장음표시 사용
291쪽
Peruvianus , maxime ipsius Essentia a Cl. HUXHAΜ descripta cum optimo vino exhibita . Cane peius , & angue vitanda reliqua optata Sunt, Spirituosa, alcatina volatilia , quibus incendium augeri , & veneni rabiem intendi in aprico est . Spiritum volatilem oleosum laudat LEΜERY i , arbitratus Fungos multum olei, & salis volatilis , dc fixi continere. C. Sudorum post expulsum e primis viis
Fungorum venenum utilitatem observationeS quamplurimae docuerunt; Plurimum vero ad curationem perficiendam conduxisse Cl. KRAPFII et testimonium tuetur; Foemina enim, quae ab Agarico Lacti fluo Venenato tam male habuerat, Sedato Vomitu ab esu huius Fungi orto, per integrum annum morbosa , languida , emaciata manSerat: Tandem , quum fere esset
292쪽
moribunda, copiosissimo correpta fuit sudore , qui in viridem pulverem exsiccabatur , adeo ut magna in copia ex indusio, & linteamine excuti posset, quo finiente penitus convaluit. Ferocissimi veneni effectibus superatis per diutinum tempus, totam immo quandoque infelicium residuam
vitam morbo Sae iam narratae Sequelae torquere non desinunt . Balsami Peruviani , de praecipue ex hoc compositi Syrupi usum optimo cum successu , ut & in longum protractam diaetam lacteam hisce mederi observavimus . Ova itidem vix posita, adhuc calentia, vel sorbilia, vel horum vitelli lacte, vel tepida subacti, Summe proficuiu Sus esSe pOSSunt. Cortice Peruviano, ad ventriculi, intestinorum , quin dc universi
Systematis tonum restituendum , nullum par remedium est. Vina quoque optimum
auxilium praebent, sed cum summo derictu , & moderamine his utendum erit . Crurum denique dolores, & crampos feliciter tibiis supra talum cinctis farcimi-
293쪽
nibus ex sulphure in pulverem trito, di gitalium pelle in intestini modum consuta obductis , sedari, in se ipso expertum fuisse narrat Cl. BoURDET , qui talium
per septennium fere contracturarum mole stissima incommoda perpessus fuerat, di ris reliquis Fungorum veneni effectibus superatiS .
GARRETTI DI FERRERE PER LA GRAN CANCELLERIA.
294쪽
Phris a censi obstuitur peristaticus 83 96.
PALLASpaeumque boum BOURDET quantityadde immorari lege Germaniae Frisa censi obstruitur peristallicus