장음표시 사용
21쪽
BI XVIII. Egito designantur . Id praecipue praestat in Sacris Bacchicis , quae alioqui secreto exitiali obtenebrata a Pictoribus hisce sycophantiae adversis liberaliter patefacta sunt . Altera demum lex Pictorum Etruscorum perennis fuit, ut historiae aut fabulae semper alluderent ad actionem , in quam Vasa paraba tur , unde amplissima patebat via ad magnificentiam & admirationem conciliandam Deorum, & Heroum
interventu , quo caeremoniae nobilitantur . In hoc vero Pictores Pisaurenses duobus ab hinc seculis Etruscos imitati sunt, cum adhuc illorum exemplaria , quae Fl rentiam abiere , apud nos essent . Habeo enim apud me Crateres in usum puerperii concinnatos , in
26쪽
quorum uno Ledae partus , in altero Alcmenae expressi sunt cum universo apparatu , quo utraque historia expressa est a Poetis. Caeterum iidem Pictores nostrates adeo tenaces fuerunt praescriptionis Etruscae , ut illorum Picturae totam
sere habeant in Lancibus novi, &vereris Testamenti sacram historiam , insuper universam Romanam , & Ovidii Fabulas , quas honestus homo ignorare non PO test , ne barbarus videatur . IV. Vasa , quae observanda proponimus, tria sunt, di mole, & incolumitate spectanda , & regio quocumque apparatu dignissima . H rum primum pertinet ad ritus
27쪽
α XX. nuptiales , reliqua vero duo ad Caeremonias , quae apud Etruscos primum , deinde a pad Romanos peragi solebant , cum eorum filiis Circa annum xvi. deposita Bulla aurea , ac veste praeteXta , toga pura communis Civium tribuebatur adhibitis quibusdam ritibus . Id serum Praetextatum nuncupabant , de quo videndus Quintilianus, & qui de ritibus , & moribus Romanorum egerunt. Primum igitur Vas ad Nuptias puto reserendum, nam multa in his pompis Vasa deferri consueverant, praesertim vero cum aqua & igne , mysticis ebe mentis caloris, & humoris , quae ad generationem maXime conserre arbitrabantur . Haec vero Matrimonia hoc ritu celebrata sanctissima , &
28쪽
XXI. Einviolabilia existimabantur , quapropter puriter facerς censebantur , qui hoc ritu uxorem ducerent , ut colligitur ex Novio Virgine pra Inante apud Nonium de indiseretis avi
verbiis ;Sequere me, puriter volo facias , lini, atque aqua volo Mne accipere.
Deserebatur Cum erus , de quo Varro lib. 6. de Ling. Lat. Dicitur
in nuptiis Casmillus , qui Cumerum ferν, in quo quod fir in misseris plerique extrinsecus nectunν. Et FestuS Cumerum vocabant antiqui Vas quoddam , quod opertum in Nuptiis ferebant, in quo erant nubentis utem
filio. Vasa praeterea omnia in usum mensae ore repando ad vina ex simpulis ministranda parabantur , quae Omnia ornamentis aptissimis e picturae concinnabantur , Ue-
29쪽
m XXII. Iuli magnificum illud Bononiae in aedibus excelsae Familiae Benti-Volae , in quo raptus Leucippidarum a Dioscuris perpetratus ex pressus est. In his vero vasculis non semper historiae expressae sunt, praesertim festinantibus nuptiis , quin aliquando solum caput sponsae ad vivum efformatum observatur , ut in praesenti vase , & aliis, quae inter picturas Etruscas T. I. referendas curavimus . Nec praetereunda est altera coniectura , quod aliquando Familiae Etruscae melioris notae , quae Deorum inanium fabulas refellebant , hasce ineptias penituS evitarent ,' Cerintum est enim soruisse apud Etruscos scholam quandam electissimam Philosophiae , in qua reiecta Deorum
30쪽
27 t XXm. rum pluralitate, ac ridiculis Τheogoniis , iisque in plebeculam re
lectis , docebatur unum omnino esse Deum conditorem Omnium , atque custodem, aeternumque maiorum vindicem , & honorum re muneratorem , ut Tom. II. Picturarum ostendi peculiari Disserta tione De Areana Etruscorum Pbilosopbia. Hae vero sponsarum imagines, quarum unam hic expressam producimus, luculentissimo cultu apparari soleban r, praesertim vero margaritis supra frontem instar radiorum emi Dentium , non ambiguo testimonio
prosapiae splendidissimae ; aliquando vero minori fastu pro variis sngulorum populorum institutis . in
hoc uno tamen Consensere matronae universae , ut more maiorum