Totius philosophiae hoc est logicae, moralis, physicae, et metaphysicae breuis, & accurata, facilique, & clara methodo disposita tractatio. Additae, sunt quaedam morales digressiones ad vsum concionatorum ex ethica desumptae eiusdem authoris opera. A

발행: 1631년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Mij e contrario & longe probabilius assirmantem amplectuntur, Logicam ad omnes scientias in statu perfecto comparandas simpliciter &absolute

esse necessariam. Hanc sententiam sua auctoritate confirmat lumen Ecclesiae D. August. lib. 2. contra Cresconium grammaticum, qui ei Dialecticam ut Christiano militi incongruam obiiciebat, sic enim eum alloquitur. diuare inquit te in tantum perita Ium iniecistisidisputare non noueras ' avisinouerra, cur Dialecticin Dialecticam eriminaris Quasi diceret,

imprudenter egisti, qui dum disputandi modum seu

Dialecticam ignorares, dubiam tamen disputationis aleam ausus es experiri, aut qui dum eius prςceptis fueris instructus, ipsam tamen iniuriis laccicere non dubitasti: ex quo patet secundum D. Angustinum, neminem sine Logica disputandi modum tenere posse. Hinc primum sumiturhostrae sententiae argumentum. Nemo cientias in statu persecto comparare sibi potest, nisi probe teneat argiamentandi modum, quia scientiae per demonstrationem squae est species argumentationis) gignuntur, Ut patebit infra agendo de Demonst. Atqui nemo probe tenet disputandi, & argumentandi modum, ex D. August. citato,

sine Logica : ergo scientias sibi pexsecte comparare

sinc Logica nemo potest. Secundum argumentum. Scientiam in statu persecto nullus creditur adeptus, nisi qui rem ita cerib& euidenter cognouerit, ut de ea nulla possit dubitatione detineri: atqui nullus eiusmodi assignari potest, Logica destitutus: ergo sine Logica scientias in statu persecto assequi nemo potest: Maior propositio patet ex dictis : Minor verb probatur. Nullus potest certo, & euidenter rem cognoscere, quipO-

42쪽

Io Praeludia.

test dubitare an demonstratio per quam eius cognitionem assecutus est, in legitima figura fuerit c5structa, beneque concludat: at quiuis potest esse dubius an illa demonstratio, qua ad rei alicuius notitiam assurexit, sit in legitima figura,recteque concludat,qui prius non nouerit Dialecticam, quae sut sepius dictum estὶ has argumentandi leges tradit: igitur absque Logicae adminiculo nemo potest scientias in statu perfectionis acquirere. Obiicies primb.Dialectica inutilis est,& perniciosa, tum quia multitudine praeceptorum mentem o ruit: tum quia multis nocet ac in errorem inducit: ergo non est ad omnes Philosophiae partes necessaria. Respondeo negando antecedens: ad primam eius probationem dico Dialecticam potius suis praeceptis mentem confirmare,di a lapsu piaetcruare,qnam ob

ruere.

Ad secundam dico, Dialecticam homines nequaquam in errorem inducere, sed potius docere quomodo a laqueis erroris, quibus sophistae imprudentes irretire conantur, sese expedire possint. Obiicies a. Caeterae scient1ae habent suas definitione diuisiones,&argumentationes;crgo ad illas non est neccssaria Dialectica, cum eis duntaxat usui esse possit ad tradendas definitiones, diuisiones, & argu

mentationeS.

Respondeo ad antecedens, scientias habere quidem materiam, cx qua fiant definitioncs, diuisiones, S argumenta, non tamen modum quo ipsa conficiuntur, sed hunc a. Logica mutuari. Obiicies 3. Opera natu' perfectiora sunt artis operibus,sariterque certiora, ex Aristotele 2. Phys. cap. 3.eUO per Logicam naturale facilius scientias in st

tu puricctionis ceparabimus,quun per artificiosam.

43쪽

Respondeo ad antecedens y ea quae fiunt h natu messe in duplici differentia : Alia eodem semper modo fiunt, & dicuntur ad unum determinata,vt calefactio ignis, circularis coeli motus, &c. semper enim. ignis calefacit, semper coelum circulariter voluitur, dc ita de cetieris: Alia non eodem semper modo fiunt, scd interdum bene, interdu male, ut actio scribendi, depingendi:actio item appetitus,qui modo inVnam, modo in alteram partem fertur: intellectio denique ipsa quae interdum rem bene percipit, interdum Vero δc sepius aberrat : Iam quod spectat ad primum

genuS eorum quae fiunt a natura, certissimum est illa esse quavis arte certiora, quia nunquam deflectere possunt,ars vero aliquando degenerat: & de iis cxplicandus est Aristoteles loco in obiectione citato. Quantum verb attinet ad posterius genus eorum quae proficiscuntur a natura, respodendum est re vera naturam non esse arte certiorcm, sed ipsam exigcre ut roboretur,& dirigatur in suis operationibus,ac proinde cum Logica naturalis, ut pote ipsemet noster intellectus,quatenus vi sua sine praeccptis definire, diuidere, δc argumentari potest, sit a natura, hoc posteriori modo non erit certior ipsa Dialectica artificiosa, sed illam amice postulabit. Obiicies A. Si Logica artificiosa ad omnes scienditias in statu perfecto consequendas necessario requiratur,cum ipsa sit pariter scientia,nunquam persectEpoterit obtineri, nisi sui ipsius beneficio: atqui videtur absurdum unum sibi ipsi esse necessarium, quia seipso esset prius : ergo Logica artificiosa omnibus scientiis in itatu perfecto obtinendis est non simpliciter & absolute necessaria. Respondeo primo ad minorem Iropositionem,

Logicam pollic dici necellariam, secundum diuer-

44쪽

sis partes, ita ut una conducat ad aliam, definitio ad diuisionem, &utraque ad argumentationem: sicut oculus manum iuuat, manus pedem, & sic de reliquis corporis partibus, quae mutua sibi praestant os.

Respondeo 2. ad maiorem, Logicam ad eas scientias perfecte acquirendas simpliciter esse neceis I iam, quarum est instrumentum, & quas antecedit in statu perfecto : At scipsam hoc modo non anteis ccdcre : ideoque ad scipsam, sicut ad alias scientias, non esse necessariam. Instabis , caeterae scientiae praecedunt Logicam: crgo haec posterior responsio, quae supponit contrarium, nulla est : antecedens hac ratione Probabis. Omnis habitus directus cst prior reflexo: 1icut directus pilae in parietem motus,eadem reflectione prior est ' Atqui caeterae scientiae sunt habitus directi, Aper directam actionem intellectus acquisitio , Logia cavem rcflexu, dc per reflexam intellectus operati nem comparatus, cum scilicet intellectus post factam aliquam definitionem, supra se regreditur, illamque expendit, & examinat, an sit legitima, & re, gulis artis consentanca: ergo reliquae scientiae Logi

cam antecedunt.

Distinguendum est antecedens. caeterae scientiae Iraecedunt in statu imperfecto , concedo : inatu Vero perfecto , nego. Ad probationem dicendum est, scientias quidem alias, actione directa comparari in statu imperfecto, non es le tamen perfectas donec acccssicrit actio icfiexa Logicae diligenter examInantis, num definitiones, diuisiones, M argumentationes , quae in aliis scientiis factae sunt, legitimae sint & nullo vitio laborent. Exemplum sit ; aliquis per directam actionem intellectus

45쪽

hanc nouit Physicam conclusionem, caelum est mobire, idque per hanc demonstrationem, Omne corpus naturale est mobile, Caelum est corpuε nam is, Ergo caelum est mobile. Iam huius confusionis imperfectam tantum obtinet scientiam, donec Logicae praeceptis fuerit instructus, quia potest dubitare an bene deducatur cx praemissis. At postquam accepit Dialecticae regulas,& supra se regressus eth, examinauitque suam argu mentationem , tunc perfectam consequitur huius conclusionis scientiam, quia probe tenet optimam eius, &necessariam cum suis praemissis connexionem : itaque semper apparet perfectum aliarum scientiarum statum, actionem reflexam seu cxamen intellectus, & ipsam Dialecticam exigere, nec illam proinde antecedere.

Qua ratione inuenta sit Logica. De origine Letiea. CAP. III.

Notandum est primb ad inuentionem cuiuscumque artis, duo concurrere principia, scilicet admirationem & experientiam. Admirationem,

quia cdm aliquis effectus nouus derepenth occurrit, mens statim lumma admiratione percellitur, indeque ad eius inuestigationem studiose progregitur: Experientiam verb,quia ubi animus fuit tali admira tione excitatus, statim an idem redeat effectus experiri conatur ; quod si id multis, & iteratis vicibus praestiterit, idemque semper contingere animaduerterit, tunc conficiet propositionem generalem de qua comparabitur scientia.

46쪽

Exemplum, qui primum Lunae eclipsim expertΙ

sunt, statim magna admiratione fuerunt commoti, hinc causam illius diligenter inquisiverunt,tandemisque multis expcrimentis didicerunt, eam fieri ob intcrpositionem torrae inter Solem & Lunam, deinde vcrd hanc propositionem uniuersalem omnino certam & ncccssariam protulerunt, Eclipsis Lunae contingit propter interpositione terra inter Solem ct Luna. Ex his facile intelligere cst, admirationem esse duntaxat rcmotum scientiarum inueniendarum princi- .pium, quia niti post admirationem experientia sequatur, numquam ccrde comparabitur scientia: eae perientiam Vero esse proximum , quia si primum accesserit, generalis propositio quae est scientifica, conficietur. Obiicies: Experientia nos saepissime fallit, ut cum per illam iudicamus solem pedalis tantum esse m gnitudinis, licet tamen totius terrae molem multoties exuperci: ergo cxperientia non potest esse scientiarum principium. Distinguo antecedens: experientia nos pigrumque in errorem deducit: inchoata & imperfecta, concedo, persecta vero & ex longo usu formata, nego. Et haec est quam no) scientiarum principium statuimus. Notandum a actionem per quam ars aliqua Vel scientia acquiritur, esse duplicem, unam directam.

alteram reflexam. .

Directa in dicitur, quain rem directe serimur, ut cum hom1nem definimus animal rationisparticeps. Reflexa verb est examen prioris, directaeque amonis, cum supranos regredimur, curiose expcndentes, num actio nostra, ut pote definitio, vera sit, an

falsa. His duobus positis rem totam duplici propo

sitione explicamus.

47쪽

Prima propositio. Logica non suit ab initio humana industria repe ea, sed a Deo opt. max. primo nostro parenti infusae.. Haec propositio ab omnibus Philosophis & Theologis admittitur, hacque facili ratione ostenditur: Decuit primum hominem esse ab initio perfectissimum : ergo cum Logica ad hominis persectionem plurimum conserat, debuit ab initio in ipso primo parente existere, proindeque illi a Deo infusam fessi se necesse caeSecunda propositio.

SIue per hominum inertiam, ad quos a primo pa

rete, quasi haereditario iure fuerat cum aliis scientiis tran1missa Dialcctica, tota ipsa corruerit, sine tantum aliquae eius partes, restitutio hac ratione facta est. Clim primum homines definirent, diuiderent, & argumentarentur, cognouerunt se nonnumquam recte definire, diuidere & argumentari, non, numquam vero aberrare, hinc nata admiratio, qua inquirendae causae studium mouit ; quaquidem camsa explorata, facile iudicarunt se tunc legitimas definitiones conficere quod simili modo de diuisione,& argumentatione dici debet) ctim proprium de immediatum genus , Vnὶ cum propria differentia

assumerent, malas Vero cum contrarium agerent, tandemque propositionem generalem omnino certam &necessariam protulerunt, Eoua desinitio conflare debet proprio ct immediato genere ,propriaque diffferentia quod quomodo sit verum alibi dicemus) dc sic huius rei scientiam eompararunt. Ex his primo sequitur comparatam fuisse Logicam reflexa operatione initaemia r si quidem non st, tim atque definitio aliqua facta est,u.g.de ea scientia

48쪽

16 praeludia

haberi potuit, sed ex posteriori pi opositione debuit intellectus se supra seipsum reflectere, illamque definionem, num esset legitima, accurate examinare, hocque examine multoties iterato, generales definitionis leges tradere, ac tandem scietiam acquirere. Secundo, sequitur tam ex praecedenti cap. quam hac praesenti sectione, prius restitutam sume Dialecticam , sue secundum se totam, siue secundum aliquas partes, quae perierant, quam aliae extinctae fuerint restauratae; attamen has scientias imperfecte potuisse prius reparari, quam Logica restitueretur. Prior pars huius corollarii clare demonstratur. Nullae scientiae in statu perfecto obtineri possunt si1- ne Logica, ex cap. praecedenti: ergo nec reparari ana

Posterior verb pars sine negotio ostenditur. Caeterae scientiae Logicae opera non indigent, nisi ut in statu perfectionis acquirantur, & non ut imperfecto quodamodo habeantur: ergo in hoc imperfecto statu reparari potuerunt ante restauratam Dialecticam.

Iuinam fuerint Dialectica Reparatores ΕRrant qui totius Logicae inuentionem, & restaurationem Zenoni adscribunt, ut Stoici apud Diogenem Laertium in vita Zenonis r falluntur qui hoc totum negotium Platoni adscribunt, ut Platonici : denique plus aequo largiuntur Aristoteli, qui huius reparatae Dialecticae eum solum auctorem ag

noscunt.

Itaque dicendum est nonnullas ante Arist. extitisse Logicae partes, tam quae post primum par tem integrae

49쪽

intcgrat manserant, nec omnino fuerant extinctae, qu in quae ab aliis authoribus,puta Zenone, Platone, ioc ab aliis fuerat restauratae: maxime tamen Aristotelem legitimum ipsius Dialecticae parentem, &rcparatorem est e existimandum : tum quod longe plura quae latcbant ipsius Logicae dogmata , pso singulari ingenii sui acumine repararit: tum quod ea quae ab aliis sparsim & inordinate fuerant digesta in facilem ordincm redegerit, Unamque ex illis omnibus artem quam nos Ligica nuncupamus) c5posuerit,ut ex doctissimis eius libris facile intelligitur.

Dc natura & essentia Logicae. Auid sis Logica. C A P. I. PRaecipua quaestio est, quisnam habitus intellictus Logica sit. Ad cuius explicationem. Notandum brcuiter primo est diabitum nihil aliud esse quam facilitatem aliquam ad operandum; V. g. habitum intellcctus aliud nihil csic, questi vim&qualitatcm ipsi inhaerentem,cuius beneficio prompte,& facile operatur,cilm antea aliquam pateretur in operando iuifficultatem. Notandum a. habitus intellectus alios esse veros semper,alios semper falsos, alios denique interma-

,intelligentia, sapien-

dios,qui veri, vcl falsi esse possunt. Primi generis quinque sunt,intelligentia, sapientia,prudentia,ars,& scientia. Intelligentia nihil aliud est,quam cognitio primorum principiorum,Vt,quodlibet est,uel non est: to tum est maius sua parte. Sapiantia cst ea quae ad rerum altissimarum, put Dei dc Angulorum,notitiam assiugit.

50쪽

Prudemia est voluntatis regula,eam in particula ribus negotiis dirigens.

Ars est habitus circa res externas occupatus. Scientia denique communiter dicitur certa cogni tio rei per causam.

Habitus vero semper falsi duo Error & haeresis. Denique intermia, sunt probabiles quaedam opia.

niones, ti dicuntur opinatiui,ad quos non abs re fineuitatem reuocabis, quatenus sumitur pro illo habitu, quo aliquis instructus, pro libito potest utram que contradictionis partem ex aequo propugnare quo modo eam accipiunt,qui Logicam facultatcmesse contendunt. Notandum 3. ut pateat de qua hic Logica sermo sit, Logicam vulgo duplicem colastituti,docentem,&

utentem.

Docens dicitur, quae defintcndi, diuidendi & argumentandi modum tradit,nec tamen cum aliis scientiis miscctur, &idco dicitur auulsa. mens vero quae in omnibus sciuntiis his sciendi instrumentis,nimirum definitionc,diuisione, & ar gumentatione Utitur,&propterea cum illis dicitur permixta & coniuncta. An autem , & quomodo distinguantur inter se, .non conuenit inter omnes,ideoque iuuat hanc controuersiam breuiter dirimere. Nonnulli asscrunt Logicam docentem & Vtcn- . tem esse duos habitus cssientialiter dc specie distin

Alij,quorum opinioni lubens subscribo,istud probabilius inficiantur, hac potissimum ratione ducti:

quando non occurrunt diuersa dissicultates, non fune diues habitus constituendi, quia habitus tantum ad supcrandas difficultates,&praebendam in operan-

SEARCH

MENU NAVIGATION