant, exurgeret,non tam sedes vivis quam sepulchrum mortuis, imo viriusque bona aliquandiu indiuisa fuisse colligitur ex quibusdam Donationibus eisdem indiuissim factis. Nam Maiorum Pietas ea fuit, ut liberaliter opes suaS augendae huic Ecclesilae conferrent. Vnde & Canonici instituti, qui ob communem vitam quam prisco more degebant vulgo Regulares dicti, sed quando & a quo id factum , Annales nostri expresse non produnt. Certe S. V Victerpi seuo qui decimus Episcoporum numeratur, ac circa Annum DCLXII. vivere desiij t Oaenobilicam hic viguisse, constat ex eo quod tunc temporis Monactera' titulum jam habuerit. e)Igitur Canonici, quos diximus, R egulares, per haec tempora hunc locum incoluerunt, & usque ad Annum M. XII. possederunt. Saninis autem Udu cm ex δ' 3 hac vita ad superos translatus cum in hoc Templo more sitorum antecessorum sepulturam sibi legisset, tantis indies magis magisque carpit miraculis clarescere, ut Ecclesiae huic non tantum Lucem ac splendorem nouum, sed etiam, cum prius a S. Afra solummodo denominaretur, Nomen suum addiderit.

Bruno deinde Episcopus Augustanus fauente &adjuvante Rege Fratre Henrico II. pulsis hoc loco Canoni

35쪽

cis, Benedictinae familiae Professores substituit, eisq; S. Regmbaldum Κtiburgensis etia stirpis surculum in Abbatem praefecit. Factum hoc Anno M. XII. A quo tem pore haec Ecclesia plurimorum Pontificum, Imperatorum ac Principum beneficio Privilegijs illustrata, opibus aucta, accedente quoq; Abbatum industria insigniter ornata fuit.

Steterat hic locus jam per annos DC G & quod

excurrit, et lienim status aliqua mutatio interuenit, Ecclesia tamen &sacra praesertim ibi contenta sarta tecta manserunt) moenia solummodo ac munitio aduersus hostes deerant : Arbitror ipsam loci sanctimoni am antiquioribus incolis siuffecisse ad praesidium c Attatamen impiorum prauos conatus nec sanctimoniam semper reprimere, docuit saepius experientia. Igitur Adalbero Abbas, g cuius supra meminimus g9 SQ. ./. primo rudi opere ac humili muro Templum ac Coenotabium cingere, mox etiam fortiora munimina addere.

Sed Augustani publico ciuium bono magis intenti prolato pomperio, moenibus spatiosioribus, propugnaculis ac fossis contra hostium minas & impetus tam urbem quam Coenobium communiuere, & totum huius ambitum inclusere in praesidium scilicet Rei p. & orna mentum. Communiuere, inquam, quantum licuit contra hostem externum; nam interna pericula Sc quaelibet domestica mala quis mortalium penitus excludat Creuit enim successu temporis opibus, creuit aedificij amplitudine, sic tamen ut etiam rursus Interdum decresceret, certe non semper optimi Fa ti fuit.

Porro prima huius aedis, ut hodie oculis usurpatur, fundamenta jecit Henricus Fries Abbas XLI. Sed qua occasione dicetur infra. Hic Anno M. CCCCLXXV. magno austu & sumptu posteriorem Templi partem, quam Nauim appellant, superiore anno collapsam ita

reparare cepit, ut non tam ad necessitatem aut opportunitatem quam perpetuitatem atque etiam ornatum& elegantiam aedificare voluisse videretur. Eduxit ergo illam e fundamentis, sed res maioris erat molis quam ut viuus eam perficeret. C Suc-

36쪽

Successit in locum & laborem huius Ioannes de Gildingen , sed & iste prius vitam quam opus sintuit.

Tertius susticitur Conradus Mortinus, qui Templi Nauim testudine concamerauit ac totum hoc opUS absoluit. Anno M. CCCCXCIX. Post anno sequenti qui secularis erat, ad maiora animum applicuit &abolito etiam veteri Choro nouum moliri coepit sub felicissimo D. Maximiliani l. Imperatoris auspicio,

qui & ipse primarium lapidem eiusdem aedificij posuit Anno MD. Et cum duae Turres addi deberent, Abbas cum Conuentu utrique initium fecit ac silenni ritu primum lapidem posuit , primae quidem XI. Calend. Iunias ue alterius vero ipsis Calendis Iunij Anno M D V I. Non silenda hic etiam istius 1eculi felicitas , nam plurimi ex auita Pietate liberaliter in huius Templi structuram se & sua impenderunt,&ipsa quae tunc fuit annonae laxitas, Operarum mercedem fecit exiguam ac levem. Talibus ergo ini-lijs surrexit etiam ista qua hodie fruimur Chori moles , quamuis necdum ex integro ; nam breui mutata temporum ac rerum facie magnum in haec pia opera frigus exortum, nec paruo interuallo imperfectum etiam hoc stetit. Orto demum rursius post longa nubila Phoebo, cum Patres nostri in Baliaria exularent, IacobuS KOp

quenti statim Anno Caroli V. Aususti Decreto restitutus mox Omnia qua diuina qua profana in pristinum statum reducere laborauit. Ecclesiae perficiendae adfectum certe habuit, sed non ostendit, maioribus Camobij utilitatibus inuigilans. Ad Turrim tamen manus admouit, & absoluit etiam, ut supra meminimus, Anno M. D. X CI V. Cetera quasi lege reliquit successori. Is est atque etiamnum praesidet Ioannes Merchius, qui Anno M D C. Calendis Martij electus Templi exornandi curam inter primas habuit, nulli

37쪽

parcens sumptui, ne Ecclesiae decori quidquam deesse

passiis videretur. Chorum superiorem cum utroque inferiori immenso labore concamerauit; Forum sanctorum , quorum veneranda ossa in hac Ecclesia religiose

asseruantur, statuassingulas singulis aediculis imposuit, ac duplici ordine per Chorum tam ad venerationem quam venustatem distribuit; Altaria tria magnificentis 11ma ac siumptuosissima e ligno sculpta & plurimo auro fulgentia erexit; pauimentum candido marmore strauit; Cancellis ferreis ingeniose circumflexis & affabre elaboratis Chorum clausit , Extra Cancellos Altare, Plebanum vulgo dictum, quod Plebs ibi sacris communicet, Christo Crucifixo sacrum ex aere fusili opere augustissimum positit, Sacrarium eleganter perpolivit,VC-ltibus sacris perquam pretiosis, Lipsanothecis argenteis, & alia suppellectile Ecclesiastica ampliter satis in struxit. Minutiora non recensebo, quae oculis spectantium facile sunt obuias Verum potiora Sacrarii monumenta in hoc opere suo loco inferius tam mentiquam oculis dabimus spectanda.

38쪽

Dona praecipua oe 'Trincipe1 a quibus profecta memoran

tur.

EA plurima siunt , sed potiora hic libabimus, quae

Principes dederunt , dc Primus esto Dagobemo piissimus ille Francorum Rex qui cum plurimas alias Ecclesias condidisset, auxisset vel ornasset, hanc etiam nostram fundis quibusdam in Villa Vι te, hemio donauit. Nec caruit Pietas momerito. Equidem D E V S horum notor ac munerator est , Nam cum e vita excessisset Dagobertus, visus est a quodam Ioanne Solitario viro Sanctissimo per Sanclos , quorum Ecclesias ampliter ditauerat , Dionysium scilicet Mauritium ac Martinum ad caesum leuari. o Aliud deinde ab hoc aeuo Donarium huic loco accessit , idque precibus S. oictovi Episcopi. Fipimia ille Francorum Rex communiter dictus, Ecclesijs D. Virginis&S. Afrae jus supremum in saltum quendam Procia inclae Raeticae ac Dioecesis Augustanae concessit, publico Instrumento desuper erecto, quod S. Uncterius

in Galliam hac de causa profectus ab ip Apiuo Principe alioquin liberalissimo facile obtinuit. Donatio

certa est ; De Rege Pipino res est ambigua. Neque enim Fipinis Rex V Viivum Episcopum videre potuit , qui multis annis extitit eo posterior. Enimucro si rationem temporis attendamus Pipim iste Dux Neustriae primus fuit hoc nomine , qui Atario , Dago-berto ac Sigeberto Regibus maior Domus ac prudentissimus in consilijs Franciae Regnum laudabilissime diu administrauit , & ob praeclaras Virtutes etiam Sancilliatis existimationem apud posteros

39쪽

PARTIS. I. C A P. V.

reliquit. b Obijt circa annum DCXLVIII. aut ob

Ipsie etiam 'laevus loci huius posscssor, beneficuS-. erga eundem esse voluit. Nam is loces m quendam superioris Baioariae, Eptaticum dictum, quem iure proprictatis possederat, ad pios usius conferre volens, Ecclesiae S. Mariae ac Monasterio S. Afrae testamento legauit. e) Transimus ad alia secula, & primum hic memorare libet Adesseidem illairm sithonis Magni Imp.Coniugem religiosissimam. Ea post obitum Mariti Q aliquandiu siu- perstes multa locis sacris regali munii centia contulit beneficia. Inter ea fuit magni pretii Tabula auro gemmisque insignis D. matrico dono data , quam postmodum Udatricus Abbas X XII. qui praefuit circa annum M. CC II l. cum consilio & consensi Conuentus, ne per temporum iniuriam, sic aetas illa ferebat omnino perderetur, in publica inopia diuendidit ac parte una eiusdem Tabulae praedium in Gregmb d coemit , parte altera praedium in Lomarima ab Ottone Comite Palatino iuniore de Oittet ach olim donatum post rursus pro L X X. libris argenti Oppigneratum

redemit.

Clarum etiam & notabile exemplum adfectus sui& cultus erga S. VM cum reliquit Henricus I L Rex Romanorum post etiam Augustus, qui, ut nostri produnt Annales, Ecclesiam maximi sumptus ac splendoris ci-dem Sancto deuouit intra Vrbem Augustanam, eiusq; aedificandae curam Sinnom Fratri suo Episcopo tunc Augustano demandauit Cumque aedificium ad splendorem quem Religiosissimus Princeps animo conceperat minime assurrexisset id S. Mauritio hodie sacrum est ut primum ingressiis omnia probe perlustrauit in haec verba prorupisse fertur, fies fluas de cetero sibi ipse

eoiai suturas, nec facturum it ea quae salutem Anima con cernunt Fratri deinceps committat. Relicta igitur hac

Ecclesia ad S. Udatrici aedem conuersus assignatis

C a quibus

40쪽

chio, Mageobachio aliislae bonis sat liberaliter eam donauit. Queis addidit S. Cun undis Henrici Coniux & V irgo castissima Villam cum omni iure annexo, donum certe a tali Augusta sat augustum. Confirmauit deinde hanc Donationem Conradus I I. Imper. ad instantiam Gistia Coniugis ac Hrnrici Fili j Anno

Eberbam , alijs Gebhardus Epistopus qui Brunoni successit circa Annum M X XIX. praeter alia quae contulit beneficia, dedit S. V latrico de bonis paternis Pontem Lyci cum vectigali ex eo percipiendo. Conradus quidam Marchio Tusciae dono dedit praedium cum Molendino in Bullen, o quam donationem conradin III. Romanorum Rex Anno M. C X X XIX. approbauit. Conrao Episcopus Augustanus Comes de Lu Assam Oblationes sacras quas nonnulli Antecessorum sibi reseruauerant coram Hadriano Papa IV. remisit, Decimas

in si aper ab antiquo possessas confirmauit ac nouas addidit pro remedio Animae suae. Factum hoc Anno

MCLVI.

Guel bo Marchio Tusciae Dux Sptaeti,Princeps Satadiniae ac Domus Comitissae Mathildis, cuiusliberalita te pluresEcclesiae ornataedc audita fuerunt de prςdio suo

Moringano duas Villas & Molendinum in Tage brechtshouia dono dedit Anno MCLXXII. Cuius

Nepos hic non omittenduS. Friderisus I. Imperator cognomento Enobarbuι,qui

ob res praeclare gestas ac plurimas de hostibus Vi storia

cum Magnis Caesaribus merito comparandus esset, nisi diuturno &iniquo bello Romanam Ecclesiam infestas gloriae sue nubem aliqua obduxisset. Redijt tame in gratiam cum eadem Ecclesia, pro qua etia strenue dimica turus in Palestina immensis terra marique itinerumnaostium, aliaruque dissicultatu laboribus exanitatis profectus est. Et cu Inferioris Armeniae partes ingressus ad quoddam

SEARCH

MENU NAVIGATION