장음표시 사용
71쪽
Altero die iteravit hanc observationem, et in nova, quam examini subiecit, guttula, nihil apparuit mutationis. Itaque hanc pel sculam adhuc per duas noctes in aqua Ser vavit. Tertio die in hisce globulis animadvertit languidum quemdam motum, qui Se quenti die magis distinctus apparuit, et Cir cularis. Concludit exinde has parvas mole Culas materiales, quas pro Seminalibus habuit globulis, vera esse animalcula, et post biduum lentis ope vidit aquam infinita animalculorum copia ab imo ad Summam superficiem repletam: Pellucida erant haec
animalcula , et motitabantur instar ranula
rum , aut parVarum anguillarum , mirabili celeritate , quae hoS globulOS arripere, et cum impetu hinc et inde protrudere videbantur . Globuli isti vera fuerunt semina sic dicta Agaricorum, qUOS quum ac uratius observaret UILRIUS, vidit plures horum congregari, et glomerulos formare, equibus tenerae quaedam protrudebantur fibrillae , radices referentes. In hac ipsa aqua
72쪽
versus fundum detexit NILR1us aliam adhuc Speciem animalculorum, prioribus maiorum, figurae ovalis , illis similium vermiculis, qui tempore aestivo in aqua visuntur , in qua flores , aut plantae servatae fuerunt. Anni tempore ab ulterioribus experimentis capiendis impeditus, ex hisce observationibus conclusit similitudinem Fungis esse cum
XVII. Eamdem sententiam Baro OTTO DE MUNCΠΑusEN ampli S Si me comprobavit et) experimentis in Fungos institutis, quo rum substantiam dehiscere in globulos ani malos , qui collecti ad se invicem in glomerulos, sensim in Fungos abiisse vidit . Hos senescentes, imprimis Lycoperda, atque omnigenum mucorem nigricantem Spar
i) Hamburg. Correspondant. 1768. n. I. Allonaer Mercurius I 68. 7. Stuck. Weis l. c. pag. 3. in nota. α) In libro Germanico idiomate edito, Paterfamilias inscripto T. II. S. 738. &c. TOm. Id. pag. az . se . I76ε. Eannover. 8. mai.
73쪽
GENERATIONE 6 3gere pulverem Satis constat. Hunc quum bonis exploravisset microscopiis detexisse
narrat globulis ex dimidio pellucidis, punctulis nigris intus repletis, Constare, et Substantiae Polypi antea non dissimilibus: Farinam in Lycoperdis, Agaricis, et aliis Fungis , immo ipsam Mucoris farinam nil
aliud quam semina Fungorum esse; Sed tepidae per aliquot dies commissa Semina haec veros germinare in vermiculOS , mi Croscopio perspicue visibiles, tandemque telam conteXere exiguam , cui inhaereant immota, atque intumescant in FungoS, quibus debeant originem . Quanti haec inventa secerit immortalis L 1NNAEUS aperte declarant Elogia, quibus MUNC HUSIUM praecipue prosequitur in Dissertatione , quae
prodiit L saliae pridie Nonas Martii MDCCLXVII. . Gratulatur siquidem
x) Diss. Mundum Invisibilem breviter delineatura. Praeside LINNAE O proposuit IO. CAROL. BOOS, recusa in Amoenitat. Academic. Vol. VII. Nomiae 1769. 3.
74쪽
Dψ DE FUNGORUM huius Illustris Viri primis inventis ordinem Funs orum adeo iam videri ab Ordine Veia
getabilium distinctum , ac ordinem Zoophytorum , quae uti e Vegetabili essiore iascunt in animalcula , ita, inVersa naturae lege, Fungos non minUS admiranda metamorphosi ex animalculis adolescere in Ve
getabilia I . LINNAEo praeeunte insigniores ex ipsius Discipulis Phylologi, qui MUN
CIIUS IANI experimenti veritatem apud ipsum eximium Upsaliensem ProseSSOrem Cum , et post ROOS contemplarunt, in eandem sententiam declinasse videmus. ESt pro potioribus Cl. TAUNBERG et), quem EIs praecessit, qui 3 argumentorum gravitate victus ex Flora Gottingensi omnino e clusit Fungos, Animali Regno abhinc con-
75쪽
scribendos. LINNAEO assentiens , quod Certe Fungi a ceteris Vegetabilibus multum dis ferunt , radicesque habent vix hoc nomine dignas, quum tenue tantum referant tomentum irregulare, quod pauxillum modo humiditatis e terra haurit humida ), eam demque fidem , ac Celeberrimus ipse Se Xualistarum Princeps, praestanS omnibus , quae dicta, facta, ObServataque memoravimus circa Fungorum fructificationem, et ipsorum Semen , quum nec folia habeant, nec analogon fructificationis , quae tamen
in minutissimis Algis, Filicibus, Muscis,
quae centies et pluries adhuc mole superari a Fungis observat NE IS , nudis oculis detegi posse, quae micrOSCopiorum ope adhuc distinctius patent. Haec praeterea notavit momenta indoli Vegetabili, ut ipsemetur, contraria. Celerrimum incrementum putat I'. Fungorum, quippe una Saepe nocte ad miram magnitudinem pervenientium,
76쪽
66 DE π π N G s R. I. M. et Subitaneum eorum exitium omnino absimile a Vegetabilibus. Σ'. Vegetabilia vita annua gaudentia, peritura, scribit, morte Sua naturali, non prius in loco suo natali patrio ) destruuntur, quam pOStquam per Se mina, Vel alio propagationis modo, per bui .
bos, aut radices novam SObolem terrae man- .
daverint , sequenti anno eadem ut priora gaudentem vita, et eodem etiam modo in tertium annum, et Sic porro propagantem. 3'. Mors Plantarum naturaliS mera eSt CX- . siccatio , et reliquiae Caulium , foliorumve. aridae per aliquod tempuS adhuc Supermn .nent, donec iniuriis tempestatis evictae dis-Solvuntur , et in terram mutantur. Contra
rium observari in Fungis animadvertit, qui certo tempore anni quidem , Si tempestas eorum generationi favet, subito quasi proveniunt , c non tam pedetentim ut Vegetabilia ex parva mole ad magnitudinem iustam crescunt et Si per breve tempus locum Occuparunt, pereunt putredine, vel e Siccantur, nec per quamdam fructisic
77쪽
GENERATIONE 67tionis speciem sobolem suam in alterum annum propagant , sed ultimo in putridam tabem diffluunt, et toti pereunt. Tandem etiamsi omnes Fungorum reliquiae in tabem conversae sint, etiamsi magna eorum copia sic in uno loco perierit, et terra On
ne eorum humidum absorbuerit, tamen Saepe observavit altero armo ne Unicum renatum eSse Fungum , quamvis conditio Ioci, ratione humiditatis , et umbrae, nec tantillum mutata fuerit; quod etiam vulgare Plebeiorum , et Rusticorum hominum ob- Servatum est , qui Phallos Esculentos legunt , Sequenti anno vel non, Vel raro tantum in eodem loco inveniri novos Phallos in quo praecedenti anno permultos lege
XVIII. Hisce consideratissimis EISII argumentis nihil aliud opponendum habuit Cl. DE NE cKER , praeterquam non ita pe-
78쪽
nitus destrui Plantas, et ad ipsarum primi stiva reduci principia exactissime, priusquam pri naum suo Carcithio I Fungorum elementum subministrent, Sensibus non antea
obvio, quam lento fermentationis gradu in Ianuginosae mucedinis speciem explicetur . Ipsius mucedinis, qua fimum equinum ob tectum invenit Cl. OTRO FRIDERI Cus MULLAR cuius in Historia Naturali praeclara merita dignis Summus HALLA Rus et ) en-comiis prosequutus est pro Zoophytorum nova specie iam ab anno MDCCLXIV. habuerat corpuscula ovata cristallina, quae Mucori similia, firmiora tamen, apice nigro capitulo punctata, pedicello, tenui recto interdum, frequentius curvato, insidentia, quorum partem superiorem , microscopii ope, et basin flavescere observavit; atque exinde vaporem pellucidum ascendere , totumque obscurare globulum, quem augeri Continuo;
79쪽
et totum flavescere, uti et alia flavescentia corpuscula Fungis similia vidit. In quamplurimis album admodum, tenuem tamen vermem reperit hinc illinc lente serpentem 1 . Verum digniora notatu invenit postea in
tribus illis Clavariae speciebus cet , in qui
bus singularem illam proprietatem, qua proprio elastico motu absque causa externa particulas, Seu pulverem explodant, id quod per pulsus fere continuos fiat, observavit
primus Vir Cl. 3): in Clavaria scilicet Militari crocea, quam solis insectis putridis innasci alibi ) notaverat, Clavaria Spatu la, quam Eluelae Clavatae nomine SCHAEFFERUs insignivit cue , et Clavaria Ophio
80쪽
tudinem dissecta totam superficiem ex minoribus cellulis componi, quaS corpuS CO-nicum papillas superficiei formans implere Observavit. Ex his papillis , ope simplicis
lentis microscopicae, fili formia corpuscula Exire vidit , quae serpentino modo libere movebantur , et partim in Fungum iterum recidebant, itaut idem aliquo temporiS Spatio praetergresso mucore , vel lanuginosa mucedine obtectus videretur: Ex iisdem Corpusculis dum alia ita orificiis papillarum Iiaerebant, alia iterato motu egredi nitebantur Cuncta vero dum exibant, ad pollicem usque a Fungo dissilientia observavit. Vitro plano impositae, ad accuratiorem disquisitionem , fibrillae coibant in fila, atque gos-s isormem telam constituebant. Similia co Puscula sub punctulorum alborum specie ex Clavaria Spatula prodibant, quae cum fibril-