Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

431쪽

PRAEFATIO IN

Orat. ad studio es Leydenta. v. C. ERYCIO PUTEANO

amicissimam S. D. Ccidit ante biennium, quod

nec tu quidem ignoras V.Cl. vi infelici letu ornatissimus iuvenis Assuerus Horialiovius conciderit. Is casus , quia commilito noster Hor hovius,& Academiae pars fuerat, non mediocriter animos studiosorum moverat. Poscebatur reus pertinaci omnium studio ad supplicium, ut manes defuncti Plazaret,atoue ita exiguus sanguis,ut ille ait, invidiosa solatia daret. Id vero ne gotium quia lentius procedere videbatur , quam ardor iuventutis postulabat, omnia turbis fervere, Professores explosi , in scamna fatuitum, Academia claus a. & quae praeterea impetus fervido rum cordium in his talibus dictare so let. In hoc Academiae statu, quia intem pestivi silentij nullus usius videbatur,

satuit V. Cl. Dominicus Baudius eam medicinam adhibere, qua eXulceratas C c a mentes

432쪽

mentes ad sanitatem revocari gravistimus auctor AEschylus existimabat. It que utilissimo consilio hanc Orationem

meditatus est, qua turbatis animis o viam iret, ac inconsultas mentes ad moliora consilia reduceret. Nec tam generoso viri Reip. amantis, &, quod in hoc casu caput erat,secundissimi consilio sucessus defuisset, nisi per eos stetisset, qui aliorum virtutes ex sua imbecillita te metiebantur. EXistimabant nimirum eius viri facundiam id impetrare non nosse,quod illi frustra fortasse te ta ssent. Ita quum de suis viribus desperarent, dubitabant de alienis. Ergo ad tempus suppressa oratio delituit: a que etiamnum lateret,si rigido auctoris proposito obsecutus essem. Sed quum

in manus nostras tam illustre Eloquentiae monumentum venisset, noluimus

id invidere posteritati. Exigente idemtidem, dum hic erat, editionem magno illo Praeficie Petro Ieannino, Christi nissimi Regis ad nos Legato. Neque defugiet auctoritatem nobilissimus, de fama meritisque ingens vir Hippolytus a Collibus, Palatini Senatus Princeps.

Accedebant Manliana Iosephi Scaligeri

433쪽

imperia. cuius nuper divinam, &, ut cum illo dicam,per omnia Dijs immo talibus quam hominibus similiorem mentem coelestitim Deorum concilium in sedibus immortalitatis dedicavit. Sed neque urgere desistebat P. Scriverius noster,cuius incomparabilem candorem cum pari eruditione coniunetum agnoscet & venerabitur posteritas. Quidquid autem huius munusculi est, tibi mittere volui, praestantissime Puteane, ut

adfectus & nudij mei erga te exstaret

qualecumque monumentum. Tum

quod similes, & non dissimili fonte derivatos tumultus apud vos exarsisse recens meminimus. Vale, ex Museo meo Scribebam raptim Lugduni-Batavorum. Kal. Novembris Anno Dionys.cla D c IX.

434쪽

Q Abetis heic,amplissimi Viri,orati

Inem qua sedare turbas conatuS sum,&revocare ad meliora consilia exulcer tas mentes studiosorum , quos equidem haud paucis in rebus modestiae paruinmemores fuisse confiteor,&multa fecisse praeter decorum inficiari non possum.

Sed & illud plane persuasiam habeo, eos

vel lubrico aetatis, vel praevalido & inconsulto impetu, vel opinione falsa laudis aut imaginaria specie libertatis in hanc licentiam efferbuisse, non delibe rato mediatoque malitiae proposito. Quoci

435쪽

Quocirca quum in Academico Senatu sententiae nostii ordinis exquircrentur, ut hi motus componi postent, & n On- nulli asperior1bus remedijs rem gere si

dam esse cemerent, ego semper author fui,ut vocis eloquio inventus oblita pudoris & verecundiae com ter reduceretur in viam:& ad id officii munus obeundum meam operam publiciS usibus devovi. Nocere nimium rigorem, &sC- verioribus remedijs id effectum iri, ut huic florentissimo Athenaeo vastitas 5 solitudo inducatur Lascivisse potiusquam saevisse improvidos adolescentes,& quamvis a disciplina vehementer de erratum sit, nihil tamen admissium quod

non facile cadat in eam aetatem. uulnanimi sgrotent, S, in fermento sint, non posse reperiri huic morbo remedium oportunius ac praesentius , quam sermo neS aptos temperandis animorum affectibus. . Quippem iacti mentis est oratio. Ita tamen ut viiijs non sit arientan dum aut connivendum. Hanc moderationem virum secutus si ira vel ex hac oratione nostra cuivis liquebit, in qua iuvandi utilitatem p tuli curae placeri'

436쪽

di. Quanquam apud rectas mentes haec duo seiungi non oportet,sed par est eadem placere quae prosunt. Mea sic est ratio, & sic animum induco meum, eos qui leuiter saeviunt mapis sapere, &Pro peccato magno paululum supplicii satis esse Patri. Patrio enim ritu & aD sectu diligo studiosam Iuventutem , &ab ea me vicissim observari pluribus e perimentis cognovi. Quod ego bonum in praecipua parte felicitatis deputo. quandoquidem non Obsequio, nec adulandi artificio per cuniculos irrepsi in eorum benevolentiam, sed bonis artihus, & fortiter amando amorem mihi paravi. Si quis est qui utilius aut generosius consilium dare possit, libenteribo pedibus in eius .sententiam. Veiarum si incicures bestiae cultu mansu

scunt, si pecoris generosi pullus ingenio humanitatis docetur exuere feritast

tem , &blandis gaudere magi riraudibus, ct Hause sonitum cervicis

amare:

Cur non etiam liberali modo tracten tur liberalium iuvenum corda, quos coeca intemperis, non amen impia necis scelerata

437쪽

scelerata nocendi cupiditas abripuit extra gyrum ossicij & inculpatae nati nisὸ Interim volens acquiesco decretia plurium, qui diverso calle tamen ad eundem finem tendunt: nimirum ad supremam illam legem publicae utilit tis. Illud tamen ex animo laetor de glorior, meam sententiam illustrissimo viro Iosepho Scaligero mirum in m dum placuisse, cuius iudicium mihi est instar amplissimi theatri. Superest, clarissimi viri, ut vos submisse rogem ne

arrogantius a me factum esse iudicetis. quod non extimuerim tam levidense munus tam gravibus viris inscribere Quos enim magis idoneos potui adoptare patronos, quam eos quibus com missa est dignitas & incolumitas huius Academis,cuius haud infima pars censemur, nec ulli mortalium concedimus ut eam salvam & ornatissimam esse malitὸ Fieri potest vitio humanae infirmit

iis ut aberrem a recte consulendo, v

Iuntate autem, fide & libertate sentiendi nunquam ab utilitate communi diss-debo. Cuius animi mei specimen erit hoc exile munusculum, quod ut in optrumam partem accipiatis etiam atque

438쪽

etiam vos obtestor. Ita vobis & huic in clyto Lyceo, cui Curatores dati Cs is, cinnia prosipere, feliciter, & ex voto contingant. Datum I turdiani-B tavorum, I I I. Kal. Martiaricla D c O 1 I.

439쪽

In Dissertationem de In uriis Belli Bel oci, edit sub nomine

LATINI PACATI.

soris animo mediutus sum super hoc lento uegotio Induciarum, ea tibi inspicienda mitto, qui nugamenta nostra non amas selum, sed & observas, &fortiter d1fendis adversius imperitos obtrectatores. Vel nuper quam str nue causiam vostram egisti,quum a non- nemine ignaro veri honoris insimul rer, atque etiam ignominiose notandus judicarer , tanquam civis haut utilis, im9 perniciosus patriae , & aversus hcommuni bono , quod temerario ausia non horruiss in assurgere in laudesMarchionis Spinotae Scilicet facinus indig- m est, virtutem in hoste i e vereri:

quod

440쪽

quod qui facere gravantur nec jus hostia

gentium norunt, nec ullum cum humanitate commercium habent. Si hostem

ut hostem laudare piaculum est, necesse erit ut perduellionis crimine notetur optima pars historicorum , qui seposito partium affectu; suum cuique decus attribuerunt sine gratiae aucupio, sine metu offensionum, aequi scilicet uni virtuti, atque eius amicis. Expectant forte malevoli , ut ipsis satisfiat: at ego invidiae malo suppeditare quod eam urat atque remordeat: itaque non intercedo, quin arbitratu tuo hanc ipsam Dissertatiunculam vel tibi isti serves, thesaurum sane non magni pretii, vel communices cum populo, si proles digna videbitur. quae lucem adspicere debeat. Vale, & nos

ama. Datum v I. Kal. Ianuarias auspices anni cII II c Ix. Lugduni Batavorum

SEARCH

MENU NAVIGATION