Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

IN ADDEND. PAR T. V. 67re, granulare, dc granulatas singulas separare per aq. fortem; habemus autem Opus aqua forti sal tem ad paucas aliquot marcas; ubi egregie parcitur sumptibus impendendis aq. forti copiosisti- coemendae, nec- non vitris periculo fractionis obnoxi)s; nec- non laboribus. Secundo separari quoque potest hac ratione ingcias argenti de aura

ii quantitas unius diei spatio , & quidem exiguis δc laboribus & sumptibus, quod per aq. fort. fieri nequit. Noli autem opinari hunc esse illum , de quo scribit modo Lazarus Erlier , quia magna utriusque differentia. Et si enim illa separationis

via ab Erl ero tradita non sit contemnenda , taedios a tamen desumptuosa quodammodo; nostra

vero minime.

Reductio aura laborati, utpote catenarunt, annulorum cs c. adsupremum gradum celari ma , nec- nonseparatio aura facilinia ab argento deaurato, ita ut facilius hac ratione separentur IOom arca, quam via vulgari 2 o. ubis sumptibus, ct laboribus, nec- non tempori parcitur egregie. Fit hic mentio alterius cujusdam separationis, nullam omnino assinitatem habentis cum antecedente, respicientis saliem aurum via quadam faci

lima separandum ab argζnto dc cupro, &adsupremum reducendum gradum. Qui etiam labor est utilissimus Sc facili mus, quia non perficitur per quartam, cernent a & antimonium, sed per fluxum

482쪽

3 ANNOTATION Essuxum aliquem peculiarem adjiciendum metallo fundendo , quo fuso congregat ille fluxus argentum, cuprum dc alia dc in scoriam convertit, quae postea effusa percussione separantur, auferendo aurum purum putum ab additione separatum tpostea etiam separatur additio fluxus , ab addi tione auri praecipitatione , ita ut primo solummodo praecipitetur argentum si placet) e fluxu, postea etiam cuprum , vel ut separetur solummodo argentum, relicto cupro in fluxu. Hac ratione unius horae spatio separantur aurum , argentum& cuprum, & quidem singula seorsim, quod alias vix unius diei spatio feri potest Hoc revera secretum separationis excellentissimum. PAR AG. XXIX. Separatio argenti in majori copia, e quovis plumbo, quam cupellarum proba. Lectis his verbis sine dubio exorta disputatio inter Chymicos dc separatores , de hujus rei po sibilitate; quibus responsum est in parte q. f Orna'

cum nostrarum , ubi etiam agitur de probatione Metallorum, ubi demonstratum cupellarum prΟ-bam non esse susscientem ad omnimodam argenti separationem a plumbo, ad quam lectorem Telegatum volo. Quod autem in quovis plumbo continentur magna quantitas argenti , testis sum ego qui multoties feci periculum hirius separati niS. Sancteque pro testor curam omnibus Cny

483쪽

IN APD END. P A R T. V. qumicis probis, Saturnum non esse nisi argentum impurum & immaturum; qui igitur illud purgare, maturare noverit, sine dubio singulare quid habebit. Ego quidem multa tentavi, visa possibilitate, sed ad sinem pervenire non potui optatum , quia nondum habere potui congrua vasa, retinentia Saturnum cum sapone suo ,tempore illi

labori destinato : id quod minoribus, crucibulis

nimirum , etiamnum praestare possum coli ocando unum in altero, ita ut materia penetrans primum retineatur asecundo vel tertio, sed non cum com modo.Tempus igitur misericordiarum exspectan dum, donec Deus aliquando monstraverit materiam,ὰ qua talia conficiantur vasa, quae alterum senis Saturni crus , quo evadere solet, decurtare abbreviare possint, ut praeter voluntatem tempus debitum maturationis & purificationis com

moretur. .

PARA Q. XXX. Enquatio auri boni e quqvis ferro veters, 31wd etsi non sat cum ingente lucro , Afit tamen us qui paucis con te ni mi. FErrum naturae particeps aureae non solum testantur Philosophi, sed etiam mineralium seias res tam veteres quam moderni: Non autem dix

rim omne esse unius ejusdemque bonitatis ferrum, quia semper unum altero purius magisque aureum, quare magna ferri differentia. Nonnunquam a debauro dives, ut in effossa minera quandoque and tequam

484쪽

so ANNOTATION Estequam cliquatur serrum) reperiantur granula, ve

nutae vel lapilli auri puri puti, teste Johanne Mat thesio in sua Sarepta una cum Philosophis, dicente se in diversis lapidibus ferri mineris ) allatis e mi-

necis montis, qui dicitur Fichtesierg, nec- non e mi neris, Stiriae, vidisse aurum purum putum instar venularum. Paraccis VS etiam maximopere deprae dicat ferri mineras Stiriae & Carinthiae, earu inque divitias,&quidem sine dubio non propter serrum&chalybem,sed propter occultum in iis aurum copiosum, fossoribus incognitum .Econtra ferrum Sueci-

cum,ncc- non Germanicum nonnunquam auro de

stitutum, id quod is pius probavi. Quare indagaturus,circumspectus esto sive cautus in election erri. Fit autem haec eliquatio cum Antimonio, quod etiam plerumque secum habet aurum unum tamen altero plus minus ) Hungaricum & I xansylvani cum nec-non Cranachicum sunt Optuna οῦ caetera vero parum possident. Potest autem eliquari ai rum, quantumvis modicum in serro & Antimonio, sed non cum tanto lucro, ac si ma)or ejus quantitas inesset iis. At interrogas re ita sese habente, quare non separatur ex iis a sossoribusὸ Fossores ignorant hanc separationem, ex usu & consuet fidi ne saltem laborantes ceu mercenarii absque ulla a liqua consideratione. Ingeniossissimus ille Lagarus Ercher ipsemet etiam confitetur, ferri stipe mineram multum possidere argenti, quod ignoranter assessoribus malleo subjicitur; qui etiam argenti docet e ferro separationem,sed auri nullam facit mentioncm : quam sorte ignoravit. nemo enim o '

485쪽

esse praedicitis mineris, quaeritur utrum ibi locorum detur commoditas separandi illud cu lucro & com modo. Facile autem crediderim, si1 iis innotesceret auri separatio ab Antimonio, eos illam non inter missuros, sed potius aurum separaturos, quam in Antimonio relictum pro vili pretio vendituros. Non ignorant quidem aurum latere in Antimonio, nec etiam ejus separationem, sed cum damno.Qvid quaeso lucri ex separatione auri pretium superante pQuare potius aurum cum Antimonio vendunt quam separant. Ignorant enim .ssores separationem illam antimonialem, per quam non solum conservatur aurum sed ipsum etiam Antimonium;& separaturi illud, facturi cum copiosa plumbi ad ditione , beneficio cupellationis essent, & quidem cum jaci ura & plumbi & antimonii. Hia autem ratione non peragitur haec nostra separatio, sed

aurum separatur e ferro & antimonio colliqua quatis, absque additione alicujus rei peregrinae cor rumpentis ferrum vel antimonium ) ita ut facta auri separatione, ferrum denub & antimonium usur

pari possint, ita ut nihil pereat, nisi quod evaporat in separatione, vel involuntarie projicitur Atq; hac

non alia aurum separatur a ferro Se antimonio cufructu. Non aute solum haec separatio versatur cir ca ferrum & antimonium auro praedita, sed etiam circa alia , utpote ad separandum aurum e nonnullis marcasitis, lapide calaminari, aliisque feris &contumacibiis mineralibus, in quibus delitescit ad modum spirituale & rarum,ac proin inde cum com modo inseparabile vulgaris separationis beneficio,

486쪽

3 2 ANNOTATION EsN quidem cum magno lucro, absque jactura ant; monii. Dum nimirum ejusmodi mineralia colli quantur cum antimonio etsi auro carente & au rum inde per j praecipitatur in regulum unius lib.

yonderis profectum e IOO. minera & antimonii, continentem in se omne aurum, minerae, ferri &antimonii, qui postea regulus facile ulterius elaboratur omnimodae auri separationis gratia absque magnis sumptibus; ubi etiam conservatur antimo

nium , quod denud ad alia usurpari potest. Est igi

tur haec separatio secretum utilissimum, etsi nus quam reperirentur serrum & antimonium aurum tenentia, ad separandum aurum nimirum e mineralibus aliis contumacibus, ubi aurum absque uli; aliqua jactura redigitur in angustiam stive regulum, qui porro ulterius elaborari potest facilime, ubi

non opus est totum antimonium cum minera aliqua colliquatum cum plumbo coquere & perderedi quidem potius cum damno, quam cum lucro,' quia in hac operatione non solum elicitur aurum, sed etiam conservatur antimonium. iam separationis viam submittam censurae omnium Chymicorum & separatorum honestorum& peritorum certis quibusdam de causis ; non dubitans de approbatione singulorum & omnium, veri tati non contradicentium. Praeterea est etiam alia separatio auri e ferro & antimonio, quae non fit in crucibulis; ubi illa prius una fguntur, postea igne carbonum sortissimo im megate reducuntur, ad obtinendum tenorem ferri & antimonii.

487쪽

IN APPEND. PAR T. V. 33 P A R A G. XXXI. Item Separatis auri ct argenti e quovis anno ct cu

pro secundum plus minus. TTAEc aliter peragitur separatio, non cum anti-- amonio, sed cum plumbo; dum nimirum antea spirituali modo miscentur cum ipso stannum & cu prum , sine qua spirituali mixtione, corporalis metallorum mixtio nihil valet. Omnis enim Metat lorum peritus non ignorat, stannum cum plumbosus in via vulgari, radicaliter non misceri cum ipso, sine qua radicali unione metallorum, mutuo per fici illa & meliorari nequeunt. Errant igitur quotquot conantur ausum separare & argentum e stan no, cupro, aliisque metallis imperfectis, vi lique

factionis vulgaris; qui incognita Philosophica illa unione sive conjunctione, tempestive abstineant ab ejusmodi laboribus inanibus de inutilibus, id quod ipsis siradeo fideliter, expertus rei veritatem

cum jactura temporis &sumptuum. Quaenam vero sit mixtio illa spiritualis, quae fieri potest aquarum beneficio tam humidarum quam siccarum, indicabit tibi Philosophus ille & Chymicus prae stantissimius Theophrastus Paracelsus, qui valde

illam celebrat, multaque de ea scripsit. Hoc tamen hic cum primis monere volui,quod nimirum ad hanc radicalem metallorum imperfectorum mixtionem etiam requiratur aurum, cujus

beneficio sit separatio puri ab impuro, in metallis impurioribus imperfectioribus. Potestque haec d s. com-

488쪽

ANNOTAΤIONES co parari cum illa Divina, ubi Christo praesente separabuntur boni a malis corruptis primo illorum corporibus attrahente Deo puros corde, Impuros vere re)iciente. Quod etiam in hac metallorum imperfectorum separatione fieri oportet ; oportet nimirum ut primo deponant cor pora sua impura , Ut corrumpantur , dc clarificentur; tunc enim sese radicaliter astaciat illis aurum, facitque separationem attrahens sibi simile, re)iciensque dissimile. Sicuti enim omnis homo habet ammam, sicintilia mina, inquinata vero peccato, siilphure infernali, dolo &fraude Sathanae; ita etiam metalla in centro suo

aliquid possident incorruptibile, quod vero adeo

circundatum sulphure impuro terrestri , ut non

possit emendari meo quidem )udicio θ nisi cor

rumpantur & in nihilum redigantur , equo nihilo aurum postea attrahit bonam illam scintillam& in bonam cun vertit substantiam ; quod ante qblationem puritatis accidentalis sulphureae ni grae fieri non potuisset: quemadmodum etiam nos quoque prius cum Deo esse non possumus, quam purificentur corda nostra a vetere illo fermento

nobis ab Adamo relicto) Christumque induamus

puorulis similes reddamur. Qias sane dura verba, cum quibus natura convenit hic locorum fideria nobis inculcans, a paucis Observa' a. Et quemadmodum de Auro dictum,ita etiam de Argento intelligendum ; quod mixtum metallis corruptis attrahu sibi simile tanquam sui nutrimentum ; adii illar diversorum seminum in terra, quorum unum quod-

489쪽

IN APPEND. PAR T. V.

quodque attrahit suum simile, relicta superflui tate. Ex. gr. si quis in terram projiceret seminataniculi , cumini & ceparum, taniculi semen e terra saltem attracturum esset sibi approprimum ad productionem taniculi cum foliis, caulibus &seminibus: Idem etiam intelligendum de semine

ceparum S c. Hoc etiam accidit in regno mine rati metallico, dum persem seminantur in im perfecta , ubi putrescunt, suumque pro incremento attahunt simile. Non autem dixerim hac similitudine , aurum & argentum esse catholicum Metasiorum emen, aurum enim solummodo est ha

bitaculum seminis illius metallici , minimeque tota sua substantia semen. Est autem haec similitudo proprerea introducta , ut appareat, quom id nimirum sese mutuo amplectantur similia spiri tualisata, & retineant. Sed nolim tibi persuadeas, Metalla in aquis corrosivis esie solvenda & per alembi cum destillanda; qui labor Chymicorum vulgarium, metallis nox1us est, ac pro in sterilis, fraudulentus & sophisticus ; quo multi vhi ctiam doctissimi fuerunt decepti, cogitantes hac ratione conficere Tincturam , contra naturae cursum ; quare nullus inde unquam produci potuit fructus aliquis bonus. Nec unquam spes Micu)us commodi artifici vite huic ineptissiniis insistenti, donec ab hac declinat ad viam veram & rectam , permanenti alias in sua caecitate, ab aliis caecis tur piter decepto. Oportet autem ut Chymice spiritualisentur Me talla absque aquis corrosivis, & absque instrumcntis

490쪽

tis variis artificialibus, beneficio humidi radicalis proprii, absque multis sumptibus & laboribus: Totum enim illud negotium metallorum nimirum purificatio, viviscatio&spiritualisatio, quae fit solutione, putrefactione, destillatione & cir

culatione Philosophica nimirum perfici potest

perperitum Spagyrum ab e vitris unius horae spatio ; ita ut non opus sit illa tot mensum spatio aquis corrosi vis humidum radicate destruentibus VCXare & macerare. Atque haec intelligenda devia humida Philosophica separationis particularis. iam vero aurum aliudve subjectum aureum immergere sciret substantiae alicui purissimae, penetrantissimae , fixae & fusti, quae ingressum habe rct in alia metalla fusa, & radicaliter misceretur cum partibus ejus purioribus, ille sine dubio transsimulationem venturus esset particularem celerrimam, vel separationem puri ab impuro, cumma

nuduetone legitima & vera ad opus illud universale, quo multi hactenus frustra intricati. P A R A c. XXXII Maturatro minerari , ut plus auri ct argenti dareto Sint infusione. II Oc de mineralium metallorumque maturatione est unum e praestantissimis meis Secretis

de emendatione metallorum. Saepe enim conatus

metalla & mineralia, via quadam secreta fixare, dc reperi quod possint aliqua ex parte maturari, ita ut relinquerent in cupella aurum & argentum,

SEARCH

MENU NAVIGATION