Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

PARS SECUNDA CAP. XXVI. II

absentia tamen Diaconi, respective elevant fimbrias Pluvi Iis Celebrantis, dum cireuit Tumulum , Acolythus scilicet, quando aspergit; & Thuriserarius, quando incensat.' 6. Celebrans, completa incensatione, Thuribulum reddit Diacono, & iste Thuriferario; deinde , facta Altari debita reverentia, stans in loco suo, ut prius, versa iacie ad Subdiaconum, junctis manibus cantatue nos inducas alia, quae in Rituali, aut Missali habentur, Diacono tenente librum a sinistris ejus. oratio Absolve hic regulariter dicitur, quin tamen illa Misse, aut alia conveniens prohibeatur : in quacumque autem exprimitur nomen, & dignitas, si qua fulgebat Desunctus aut Regia vel Cardinalitia , aut Episcopalis vel Sacerdotalis, cum brevi conclusione Per cirisum ... Et responisso a Choro Amen, Celebrans dextera signum Crucis es, formans super Tumulum, dicit Requiem aeternam ac mox Cantores altiori tono cantant Requiescant in pace,& Chorus respondet Amen . Quo dicto Celebrans , si dies fuerit obitus, seu depositionis , aut tertia , septima , tri , gesima, vel anniversaria, graviori voce subdit: Animarius, O animα ..., eodemque ordine, quo ab Altari ad Tumulum venerant, a Tumulo ad Sacrarium remeant. . Si qua de causa Tumulus , cro Absolutione non erigatur, Celebrans dicto Placeat Libi ... - ante

Evangelium S. Iohannis accedit ad cornu Epistolae, facta prius genu flexione Altari a Ministris ; ibique super sup- pedaneum , deposita Planeta , & Manipulo in loco congruo, Pluviale nigrum induit, & stans ibidem, conversus ad Altare, medius inter iacros Ministros , qui Manipulos tantum deposuerunt, expectat finem Responsorii

Libera me ..., quod cantatur a Choro, statim ac ab e

dem responsum fuerit Amen, Requiescant in pace, ante Evangelium . Interim Acolyti extendunt pannum Migrum in plano ante medium Altaris, sumtisque Thuribulo I

132쪽

hiilo, & vase Aquae benedictae , retrahunt se ad cornu Epistolae, ubi circa finem Responsorii, Celebrans imponit, & benedicit Thus de more, ut diximus supra. S. Didio ultimo Rarie eleison , Celebrans ad hui stans in praedicto cornu Epistolae, versa facie ad Altare,

intonat clara voce Pater noster , quod secreto prosequitur; & interim Ministi de Thure, &Aqua lustrali, quasi

ad cornu Evangelii per planum transeunt cum debitis reverentiis, & secundum Altaris gradum conscendunt, ubi vicissim ministrant Diacono Aspersorium , &Thuribulum. Celebrans autem ad medium Altaris cum sacris Ministris accedit, ubi facta debita reverentia, ad pannum in plano extensum se convertit, ac de manu Diaconi a dextris illius stantis Aspersorium accipit, quo pannum ter , nempe in medio, a dextris, & sinistris ejusdem aspergit, ac deinde thurificat,Pluvialis fimbrias hinc indE elevantibus Ministris. 9. Peracta incensatione , Crucem Altaris denubsalutat , ac revertitur ad cornu Epistolae, ubi ex Libro super illud posito, in cantu dicit Et ne nos inducas, &reliqua ut supra, signum Crucis versus pannum producens ad verba Requiem aeternam. Didio autem a Cantoribus Requiescant in pace , facta in medio Altaris reverentia, ad cor hia Evangelii accedit; ibique signans Altare. 6 at Τabellam, &seipsum, dicit more solito Evangeliun eum Pluviali, & assistentia Ministrorum . Quo finito , cum debitis reverentiis Altari, medius inter Diaconum & Subdiaconum Pluvialis ipsius fimbrias tunc elevantes , in Sacrarium tecto capite praeeuntibus Acolythis redit . Idem servatur , si Lechica Mortuorum sit adeo vicina Altari, in quo Sacrum fuit celebratum , ut Princessio non sit peragenda , & Religiosi apud Cappellam

Missam cantaverint. Hic modus Absolutionis videtur magis conveniens e praescribitur enim in Caerem. Episcop.

lib. 2. cap. 37. & servatur in Cappella Summi Pontif

133쪽

PARS SECUNDA CAP. XXVII.

CAPUT XXVII.

De nonnullis observationibus eirea Missas DefunUorum.

Uamvis non sit praescriptum Sacerdoti Missam pro De iunctis celebraturo, dicere Psalmos cum Precibus solitis ad Sacrum praeparatoriis; haud tamen decet ad tremendum Altaris Sacrificium absque ulla& convenienti alia praeparatione accedere. Primo igitur oscula Crucis in Amictu, Manipulo & Stola non omittuntur , dum Sacerdos illis induitur ; nec solitae orationes

Paramenta induendo . a. Pronunciata Antiphona Introibo ad ADare

Dei , & responso a Ministro Ad Deum qui laetimeat juventutem meam, mox subjungitur P. Adjutorium nostrum,& Consessio, cum reliquis , praetermisso Psalmo Iudiea me Deus. Cum Celebrans ad cornu Epistolae incipit Introitum, non signat se , ut in aliis Missis, sed dextra extensa fgnum Crucis super Missale ei rmat in aere, quasi aliquem benedicens , sinistra interim super idem Missale , aut Altare deposita . Post Psalmum Te decet mmnus omittitur Gloria Patri, 8c loco ipsius repetitur Requiem aeternam dona eis in plurali, etiamsi pro uno celebretur. Gloria in Excelsi non dicitur, neque Aue Iris post Epistolam, ne e Iube Domine benedicere , Do minus sit in eorde meo , Led tam iam Munda cor meum ... In fine praetermittitur Osculum Evangelii una cum verbis Per Esangeliea dicta. g. Item non dicitur Credo, nec benedicitur aqua in Calicem fundenda ; dicitur tamen oratio Deus qui humanae subsantiae. In fine Psalmi Lasabo omittitur Gloria Patri , nec illi subrogatur Requiem aeternam . Dici tur semper Praefatio Communis. Dum Celebrans ter dicit

134쪽

rao CAEREM SERAPH. ORD. MIN. CONRcit Agnus Dei , non percutit sibi pei tus, sed stat mani. bus junctis ante pectus, non super Altare positis, & loco vobi, , bis dicit Dona eis requiem , & tertio addit fem ternam. Prima oratio ante Communionem, Domine Jesu Chrise, qui dixivi O e. omittitur , nec datur Pax . In fine non dicitur Ite Missa es, sed Requiescant in pace versus Altare, & non datur Benedictio, sed dicto Plaeeat , & osculato Altari, dicitur Evangelium S. Iohannis. Prima die cujusque Mensis extra Adventum,

Quadragesimam, & Tempus Paschale non impedita ODficio duplici, vel semiduplici , dicitur Missa principalis

generaliter pro Defunctis Sacerdotibus, Benefactoribus,& aliis. Si vero in ea suerit Festum simplex, vel Feria, quae propriam habet Missam, aut resumenda sit Missa D minicae praecedentis, quae fuit impedita , R infra Hebdomadam non occurrat alius dies, in quo resumi possit, in Ecclesiis Cathedralibus & Collegiatis quibus ad sinii lantur insigniores ordinis nostri Ecclesiae, dicantur ditae Missae, una pro Defunctis, alia de Festo si implici, vel Feria praedicta. Sed in Ecclesiis non Cathedralibus, nec Collegiatis dicatur Missa de die cum commemoratione gene raliter pro Deianistis penultimo loco . s. Praeterea Feria secunda cujuscumque Hebdomadae, in qua officium fit de simplici vel Feria, Missa principalis dici potest pro De lanetis. Si autem fuerit propria Missa de Feria vel de Festo simplici, vel resumenda st Missa Domini eae praecedentis , ut supra; in Misese de die fiet Commemoratio ut di istum est pro Defunctis . Excipitur tamen Quadragesima, & totum tempus Paschale, & quando per annum ossicium est duplex vel semiduplex : quibus temporibus non dicitur Missa Conventu alis pro Defunctis , nisi in die depositionis De fiuncti , & in Anniversariis pro Deiunctis , neque pro eis fit

135쪽

I 2I

fit Commemoratio. Missae autem privatae pro De iunctis quocumque die dici possunt, praeterquam in festis Duplicibus , & Dominicis diebus . 6. In die Commemorationis omnium Fidelium De iunctorum, & in die Depositionis, & in Anniversario Deianisti dicitur una tantum oratio, 3c similiter in die Tertia, Septima, Trigesima, & quandocumque pro Defunctis solemniter celebratur: in aliis Missis plures. Sequentia pro Desunctis Dilas , dilas ula, ) dicitur in die Commemorationis omnium Fidelium Deianistorum, &Depositionis Defuncti, 3c quandocumque in Missa dicitur una tantum oratio ; in aliis autem Missis pro Deianistis

dicatur ad arbitrium Sacerdotis. 7. Missa autem Defunctorum celebrari debet post Primam diei: ubi vero dicuntur eorum Uigiliae mane post

Matutinum diei, dictis huiusmodi Vi3iliis cum Laudibus, immediate dici potest Missa pro Defunctis . Sed in die

Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, Missa Conventu alis dicitur post Nonam , quia eo die est principalis . In die etiam obitus seu Depositionis Desuncti, vel Tertio, Septimo, Trigesimo , aut Anniversario solemni, in quo sit concursus Populi, poterit similiter dici ultimo loco post Nonam . Idem dicendum de Missis Quotidianis cum pompa & concursu decantandis. 8. In die obitus seu Depositionis, nec non in die Tertio , Septimo, Trigesimo & Anniversario Summi Pontificis , Cardinalis, Episcopi, Praelati insignis, Generalis Ministri, Regum, Principum ,& Magnatum dicitur ea Missa , quae prima habetur in Missali inter Missas Desunctorum, illa nimirum, quae pro die Commemorationis omnium Defunctorum ais gnatur. Sed pro Papa dicitur oratio Deus, gus inter summos Sacerdotes cum sua Se creta, & Postcommunione in numero plurali vel singulari, si pro uno vel pro pluribus celebretur. Pro Cardinali

136쪽

ia et CEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.nali Episcopo legitur oratio Deus , qui inter Apo IIcos

Sacerdotes famulum tuum N. Episcopum Cardinalem Pontificali fecisi dignitate vigere . . . Si vero fuerit tantum Presbyter, dicitur Famulum inum N. Presbterum Cardinalem Sacerdotali fecisi . . . . Si autem suerit solum Diaconus , dicitur oratio Delina Domine aurem tuam . . . ut

anImam famuli tui N. Diaconi Cardinalis. Pro Defuncto Episcopo recitatur oratio supradicta Deus, qui inrer Apo- solicos Sacerdotes famulum tuum N. Pontifieaia fecisi. Pro Personis insignibus supra memoratis , oratio erit Praesa que mus Domine, si Sacerdotes extiterint ; sin autem dicetur Deus cui proprium es in die obitus; &in die Tertia, Septima, ac Trigessima euaesumus Domine ; in Anniversario autem Deus indulgentiarum. Quae oratio etiam dicitur, si pro omnibus nostri ordinis De-funetis Anniversarium celebretur, quamvis Episcopi, vel etiam Summi Pontifices sub ea comprehendantur ; secussi pro pluribus Summis Pontificibus vel Episcopis &c. ce lebretur Misssa , quia in his casibus orationes propriae in

plurali numero recitandae sunt.

9. Pro Defuneto Sacerdote dicenda est Missa secunda in die obitus, Sc tertia in Anniversario eiusdem cum oratione Praesa quaesumus. Si tamen dicatur prima Missa, favet Rubrica , quae concedit , Epistolas , & Evangelia unius Misse diei posse in alia quacumque Missa pro Deianistis . Tandem pro aliis Defunctis sive Clericis, sive Laicis in die obitus dicitur illa Missa, quae secundo loco reperitur intra Missas de Requiem cum unica oratione, quae regulariter erit Deus cui proprium es. Quae Missa odicitur pariter in die vere Tertio, Septimo, & Trigesimo , a die obitus seu Depositionis computando, cum oratione is sumus Domine . In Anniversario pariter, ut supra, computando, legitur tertia Missa, cum oratione

Deus Indulgentiarum. IO. Ex Disit iroo by GOrale

137쪽

PARS SECUNDA CAP. XXVII. IIIIo. Extra diem obitus seu Depositionis , necnon diem Tertium , Septimum, Trigesimum , & Anniversarium dicitur quarta Missa seu quotidiana, etiani si pro Papa , vel aliis insignibus Personis celebretur, cum tribus regulariter orationibus, prima videlicet convenienti Pe senae , in cuius suffragium offertur Sacrificium, ut supra dictum est , secunda Deus veniae largitor , vel alia ad arbitrium Sacerdotis, tertia vero semper Fidelium Deur. Quando autem Missa generaliter applicatur pro Desun-etis, dicuntur illa: tres orationes, quae in Missali pro Misi sis quotidianis positae sunt. ii. oratio in Missali pro Patre & Matre est tantum pro Patre & Matre Sacerdotis , neque alteri convenire potest, ut ex sono verborum patet. I 2. Littera N. in Oratione pro Defunctis nomen

postulat Deiancti , si fuerit Nobilis , vel consuetudo sit

nominandi omnes.

ia. Si in Missa diei facienda sit Commemoratio

pro Defunctis, semper ponitur penultimo loco . In Missis autem Defunctorum nulla fit Commemoratio pro Ui- vis, etiamsi oratio esset communis Vivis & Defunctis.14. Missie de Requiem non possunt celebrari, nisi cum colore nigro , vel saltem violaceo . S. R. C. ai. Iunii I 67o.is. Cum in Brevibus concessionis Indulgentiarum pro Altaribus privilegiatis apponi soleat clausula Dummodo In illa Eeelsa tot Missae quotidie celebrentur ,& aliquando ex accidenti idem Missarum numerus praefixus non possit in iisdem Ecclesiis haberi; ideo quaeritur Primo an absentibus Religiosis ex causa praedicationis tempore Quadragesimae & Adventus , vel quando occasione Festivitatum, vel Funerum, aut similium, a Superioribus ad celebrandum alici transmittuntur , Indulgentiae

concessae cum certo numero Missarum, qui ob dictas cau-

138쪽

CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONV.

I 26sas adimpleri nequit, prorsus cessent; vel pro tempore squo numerus non fuerit adimpletus, s ni suspensae , vel potius rei laneant in suo robore Secundb an idem sit statuendum, deficiente praefixo numero Missarum ob infirmitatem Sacerdotum, tam Saecularium, quam Regularium Z Tertio , an pariter idem sit statuendum , deficiente numero Missarum ob absentiam ab Ecclesiis Sarcularibus Canonicorum, & Sacerdotum per aliquot dies& Menses Z Sac. Congr. Concit. die go. Iulii I7ol. Decreto a Clemente XI. confirmato censuit ad primum , quoad primam partem pro tempore Adventus, & Quadragesimae remanere suspensas , non autem in reliquis, dummodo raro contingat . Ad secundum non remanere

suspensas. Ad tertium satis provisum in primo. Laudatae Sacrae Congregationis Concilii declarationes locum, atque inspectionem solummodo habent pro aliquibus nostri ordinis Ecclesiis, quae secundo, vel altero Altari privilegiato pro omnibus Desunctis in perpetuum statis feriis, vel quotidiano , conditione adjecta tot Missarum in iiD- dem respective Ecclesiis quotidie celebrandarum , co cesso . Secus vero pro primo & unico Altari ad omnes Defunctos privilegiato , quocumque Sacerdote quotidie celebrante, in qualibet ejusdem ordinis, vel Monialium eidem subjectarum , quamvis hoc ad determinatas ani mas Defunctas, existente erecta, vel erigenda Ecclesia, absque alia conditione per Summum Pontificcm Benedictum XIV. in perpetuum concesso, vigore Brevis, quod

incipit: Salsatoris Domini Nostri Jesu Chrsi , sub die

Iv. Octobris I 73I. emanati . Neque pro ejusdem primi

Altaris supplementario, aliisve similibus , quod perspicue

dignoscitur ex q. vi I. & v Mi. praeviae Instructionis ad Decretum cujusque Altaris respectivae assignationis a Generali ordinis Ministro Encyclice transmissae.

139쪽

PARS SECUNDA CAP. XXVIII.

CAPUT XXVIII.

' De quibusdam Deeretis super Missas Defunctorum.

A Requiem pro Defunctis , insepulto Cadavere. Sac. Rit. Congr. 23. Maii I 6OI. a. ossicium Anniversarium, vel Ternarium , vel Septenarium, vel Trigenarium Desunctorum post obitum, si cadat die Dominico, vel sestivo, transfertur in diem sequentem cum eadem solemnitate. S. R. C. 23. Maii I 6o3.3. Desunctorum Missae non sunt cantandae, nec celebrandae in diebus solemnibus . . S.R.C. 23. Iunii I sor. Vide num. 37. 69. S 3 4. Anniversaria & Missae de Requiem , quae certo die dici debent, eo impedito, transferri possunt inosequentem, prout transtulit. S. R. C. I9. Maii I 6I4. immo anticipari, ut eadem S. R. C. die a . Sept. I 8. Vi

de num. a.

s. Ob Missam Votivam , seu pro Defunctis , non est omittenda Missa Conventu alis, neque potest introduci consuetudo in contrarium . S. R. C. I 6. Ian. I 627. 6. In Altari pro certis diebus privilegiato, non potest dici Missa de Requiem in Festo duplici de praecepto, neque in die Dominico. S. R. C. a . April. I 627. 7. In diebus , quibus fieri non potest de Festo duplici, prohibentur Missae Votivae, & de Requiem, juxta Rubricas. S. R. C. 28. Aug. I 627. 8. Misse S. Gregorii pro Vivis, & Desunctis impressae, quindecim Auxiliatorum , & de Patre aeterno, prohibitae sunt. S. R. C. S. April. I 628. 9. Missa Conventualis , non potest celebrari pro Anniversario, sed cantandae sunt duae Missae. In die vero Diuitig Cooste

140쪽

to Depositionis dicenda est Missa pro Defuncto , non obstante contraria consuetudine. S. R. C. II. Iulii i628. Vide num. I aio. Triginta Misi e S. Gregorii pro De sumitis non prohibentur. S. R. C. 28. Octob. I 628. II. Quando adest obligatio , & onus faciendi diversa Anniversaria statis diebus, in quibus occurrunt Festa duplicia , sive semiduplicia , nec non etiam Tempus Quadragesimale , & Qtatuor Tempora , Vigiliae , & si, milia , Missa Conventualis nullo pacto est omittenda, sed utraque Missa est cantanda, altera de die, altera de Requiem , etiamsi occurrat Festum duplex , dummodo non sit festivum de praecepto, ad hoc ut Testatorum voluntates adimpleantur, & licite eleemosyna Iucrari possit, ut declaravit Sac. Rit. Congr. die I. Sept. I 6o7. in Pampi lonensi. S. R. C. 29. Novemb. I 628. ra. Non valentes satisfacere Anniversariis Deiani horum in diebus serialibus , possunt ipsa adimplere in festis duplicibus, non tamen de praecepto . S. R. C. g. Mart. I 629. 1 3. Feria secunda post Dominicam Passionis, quando recitatum est officium Defunctorum, non dicitur Missa Conventualis de Defunctis, neqM Oratio Fidelium . . , quae etiam in aliis Feriis secundis Quadragesimae non dieitur juxta Rubricas, sed solum oratio Omnipotens sem-puerne Deus . . , quae est pro Vivis & Desum his ,& omittitur tempore Passionis. S. R. C. II. Iulii I 6 3. 4. Missa, ut in die obitus, praesente corpore , ultra Missam de Communi Desunctorum, celebranda erit, quando aliquis obierit in die Commemorationis omnium Fidelium Desu uetorum . S. R. C. 34. April. I 6 6. Vide supra num. 9.rs. Non licet in Altari privilegiato dicere Misi iam solemnem de Requiem , in diebus , quibus occurrit Festum

SEARCH

MENU NAVIGATION