Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

IN A p p E N D. P A R T. V. in cupellarum examine , sed facientis simul boni combustionem & conversionem in lithargyrium,

substantiam capellarum intrans : metallum vero

reliquum, quod igne illo vehementissimo fusionis

primete eliquari non potuit, combustione conversum in scorias, majorem ignis sustinuit violentiam, quam quod prima Vice fuit eliquatum, quare magis purificatum, auroque & argento proximius quam metallum ipsum a quo fuit se par

tum. Qui igitur ejusmodi scorias, in quibus faepe multum relictum, cum primis vero stanni scorias liquefacere noverit denuo cum additione congrua, ille sine dubio meliora reperturus metalla, metallis illis nimirum prima vice eliquatis amineralium fossoribus. Non autem assirmaverim, tantam inesse vim igni focali purificandi metalla viliora, & perficiendi. Ignis quidem magna potentia in purificandis& maturandis mctallis, sed nimis est violentus pro volatilibus. Sine dubio sunt etiam alia quae ignem adjuvare possunt, quibus cognitis facile magna perpetrare possumus. Et quia dictum in praecedentibus paragraphis , nonnulla occultum in se aurum & argentum de se dare non posse me talia , nisi prius destritantur & in scorias redigantur, non opus est ipsa nactalla suis usibus desti nata) destrii ere auri lucri gratia, cum reperiantur in magna copia destructa & in scorias conversa, equibus aurum & argentum elicere licet pro susulentatione vitae humanae. Cum PrimiS autem commendantur nonnullae scoriae stanni a certa eius minera prosectae ob auri copiam, teste experientiae 2 pr.

502쪽

c8 ANNOTATIONES propria, & id quidem non sine causa; & quanquam omne stannum naturae sit aureae illud tamen quod dicitur Germanice Sal fm Zinn, a sa pone) dupliciter est aureum; primo quidem propter aurum a natura sibi traditum , secundo pro pter aurum accidentale, ubi etiam communiter repertiantur granula aurea, quae dum stanni lava tur mincra, quia ablutionis beneficio scparari nequeunt, miscentur itanno infusione, quod saepe laon latet mineralium tractatores , latet autem eos sic parationis modus. Saepe reperitur stannum, cujus centenarius venditur pretio 1 o. vel 2 . Immperialium , quod majoris in sese pretij continet aurum. Q iid igitur hic consilij, si absque damno

separari ncquit Θ Per Saturnum enim via vulgari separat tum omne habere nequit, quia major pars abit in scorias. Et posito quod non converteretur in scorias , sumptus expendendi tam n in stanni separationem per plumbum, auri contenti pretium excessi iri cs ent. Data igitur hac informatio ne nullus dubitabo, quin aliqui aliquando hoc in- Venturi secretum; quibus etiam pro virili assistam

meo consilio.

Et quae dicha de scori s stanni; intelligenda quo

que de caeterorum imperfectorum metallorum scori; s; non tamen ita ac si omnes absque discrimine multum possiderent auri: & quidem Martis Scoriae, quae maximam ignis vim sustinuerunt, conversae in vitrum viride vclc cervicum, eqv

nonnulli aurum extraxe e custi aq. reg. cbmmuni,

sed sine lucro, sumptus enim ex pein si excesserunt pretium atrii eduini P praeferendae caeteris mino

503쪽

I N AP P A N D. P A R T. V. 69rem vim expertis. Caetcrum sunt qui affrment veram confici posse tincturam ex Musmodi scoriis, imperfecta metalla transmutantem in aurum; id quod insito relinquo pretio inexpertus, agens s Iummodo de iis rebus quas me docuit experientia , testimonium perhibens de Thesauro latente in ferro ; quem non ab illo impetrare per antimonii separationem, de qua supra, licet adeo se cile, nec aliis viis s1ve mediis, exspectante sese fortiorem , victorem nimirum ausserentem spolitim illius: nemo enim qui non aliquando se fortiorem reperiat, messurum illi sicuti is messus fuit aliis.

Senex ille ii adspectu vilissimus, supremus est infirmamento , qui multa potest in Metallicis , sine quo nihil, quod sit alicujus momenti praestare

possumus; quare merito prae caeteris honorandus. Caeterum non modo circa scorias metallorum

abjectas talis separatio tristitui potest, sed etiam

circa ipsa metalla, si modo viliori pretio, qilemad' modum nunc tempore belli, comparari possunt; ubi spatio 3 o. annorum tanta copia & ali unde in civitates majores transportata, vilissimoq; pretio vendita, ita ut palam iterum inde ad alia loca per naves transportari oportuerit. Quod si quis tunc scivisset hanc separationem, nonne divitias ingentes acquirere potuisset inde aeque aceXminerarum cultura, di simul ac reservare me

talia , sive in separatione illa reservata Metalla- suis iterum usibus dedicare Ecclesiasticis nimi, rum & bellicis , pro campanis nimirum S tormentis bellicis comparandisὸ qua ratione maxima pars in propria patria retinet i potuisset, quae alias

504쪽

alias cum maximo damno , ex inopia metallicarum rerum peritorUm , in peregrinas Provincias ablata. Sed non mirum quod adeo parum nunc praestetur in Alchimia , cum plerique Chymicorum nullam habeant Metallorum cognitionem; qua deficiente , deficit etiam Chymicus, sive doctus, sive sit indoctus : haec enim cognitio non ha bi tur in Academus, consistens in profunda spectitatione, & assidua exercitatione. Olim apud Chaldaeos, Persas, Arabes &AEgyptios artes plus honorabantur , quam nunc apud Christianos, eligentes magistratum e Sapientibus, quorum reges

filios suos in Philosophia educabant. Chymiacumprimis erat celebris apud aEgyptios, per quam opes & divitias maximas impetrabant;ita ut Diocletianus Imperator eos ante superare nequiverit , quam omnes illorum libros combusserit. Quo tempore in magno artes habebantur pretio ; sicuti apparet ex sallario annuo Alexandri Magni, quod dedit Aristoteli , coronatis nimirum O O &8o ooo, &ex 3O OO sociis,quos ipsi adjunxit natu

rae perscrutandae gratia. Nunc vero honorantur Thrasones, Sycophantae & Moriones neglectis sa pientibus, unde haec praesens miseria tot regionum&civitatum, S c. In summa artes 3c scientiae nunctam sunt rarae, quam est nix in regionibus calidioribus in testate media . Honestarii enim non

permittit superbia informationem sive eruditionem , non nisi opes quaerens & divitias; quas siquis habet, honoratur absque respectu dignitatis & virtutis. Sunt nonnulli persuasi sibi, aliquid decedere honori suo, si ullos educarent in

505쪽

honestis artibus, contenti patrimonio pro status conservatione : Saepe autem apparet, quomodo sussiciat patrimonium , ablatis divitiiS M opibus, per fas & nefas acquisitis, infortunio aliquo terrae marique approximante : tunc

enirn tanquam butyrum ad sole conssistunt, ubi amissis divitiis nihil restat, quo vita sustentari possit, qui propterea non in

exi otio versantur periculo Utinam aliquando tempus acceleraret , ubi vitiorum loco Virtutes colerentur,& liberi educarentur in bonis artibus' tunc enim non tot in mundo graia

saturae calamitates, nec tot spolia dc homicidia , sed in pace victuri homines & in sudore Vultus panem acquituri essent sine ullo proximi damno. Atque sic audivisti de restantibus mediis honestis facientibus ad familiae sustentationem honestam, absque nimirum uisera & fraude, Martisque violenti; Fraude siquidem & dolo, bello que acquisitae, utpote contra Scripturam dc proNimi charitatem , male communiter dilabuntur. Melius igitur est unicuique relinquere suum , dc in sudore vultus juxta voluntatem divinam acquirere vitae suae sustentationem, id quod recte commode que fieri poterit via a me nunc demonstrata. Etsi hactenus ad me ipsum ex hisee secretissimis scientiis nihil lucri redierit certis quibusdam de caussis, neque Deo sic volente ) ulla unquam spes furvo

commodi reliqua esset, contentus tamen sum naturae co gnItione. Interim spero me aliquando divina favente gratia patriam exoptatissimam revisurum, ubi in pace laborare & oeconomiam honesth sustentare potuero : Et tunc quia emaudacius aliquid amplius edere dc publicare potero. Decrevi enim scribere librum qualis nunquam fuit ses, multis mortalibus utilissimum ad vitae sustentationem. Sicuti enim tamina oravida nihil magis in votis habet, quam ab onere liberari: Sic etiam ego, ut tanquam instrumentum divinum proximum meum adjuVare possimTalento mihi concredito. Nulla autem re magis destitutus sum quam tempore. libet enim vir sapiens facile conjecturare poterit, quantos ex-

antlaverim labores nihil dicam de sumptibus) hic locorum ubi omnia carissima, in rimandis naturae penetralibus solummodo, postpositis laboribus majoribus. Dicam propterea in rerum veritate; Abii inser*ieudo coosumor. Etit

506쪽

T2 ANNOTATIO ME Savaritiae dedit his unicum solummodb , jam dudum mihi cognitum, exercere Volui item Secretum , maximas divitias ac quirere potius scin : id quod nolui. genius enim meus non permisit exercere perscctrin Venta , ceu artificium mechanicum, instar asini hinc inde quotidie tot deportantis faccos ;sed voluit ut invento uno invenirem aliud & quidem ex alio jam inMento Secreto, semper enim unum alteri aperiebat ianuam. Id quod hactenus indesinenter fastitavi absque ulla consideratione sumptuum & laborum in commodum proximi ; nec cessabo Deo permittente donec ad optatam pervenero viam. Interea decreVi inservire proximo inventis&probatis; sperans bonos in partem bonam versiuros studium meum, non curans caVillatorum contumelias constretas a quibus nihil lucri ) proditurorum tandem aliquando

maximam suam asininam ignorantiam. Concludam igitur Jc remittam lectorem benevolum , ad libros meos reliquos, tractraturos hisce planius de rebus secretis, quos brevi in lucem dare decrevi. Vale igitur lector &recommendatus esto Deo patri luminum.

OVisuiuis es, Zo iis, hoc ammadvertito. Iucognita deficere no-b : Non enim in icrris , qui cun lis placere pote L EHo , itur cautus in aciliombin tuis. Noli sive judicio judicare , ne ipse aliquando judiceris et meritae enim permanebit, osoribus meritatis perditis. Es tibisntfVis iniquitatis, non tamen permanebis uecev ades poenam. Vuare tangere noli innocentem, nihil nisi tuum quaerentem commodum ; Niam tibi demonstrantem, opes . bono

res acquireudi rediam. Si quid habes melius, dato ; nemo est qui prohibeat: Sin minuue, fraeua linguam, er carpere noli artibus di- inafaventegratia illuntrem. Secus vindicitam non efugies imminentem, a qua a condito mundo immunes non fuere Zoili: atque hac tibi admonitionis gratia candide diecta sunto.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION