장음표시 사용
191쪽
I 7 potentI, in unitate Spiritur 'Sancti. Inde redha , non vero per gyrum ducens Hostiam super Calicem, tenebit il- Iam inter pollicem & indicem dexterae manus supra medium ejusdem Calicis , quem sinistra dein elevabit aliquantulum , ad altitudinem nempe trium aut quatuor circiter digitorum, simul cum Hostia, dicens eodem tempore Omni', honor gloria. Quo facto Calicem mox pristino loco sinistra deponet, & dextera Hostiam super Corporale ; tum digitos in Calice exterget quod certe exequi conveniet post quemlibet Hostiae sacrae contactum eosdem pollices & indices, ut prius, coniunget, Calicem
Palla cooperiet, & genuflexus Sacramentum adorabit. so. Quo adorato, eriget se, & manibus extens s hine inde super Altare intra Corporale retentis, intelligibili voce dicet Per omnia faecula saeculorum , respondente Ministro Tum proferens iunget manus ante pectus, eodemque tempore caput Sacramento
inclinabit; quo statim erecto, eadem voce prosequetur junistis manibus ante pectus Praeceptissutaribus moniti ... Cum vero incipiet Pater noster, extendet, elevabitque de more manus, &stans, oculis semper, uti ab initio, intentis ad Sacramentum, Orationem Dominicam clare
ac devote perficiet. Qua expleta , & responso a Minstro Sed li9era nos a malo , idem Sacerdos stans , ut prius , demissa voce subdet Amen , quin ipse secreto praemittat etiam Sed tibera nos a malo. Deinde, A non antea, sinistra manu super Corporale posita, dextera, quin pollicem & indicem disjungat, Patenam aliquantulum Purificatorio exterget, ac postea deponet illud in ea a corporali distantia , ut Calix, facta ablutione digitorum, collocari queat inter ipsum Purificatorium & Corporale . Postmodum Patenam accipiens inter indicem unitum pollici, & medium digitos dexterae manus, illam ita sustinebit erectam super Altaris, ut pars ejus interior ac in-Z aurata
192쪽
i 7S C REM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.
aurata Hostiam respiciat, eiusque extremitas, sive Ora Tobaleam Altaris, vel etiam Purificatorium tangat, non
6 i. Dextera igitur Patenam a parte superiori, ut supra, tenens, sinistra super Corporale ex alia parte retenta, secreto Orationem Libera nos quaesumus recitabit , caput de more inclinans Missale versus ad nomen Maric , nec non BB. Apostolorum Petri & Pauli, atque Andreae, si de illis Missa celebretur vel Commemoratio peragatur . Inde Celebrans, prius quam verba Da propitius pacem proserat, elevabit manu dextera Patenam de Altari, eodemque tempore sinistra infra peetus posita, ita ut Planetam pollice ac indice unitis haud tangat, seipsum Patena signabit, dicens interim Da propitius ad frontem , Pa cem ad pectus, In ' diebus ad humerum sinistrum, ad dexterum. Tum Patenam in parte superiori ac interiori, non vero in medio vel quo transitura est Hostia, deosculabitur, & prosequens Ut ope
misericordiae tuae . . . praefatam Patenam absque nova ex
tersione , ita submittet Hostiae, quam indice sinist ro etiam accommodabit, ut pars superior ilius super pedem Calicis sit reclinata . 62. Dictis verbis illis Pertubatisne securi, ac HO-stia Patenae superposita , Calicem Ritu alias enuntiato de teget , genufleetet & assurget. Inde oram Hostiae premens aliquantulum indice sinistro, eamdem Hostiam accipiet indicem inter, & pollicem dexterae manus, & sic solis illis elevabit super Calicem . Postea digitis etiam sinistrae Hostiam super medium Calicis tenens, reverenter illam franget in duas aequales ac rectas partes , videlicet in suprema, media , & infima parte medietatis dicens interim Per eodem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. Mox partem mediana Hostiae; quam dextera tenet, sum per Patenam collocabit: de 'alia vero parte , quae in si nistra
193쪽
indice dexterae manus particulam ex interiori parte, prosequens I Decis PMidit O regnat , &eam praefatos inter digitos dexterae retinens super medium Calicis, partem majorem Hostiae, quae in sinistra eli, adjunget mediae Patenae superpositae, ita ut formam per quantum fieri poterit orbicularem efficiat, proserens interea In tinuat Spiritus Sancti Deus. 6r. Mox sinistra Calicem per nodum infra cuppam accipiens, Sc dextera particulam Hostiae super ipsum Calicem, ut prius, retinens , clara voce pronuntiabit
Per omnia saecula faeculorum ; & responso Amen, cum ipsa particula signans ter super os Calicis a labio ad labium sine contactu, illius , eadem intelligibili voce subdet Pax f Dominissi ' semper vobis' cum . Deinde responso a Ministro Le eam spiritu tuo, particulam ipsam illico immittet in
Calicem , dicens secreto Hσc commixtio ... cum inclinatione capitis ad Iesu Chrisci. inibus integre expletis,
pollices ac indices utriusque manus aliquantulum ex te
get supra medium, non vero labium Calicis; iisdemque postea junistis, Calicem Palla cooperiet , genuflectet, surget, uti alias dictum est, & stans mediocriter inclinatus Sacramento, junctis manibus ante pectus, non super
Altare positis, intelligibili voce pronuntiabit Agnus Dei qui tulis peccata mundi. Ad primum Miserere nobis, & non prius manus disjunget, sinistram nimirum Corporali superponens, R dextera percutiens sibi leviter pectus, quin pollice ac indice unitis Planetam tangat. Deinde absque nova manuum conjunctione secundo dicet Agnus Dei , sinistram hinc, R dexteram inde tenens super Corporale, qua dextera iterum percutiet sibi pectus Miserere nobis ; quod& tertio praestabit ad Agnus Dei, & Dona nobIs pacem. 64. Post haec manibus iunctis super Altare posistis, ita ut minores digiti frontem dicti Altaris tangant,
194쪽
1 SO CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.
non vero Corporale, supra quod digiti dumtaxat annulares & medii extendi debent, stans mediocriter inclinatus , oculisque ad Sacramentum intentis , dummodo perfecte calleat memoriter subsequentes orationes, secreto dicet Domine Jesu Chrise ... cum reliquis, ut in ordine Missae , quin caput inclinet ad nomen . Quibus orationibus intregre expletis, manus hinc inde super Corporale extensas locabit, & flexo poplite dextero Sacramentum adorabit, ac postea erigens se proseret secreto Panem Coelestem aecipiam, O' nomen Domini I vocabo. Quo dicto, & non prius, parum inclinatus pollice ae indice dexterae manus, ambobus etiam adjuvantibus sinistrae digitis , reverenter sumet de Patena ambas partes Hostiae, quas illico pollicem inter & indicem ejusdem sinistrae ita collocabit , ut pars dextera Hostiae
alteri aliquantulum superponatur, & utraque quasi orbem efformet. Deinde Patenam dextera supponet Hostiae inter eumdem indicem ac medium digitos sinistrae; atque ita partes huiusmodi sinistra tenens in per Patenam peAus inter & Calicem , quatuor circiter digitis a Corporali elevatam, stans medioriter inclinatus versus Altaris medium, quin cubitum, aut brachium, seu manum sinistram super Altare ponat; aut pedem incurvet , vel corpus vertat ad latus Epistolae, sive Hostiam ita teneat elevatam, ut a populo videatur, ter sibi leviter percutiet pectus tribus posterioribus digitis dexterae manus , ita ut
index & pollex iuncti Planetam haud attingant, dicens
interim voce aliquantulum elevata Domine non sum di-g ui, & secret 6 prosequetur maxima devotione ac humilitate in intres sub tectum meum . . . dextera tunc Cor
porali superposita. 63. Quibus tertio integre dictis, eriget se ab in-elinatione, & ex sinistra accipiens ambas partes Hostiae, unam alteri superpositam , ut commode sumi possit, pollicem
195쪽
licem inter & indicem dexterae manus, cum illa erectus stans supra Patenam, quam in sinistra immotam tenebit, signabit se ipsum signo Crucis, ita tamen, ut Hostia non egrediatur limites Patenae dicens secreto Corpus Domini nostri .... inclinatione capitis ad verba Iesu Christ. Deinde cubitis non vero manibus super Altare positis, mediocriter inclinatus ambas simul partes, supposita Patena, reverenter sumet. Quod si palato, vel dentibus adhaereat fragmentum aliqua, tum lingua, non vero digito inde revellat, & ubi commode nequeat, sumat Sanguinem , & ablutionibus deglutiat . Caveat autem ne ante sumtionem Hostiae, aut Sanguinis, quemadmodum Rin toto decursu Missae , Orationes ultas privatae devoti
nis ore proserat; permittuntur tamen breves amoris, fidei, contritionis &c. aistus mentales.
66. Sacrosanisto Christi Corpore devote sumto, Patenam Corporale super & pedem Calicis sinistra deponet; dc erigens se , junctis indicibus Sc pollicibus ambas quo que manus ante faciem, idest usque ad mentum conjunget; atque ita consistens , capite paulisper inclinato, &oculis demissis seu compositis, quiescet aliquantulum inferventi meditatione Sanctissimi Sacramenti. Qua brevi
peracta, manus disiungens haec tantum verba secreto proseret Gid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi Z Et interim sinistra super Corporale deposita, Calicem dextera discooperiet, δc relicta in suo loco Palla, ac ipso Calice, si opus suerit, parum remoto, genuflectet & surget. Deinde retinente sinistra super Corporale, Parenam dextera inter digitos medium, & indicem unitum pollici accipiet ; ium Corporale manu sinistra, pollice se in per ac indice simul junctis , parumper elevatum sustinens, ipsum diligenter inspiciet, ac fragmenta, si quae sint in eo, eum Patena colliget. Post inodum sinistra Parenam, non ex ea parte , qua fragmenta collegit,
196쪽
i SI CAEREM. SERA PII. ORD. MIN. CONV.
legit , accipiet , eamque super os Calicis inclinatam aliquantulum retinens, pollice & indice manus dexterae sedulo exterget, quemadmodum & ipsos digitos, ne minimum quid fragmentorum in eis remaneat, sed nunquam purgabit eos ad Calicis labia . 6 . Post accuratam Patenae ac digitorum extersionem, iunctis pollicibus & indicibus, Calicem dextera manu infra nodum Cuppae accipiet, & sinistra Patenam super Corporale tenens, submissa tunc & non prius voce dicet Calicem salutaris accipiam usque ad Salvus ero inclusive . Quo dieto, signabit se signo Crucis cum Calice , secreto interim pro serens Sanguis Domini nosri . . , inclinatione capitis ad verba Iesu ChrisI .... Et advertet ne dictum Calicem nimis attollat, aut eo se ipsum tangat, vel Patenam simul moveat, & Calici supponat. Deinde manu sinistra submittens Patenam Calici, hoc est
subtus mentum , quin tamen illud vel minimum contingat , totum Sanguinem una cum particula stans reverenter sumet, S quidem unico haustu, si possit, attendens ne inconcinne Calicem reclinet, vel labia ejusdem, aut sua indecenter lambat. Si vero particula remanserit iaCalice , illam indice dextero ad labium adducet, & met ante purificationem , vel melius vinum insundet, ac postea accipiet. 68. Hausto igitur Sanguine , Calicem ac Patenam , ut prius, super Corporale deponet, haud retracta ab eis manu, & paulisper quiescet in meditatione SS. Sacramenti, stans capite inclinato, ac oculis demissis. Inde proseret secreto uod ore fum mus . . , Κ retenta sit nistra cum Patena super Corporale , Calicem e medio Altaris dextera extendet extra Corporale , sed super Altare, ita tamen ut illud minimc tangat, Ministro in cornu Epistolae , qui vinum in Calicem infundet, donec Sacerdoti pro sui purificatione satis videbitur. Post haec ma
197쪽
ΡARS SECUNDA C A P. XXXII. igi
num retrahens, Calicem levi agitatione circumaget in medio Altaris , ut dispersae colligantur species ; ibique purificationem, eadem qua haustus est Calicis parte Saninguinem, sumet unico itidem haustu, Patena interim sub mento posita , uti in sumtione Sanguinis. 69. Quo peracto , Patenam in medio Corporalis versus extremitatem anteriorem deponet, quin illam Palla contegat, vel Purificatorio extergat, aut invertat;& accipiens cuppam Calicis absque eo quod labium illius anterius, aut os suum digitis abstergat sex inferioribus digitis utriusque manus, pollicibus ac indicibus super os ejusdem Calicis inter se conjunctis, si procedet ad partem Epistolae , exhibita prius Cruci reverentia elevatum sustinens Calicem extra Corporale , sed intra Altare, nisi sorte Minister exiguae suerit staturae , pollices & indices prius vino, deinde aqua a Ministro insu-ss diligenter abluet super medium Calicis , nihil dicens. Quod si casu digitis aliis , vel manu Hostiam consecratam tetigerit , tunc digiti & pars illa similiter abluantur.
O. I.otis autem digitis, ad medium quasi Altaris revertetur, tenens adhuc Calicem, uti prius, quem postea prope & extra Corporale deponet . Tum excussis supra Calicem digitis, dextera Purificatorium sumet, advertens ne gutta aliqua supra Altare decidat, dc cum illo pollices ac indices utriusque manus exterget, dicens interim submissa voce Corpus tuum, Domine Quibus diligenter abstersis, Purificatorium extra Corporale, sed prope Calicem deponet , & accendes ad medium Altaris junctis manibus, uti ante Consecrationem , Crucem inclinatione capitis salutabit. Deinde apprehenso iterum Purificatorio sinistra, Calice vero dextera per nodum infra cuppam, ablutionem unico haustu, eademque parte sumet , ipsum Purificatorium interim supponens Caliciis
si post .ablutionem, aut orationes, aliquod Hostiae
198쪽
fragmentum repererit Sacerdos in Patena, vel alibi, poterit illud statim sumere, clim tota illa actio unicum re putetur convivium , una persecta Sacrificii consumtio,
i. Post ablutionis haustum, Calicem super Corporalis medium reponet, & accipiens dextera Purificatorium, cum illo os suum exterget , deinde Calicem , quem tunc sinistra per nodum tenebit . Quo facto, Purificatorium super Calicem in medio relictum extendet ambabus manibus, inde Patenam sinistra, tum Pallana dextera superponet. Postmodum eadem dextera Calicem versus cornu Epistes at locabit , dc plicato utraque mana Corporali, quod illico in Bursam includet, ut initio Mi iaci, totum Calicem Uelo cooperiet, ac desuper Bursam ita ponet, ut os illius partem anteriorem respiciat. Denique manu sinistra subtus Velum immissa, accipiet Calicem per nodum; dextera vero Buris superposita , Calicem collocabit in medio Altaris, atque illum a parte saltem anteriori totaliter conteget Velo , uti in principio Misse.
72. Sacerdos, aptato, ut supra , Calice in medio, manus de more conjunget ante pectus, & peracta Cruci reverentia ad cornu Epistolae procedet, ubi stansversi ficie ad Altare , ae junctis manibus, Antiphonam, quae dicitur Communio, clara & ordinaria voce leget, absque capitis inclinatione , aut alia reverentia . Qui lecta , ad medium Altaris, junctis item manibus ante spectus, modeste revertetur, & exten fis hinc inde manibus super Altare, illud in medio osculabitur. Tum erigens se, ac manus denuo coniungens vertet se ad Populum per sinistrum Arae latus , atque in medio consistens extendet & junget manus de more , dicens interim clara voce Dominus vobiscum. Quo dicto, manus iterum
iunget ante pectus, & per eamdem viam redibit ad Librum di Disit iroo by COOste
199쪽
brum , ubi Orationes post Communionem eodem modo, numero , & ordine recitabit , quo supra dictae fuerunt C alle Rae. Quibus cum suis solitis conclusionibus integre expletis , in Quadragesima a Feria quarta Cinerum usque ad Feriam itidem quartam Majoris Hebdomadae inclusive , in Missa tantum Feriali, Sacerdos stans in eodem cornu Epistolae ante Librum , priusquam proserat, Dominus vobiscum, illico subdet clara voce oremus: δε-
miliate ' evita vesba Deo , extendens eodem tempore, ac jungens manus , caputque versus Crucem semel tantum inclinans . Postea extensis de more manibus, subjunget eadem voce orationem super Populum ibidem positam , stans interim erectus versus Altare, qua cum sua conclusione finita, & non prius, Missale dextera claudet
nisi ultimum Evangelium suerit proprium ) ita ut pars
foliorum cornu Evangelii , non autem Epistolae respiciat,& jungens iterum manus ante pectus revertetur ad medium Altaris , ubi eo osculato , ut supra , vertet se ad
Populum, ac dicet Dominus vobiscum , deinde De Missa es , cum duplici Asielis per Octavam Paschae , eodem
modo stans erectus, junctis manibus , ad Populum conversus, & per eamdem viam revertetur ad Altare. Si vero praedicta verba sint omittenda , tunc prolato Dominus vobiscum , mox per latus suum sinistrum, seu Epistolae convertet se ad medium Altaris , ubi erectus stans ver sus illud , junctis itidem manibus ante pectus clare pronuntiabit Benedicamus Domino , vel Requiescan; in pace in Missis Defunctorum. 7 g, Quorum uno, alterove dicto, caput & humeros mediocriter inclinabit ante medium Alsaris , &manibus de more junctis super illud , ita ut duo minores digiti frontem tangant, secreto orationem Placesς tibi Sancta Trinuas proferet . Qua finita osculabitur
Altare in medio , positis hinc inde manibus super illud
200쪽
i86 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONRextensis ; tum erigens se, ac stans adhuc versus ipsumta Altare, oculos ad Coelum, hoc est ad Crucifixi Imaginem elevabit, statimque demittet; quo tempore extendens & attollens pariter manus usque ad humeros , illasque protinus conjungens ante pelius , & caput Cruci inclinans dicet voce intelligibili Benedicat vos Omnipotens Deus. Quibus verbis prolatis , mox ad Populum iunctis adhuc manibus ante pectus, ac demissis ad terrania oeulis, convertet se a sinistro latere Altaris, hoe est Epistolae ad dexterum, & consistens in medio circuli , sinistram manum illico pectori admovebit extensam e dextera vero itidem extensa & recta , iunctisque digitis Populum semel tantum benedicet , dicens clara voce ad primam lineam rediam a fronte ad pectus dueham, Pater , G Fuius , ' deinde ad secundam lineam trans Versam, manu quoque recta aequaliter efformatam, Et Spiritus Sanctus. 4. Deinde tum his manibus ante pectius, circulum perficiens accedet ad cornu Evangelii, ubi facie Mad illud conversa , clare proferet Dominus vobiscum . Quo
dicto, ac responso a Ministro Et eum spiritu tuo , sinistram super Altare, vel Missale , si proprium legendum sit Evangelium, extensam deponet, & pollice dextero, iunctis ac extensis reliquis quatuor digitis, signans primum parvo signo Crucis Altare, seu Tabellam, vel Librum, si adsit, in principio Evangelii, eadem intelligibili voce dicet Initium t vel Sequentia l; & dum Minister respondebit Gloria tibi Domine, eodem pollice fgnabit se in fronte, ore & pectore, sinistra interim infra ipsum
pectus posita. Postea iunctis de more manibus ante pectus, Evangelium conveniens leget , eodem modo , &Ritu, quo primum. Cum vero pervenerit ad verba illa
Et Verbum earo factum es , vel similia , manibus hinc inde super Altare positis, quin cum iisdem Planetam at tollat a