Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXII. 15'

quin illas, caput ve Populo inclinet . Quem Ritum in omni manuum extensione, elevatione, & conjunctione, nec non Populi salutatione retinebit . Minister vero, i clinato aliquantulum capite, respondebit eodem vocistono Et eum spiritu tuo. a6. Quibus prolatis, Sacerdos debita cum granvitate ' ac modestia, iunctis de more manibus ante pectus,' revertetur per eamdem viam ad Missale in cornu Epistolae super cussino collocatum; ubi praefatas manus absqucte levatione extendens & statim conjungens, clara voce proferet Oremus cum simplici capitis inclinatione versus Crucem . Inde extensis denuo manibus ante pectus aclaequalitatem humerorum, uti supra enunciatum est , Orationem clara voce dicet erectus. Quo tempore , si folium dextera vertendum sit , sinistram tum super librum reponet ; quod in simili semper servabit , ita ut manus

una, Occupata altera, elata haud remaneat . Ad Orationis conclusionem, hoc est Per Dominum , vel Per eum. dem Dominum nostrum manus de more conjunget ante

pectus, & ad Jesum Christum caput versus Crucem inclinabit absque elevatione oculorum . Quod si oratio his concludatur verbis gluI vivis, vel fui tecum visu , tunc

Sacerdos dictam conclusionem manibus, ut prius, exten sis proferet, easque ad In unitate tantum & inclusiva conjunget, quin caput inclinet, aut ad Crucem sese convertat . Et si plures legendae occurrant orationes, primam tantum, ac ultimam conclusione debita terminabit, quemadmodum primae solum & saecundae invitationem , oremur praemittet, iisdem , qui supra, servatis Ritibus in voce, extensione & conjunctione manuum, necnon capitis inclinatione. 27. Quoties Sacerdos SS. Nomen Iesu tantunia pronuntiabit, sive in oratione , sive in quacumque alia occasione, caput versus Crucem inclinabit inclinatione miniis Diqjtigod by Gorale

172쪽

minimarrum maxima, vel versus Evangelium , si in ibi

nominetur, aut versus Sacramentum, si jam peracta suerit consecratio. Et similiter ubicumque proferet nomen Mariae tantum , caput semper inclinabit inclinatione minimarum media versus Librum, non vero Crucem .

Ad nomen pariter B. Franci I , vel Sanctorum de quibus dicitur Missa , vel fit commemoratio specialis , 3e ad nomen Papae viventis, quin ad nomina Suffragiorum quae habentur in oratione A eunctis, simplicem, hoc est minimarum minimam capitis inclinationem exhibebit versus Missale. a 8. Si Altare erectum fuerit ad orientalem plagam sive realem, sive imaginariam , hoc est, tali pacto constructum, ut Celebrans non modo Crucem, verum & Populum habeat ante faciem suam; tunc Sacerdos dicturus Dominus vobiscum , Orate Fratres De Missa est, vel daturus Benedictionem, non vertet humeros ad Altare, sed osculato illo de more in medio ibidem periss stet erectus sicuti est , iacie ad Populum versa, atque iunctis & expansis manibus, ut supr1. dictum Populum salutabit ac benedicet. 29. In Quatuor Temporibus , vel quoties plurimae occurrent dicendae orationes cum Prophetiis , seu Lectionibus, Sacerdos, finito ultimo orie in medio Altaris , exhibitaque Cruet inclinatione , mox ad cornu Epistolae revertetur manibus iunctis; ubi stans ante Librum

Clara voce proseret Oremus , extendens simul ac iungens ante pectus manus , & caput Cruci de more inclinans.

Tum iisdem manibus super Altare hinc inde Missalis po-

, siti extensis, ut seipsum sustineat, dexterum tantum genu-flectet, atque interim dicet Hectamus genua res. pondente Ministro Levate, illico assurget, & orationem .extensis, ut supra manibus, leget, ac in conclusione conjunget iuxta regulam superius traditam . Postea leget Diuitig oste

173쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXII. I 19

get Prophetias, positis hinc inde manibus super Librum

vel Altare , ut mox dicetur de Epistola. go. Dicta igitur oratione, vel Orationibus, m do superius enunciato, Celebrans, positis hinc inde manibus super Missale, aut Altare, ita ut palmae Librum tangant, vel, prout placuerit, utraque manu Librum tenens, Ieget Epistolam clara & intelligibili voce, eorpore e re elo . In cujus decursu si occurrerit Nomen Vis, vel Mariae , aut Sancti, de quo celebratur Missa, seu fit

Commemoratio, ad primum caput Crucem versus profundius inclinabit, ad reliqua autem versus Missale, uti pridem suit dictum. Completa Epistola cum aliqua vocis sexione , respondebit Minister Deo grarias, & Sacerdos similiter stans, eodem modo prosequetur Graduale , seu Tractum, aut Alleluis cum Sequentia, si dicenda sint ἀ

i. Quibus finitis, ac relicto Missali aperto, quod Ninister statim ad cornu Evan gelii deseret, ad medium Altaris procedet iunctis manibus ante pectus nihil dicens . Ibique erectus sic consistens , Oculos , non vero

caput, ad Imaginem Crucifixi elevabit, statimque deinmittet . Tum profunde inclinatus submissa omnino voce dicet Munda cor meum . . . . , Iube Domine benedicere , non Domne, & Dominus D in corde meo. . ., prout in

ordinario, quin manus Altari superponat, vel modicum illud tangat. Quo facto eriget se, ac protinus, absque alia Cruci reverentia, ad Librum junctis adhuc manibus accedet; ubi stans versus illum oblique positum, ita ut posterior pars illius respiciat ipsum cornu Altaris, non vero partem ejus contra se directam, intelligibili voce proseret Dominus vobiscum , quin manus disjungat, cui Minister resondebit Et eum spiritu tuo. Deinde pronuncians Sequen-IIa , vel Dir 'um Sancti Esan geliI secuniam' μ' , cui Minister respondebit Gloria ti,i Domine , pulpa pollicis dexterae manus totaliter extensae, reliquis

174쪽

ico CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU. digitis simul iunistis, Librum super principio Evangelii

quod lecturus erit, signabit parvo signo Crucis, sinistra itidem extensa super ipsum Alis late retenta. Postea eodem pollice producet sibi in fronte, ore, & pectore

parvulum Crucis signum , sinistram manum extensam admovendo ipsi pectori, & extendendo pariter dexteram junctis aliis digitis, palmanaque ipsius dexteriae ad se convertendo. Tum iunctis iterum manibus ante pectus, quin caput inclinet ad Gloria tibi Domine, majori pausa ac distinctione prosequetur Evangelium usque ad finem, stans, ut supra , conversus ad cornu Altaris, corpore & capite erecto, non autem brachiis vel manibus

Altari aut Libro innixis. Quod si in Evangelii te istic ne,

genuflectendum, vel inclinandum fuerit caput, id versus Librum, non vero Crucem praestabit. a. Finito Evangelio , Minister stans in cornu Epistoliae post infimum Altaris gradum in plano eadem voce respondebit Laus tib Christe. Sacerdos-autem ele-πans parumper Librum ambabus manibus sine Custino,& aliquantulum se inclinans submissa voce dicet Pra' Evangeliea dicta, ac deinde osculabitur principium Evangelii absque ulla Crucis productione, subnectens Deleantur nostra delicta sine Amen . ino facto, Missale cum Pulvino Corporali ad proximabit utraque manu, ut com modius ex illo legere queat, quae in medio Altaris dicenda erunt. Inde procedet ad ipsum Altaris medium iunctis manibus, ubi, praetermissa reverentia, stans Crucem versus, corpore & capite erectus, clara voce in

cipiet ac prosequetur Symbolum, si dicendum sit. Dum autem proseret hoc verbum Credo , manus pridem iunctas , nec Altari superpositas extendet; ad vocem In unum, easdem elevabit ad aequalitatem humerorum ἔ ac denique ad Deum, conjunget ante pectus , & caput ,

absque ejusdem, vel oculorum elevatione, Cruci incli- . nabit, Disit iroo by l

175쪽

itabit, prout dictum fuit de Hymno Angelieo. Postea

e re isto capite , stans ibidem , iunctis ante pectus manibus, ut prius , Symbolum ad finem perducet voce intelligibili, caput inclinans ad ea tantum verba Iesum Chrissum, & Simul adoratur. Ad illa autem Et incar natus es ... inclusive, usque ad Et mmo factus es pariter inclusive, extensis prius hinc inde manibus super Altare extra Corporale, unicum genu & quidem dexterum usque ad terram nectet, quin pedem nimis , vel corpus aliquantulum extendat , aut caput inclinet , &infra Altare demittat, seu anteriorem Planetae partem elevet manibus; quod in similibus genuflexionibus semper observabit. Postremo dicens producet sibi manu dextera signum Crucis, sinistra pectori admota ; praedicta verba ita distribuendo , ut ad Et si'ram frontem tangat & pectus , ad Hen turi humerum sinistrum, & ad Sae euli humerum dexterum , coniunge usin de manus ad verbum Amen.

Dicto Symbolo, vel, si illud praetermittendum sit, post Evangelii osculum , Celebrans stans adhuc in medio Altaris junctis manibus, easdem mox disiunget, ac extensas hinc inde super Altare extra Corporale reponet , ipsumque Altare in medio deosculabitur. Tum erigens se, ac manus ante pectus junctas te mens, convertet se ad Populum per partem Epistolae , seu versus latus suum dexterum, atque in medio consistens, demissis oculis, Altari minime innixus, clara voce proseret Dominus vobiscum , extendens ac jungens, ut supra, manus. Mox iisdem iunctis manibus, per ea nisdem viam convertet se ad medium Altaris, ubi extendens rursum, ac iungens manus, caputque Cruci inclinans, absque illius vel oculorum elevatione, eadem voce dicet Oremus, ac subinde offertorium perleget voce

itidem clara, & junctis, ut prius, manibus.

176쪽

16a CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

4. Lecho Oisertorio , Cal cem in medio adhue

depositum discooperiet, removendo ab eo Velum ambabus manibus a parte anteriori vel posteriori, prout magis decentia aut commoditas exiget; quod pol ea ipse , extra Corporale , vel Minister, si idoneus fuerit, plicabit, ac reponet prope Tabellam Secretarum, seu prope Corporale, non vero supra, ad partem Epistolae . Tum sinistra Altari extra Corporale superposita, dextera Calicem per nodum accipiet, collocabitque ad cornu Epistolae extra Corporale. Inde manu eadem dextera amO-vebit parvam Pallam desuper Hostiam, eamque deponet super Corporale, ac aliquantulum super Velum Calicis, ut commode accipi valeat ; quod deinceps observabit . Postmodum sola manu dextera inter pollicem , indicem 3c medium digitum sumet de Calice Patenam cum Hostia; eui occurrens sinistra, eamdem ambabus manibus, hoc est tribus primis digitis utriusque manus, reliquis subtus positis , elevatam tenebit super medium Corporalis ad altitudinem tantum Se floris, ita tamen, ut parumper ab ipso distet. Qua sic disposita, oculos ad Deum , idest ad Crucifixum elevabit, & statim demittet, ac secreto dicet Suscipe Sancte Pater . . . . 31. Peracta oblatione, ac expleta di sta oratio ne , & non prius, Sacerdos Patenam cum Hostia utraque manu directe declinans, ac super Corporale quasi per palmum elevatam sustinens, cum ea efformabit Crucem mediocrem , distinctam & extensam super dictum Corporale, non per quatuor punista, sed per binas aequales lineas, primam ab Altari ad seipsum, alteram a sinistraia sua ad dexteram, longitudinis unius circiter palmi. Postea e Patena Hostiam deponet super Aram consecratam, quasi in medio anterioris partis Corporalis, ita ut tem pore suo commode osculari valeat Altare. Qua collocata , sinistram manum super Altare extra Corporale re-

177쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXII.

trahet , & dextera praefatam Patenam a parte Epistolae, aliquantulum subtus Corporale ponet. 36. Deinde, exhibita, junctis manibus, inclinatione Cruci, ad cornu Epistolae accedet ; ibique sinistra

accipiens Calicem per nodum, dextera illum Purificat rio exterget ab intus. Inde reposito dicto Purificatorio inter digitos sinistrat manus, qua tenebit, ut supra, Calicis nodum super Altare , dextera recipiet per manubrium Ampullam vini de manu Ministri, & Calicem ori Ampullae apte admovens , vinum quoad fieri poterit album in eumdem infundet, in sufficienti ac decenti quantitate , nihil dicens. Quo imposito, Ampullam restituet

Ministro, vel super Pelviculam , non vero super Toba Ieam deponet, eodemque modo tenens sinistra Calicem, dextera producet signum Crucis super Ampullam aquae, dicens interiin , & non prius Deus 'i quI humanar substantiae ... submissa voce, & infundens eadem dextera

parum aquae naturalis in Calicem ,' prosequetur Da nobis per hujus aquae σ vini masterium, inclinando caput verius Crucem ad Iesus Chrisus.

q. Reddita Ministro Ampulla aquae, eadem dextera guttas circa labia Calicis ,& intus, forte dispersas absterget Purificatorio , quo deinde partem illam Patenae , quae est extra Corporale, cooperiet. Tum relidio Calice in parte Epistolae prope Corporale, ad medium Altaris, iunctis de more manibus ante pectus , accedet ; ibique peracta Cruci reverentia, ac deinde sinistra manu super Altare extra Corporale posita, dextera accipiet per no dum Calicem discoopertum , & sinistra, illi occurrente Per pedem; atque ita ipsum ambabus manibus sustinens elevatum ad altitudinem oculorum, & a pectore aliouantum distantem, secreto dicet Osserimus tibi Domιne. . ς intentis semper ad Deum oculis. Quod si legenda esset praedicta oratio ex desectu memoriae, tunc lassiciet elevatio oculorum in principio. X a 38. Post

178쪽

38. Post orationem, & non prius , Catieem tantisper demittet , & cum eo , retento semper ambabus manibus, ut supra, signum Crucis per duas aequales ac dire stas lineas unius circiter palmi, supra Corporale eL formabit, advertens ne praedicta Crux cum illa Patenae confundatur, neve super Hostiam producatur. Deinde Cainlicem in medio Corporalis , super Aram consecratam, retro Hostiam per spatium alterius circiter Hostiae col- Iocabit ambabus manibus, ac statim Palla cooperiet, sinistra interim posita super Altare extra Corporale, vel pedem Calicis tenente.

39. Positis inde manibus iunctis super Altare ita ut frontem illius contreetent minores duo digiti , uti alias dictum est , mediocriter inclinatus dicet secretb

In spiritu humilitatis . . . Postea erectus oculos ad Coelum elevabit, statimque demittet , ac eodem tempor manus expandens, & elevans usque ad humeros, atque protinus coniungens ante pectus, submissa voce proseret ni Sanct eator Omnipotens aeterne Deus , quin caput

inclinet. Et hic posita manu sinistra super Altare extra Corporale, prosequens Et bene die , unicam Crucem super Calicem & Hostiam simul efformabit dextera extensa , rectisque, ac unitis digitis , non per quatuor puncta, ut diximus , sed per duplicem lineam aequalem &Te stam , quarum prima recta inchoetur a medio Palladianterioris, & altera transversa ducatur prope oram itidem anteriorem Pallae. Advertendum autem lineas Cruincis haud esse formandas acumine seu longitudine totius manus, sed extremitate minoris digiti; neque dexteram, etiam in transversali linea , plicandam elle , & incurvandam , sed rectam semper , ac extensam retinendam

o. Sacerdos benedimone, ac oratione completa , manus aut e pectus conjunget, atque ita, exhibit Cruci

179쪽

PARS SECUNDA CAP. XXXII. r6s

Cruci reverentia , ad cornu Epistolae accedet, ubi stans extra Altare conversus ad Ministrum aquam infundentem, lavabit extremitates tantum digitorum pollicis & indicis utriusque manus , dicens interim submissa voce Psalmum Lavabo. Tum recepto Manu tergio , faciem vertet ad parietem Altaris, ac in eodem cornu Epistolae, digiatos, non os, aut labia diligenter absterget , prosequens

interea Psalmum, ita ut una cum manuum extersione finiatur. Cum autem pervenerit ad P. Gloria Patrinu tergium tradet Ministro, ac deinde junctis manibus dictum incipiet , & prosequetur , caput inclinans verinius Crueem . Sed in Missis Defunctorum, ac de Temp re a Dominica Passionis inclusive usque ad Sabbatum

Sanctum exclusive praetermittetur.

i. Postquam Sacerdos manus laverit, & absterinserit, atque Psalmum Lavabo integre absolverit in ipso cornu Epistolae, ad medium Altaris, iunctis ante pectus manibus revertetur ; ibique stans erectus, quin reverentiam Cruci exhibeat, manusve disjungat, oculos ad Crucifixum elevabit, ac statim demittet; & positis de m re manibus junctis super Altare ; ita ut nimirum minores duci digiti tangant anteriorem partem ipsus Altaris, & alii supra sint naturaliter coniuncti, aliquantulum, hoc est mediocriter inclinatus recitabit secreto orationem

Susipe secta Trinitar. . . , quin ad Nomen Iesu , vel Mariae caput inclinet. Qua diista, osculabitur Altare in medio , manibus hinc inde extensis , & super illud extra

Corporale positis; tum erigens se, ac manus denuo coniungens ante pectus, convertet se ad Populum per latus suum dexterum, hoc est Epistolae, & in medio consistens, demissis ad terram oculis , nec Altari a tergo innixus, voce aliquantulum elata, idest mediocri , haec duo tantum verba orate Fratret proseret, extendens simul, a

180쪽

Populum inclinet . Inde , brevi interposita mora versus ladstantes, circulum integre perficiet , revertens junctis imanibus a parte Evangelii ad medium Altaris, ac interim prosequens submissa voce in meam ae defrum Sacriisseium . . . Quo dicto , & non prius , Minister vel alius respondebit Susipiat Dominus. & ipse Celebrans sub det in fine voce submissa Amen , stans adhuc manibus junctis conversus ad medium Altaris. Quod si Minister,

vel alius circumstans non responderit, ipsemet Sacerdos erectus stans in eodem Altaris medio, versa ad ipsum facie , ac manibus junctis, secreto dicet post ultima ver- lba Patrem Omnipotentem , praelatam orationem Susipiat Dominus Sacri tum de manibat meis , addendo in fine

Amens

42. Deinde manibus ante pectus extensis, & elevatis , uti ad alias orationes ante Epistolam , stansque in medio Altaris conversus aliquantulum ad Librum, absolute leget sine Domisus vobiscum, ac sine oremus , submissa voce, orationem, vel orationes secretas, juxta in umerum , ordinem , & qualitatem orationum , quae clara voce in principio di istae sunt. Si igitur unica oratio sit dicenda, secreto eam recitabit usque ad Per omnia su eula foculorum exclusive . Si vero plures adsnt Oratio-

nes , primam integre proseret una cum conclusione voce submissa, ac sibi ipsi respondebit Amen; deinde subiunget secundam sine oremus , ac tertiam, quartam &c. sub unica conclusione. Ad verba illa Per Dominum, vel Per eumdem , manus conjunget ante pectus , & ad Jesum Chrisum caput inclinabit versus Crucem . Si vero concludatur oratio per stui vivis re regnas, vel 2 i Ie- cum vivit, manus tantum iunget ad vocem In unitate, quin caput inclinet. Advertet autem Sacerdos aliquid in

Missali reperturus, vel folia versurus , dum in medio Al- itaris consistet, solam manum sinistram, quoad fieri po- f

. . - . terit, l

SEARCH

MENU NAVIGATION