장음표시 사용
31쪽
B XXIV. mtotum capillitium reticulo includerent , & occurrentibus invicem fasciis , supra frontem constringerent. Varro de Lin. Lat. suis .
pillum tontineret dictum a rete reticulum ; &Nonius : Reticulum tegmen capitis muliebre.
Id vero gestamen a Religione profectum est , eo namque & .Vestales. & Bacchae utebantur. Quinimmo Matronae haec reticula velut gratissima Diis , & Deabus votiva offerebant. Idem Varro in Sesqui ullis. apud Nonium cap. de gen. Vest. v. Strophium : Suspendit Laribus
marinas molles, pilas , reticula , ac stropbia . Nec mirum , cum enim Matres
familias , veluti Sacerdotes apud domesticos Deos , & sacra privata Censerentur , quibus interdiu sine stola, seu pallio superiore Caere-
32쪽
m XXV. mmonias obire contingeret, ne nUdo capite litarent, placuit hoc reticulo semper paratas esse, & promptas sacrificio . Caeterum inducto urbanis moribus hoc cultu capitis , nihil obstabat, quin etiam Matronae, quae a Deorum inanium honore alienae erant, eodem ornatu uterentur, nam veteres feminae a novitate maXime abhorrebant, ut Ornatum quem a maioribus aliquando eScepissent mordicus retinerent . In hoc vero semper laudavi Alexandri Severi sanctionem , quam refert Lampridius : Matronas
regias contentas esse debere Mno reticulo , at
que inauribus, oe bacebato monili , ω corona , cum qua sacri tum facerent , oe uno pullis auro eo perso , ω cyclain , quae sex unciis auri plus non haberent. Ex capi liis D Vero
33쪽
m XXVI. avero rcticulo inclusis circa utramque auriculam tres cirri dissi uebant , ut in caeteris omnibus Picturis , & praecipue in hac praesenti observamus , quod quidem senis crinibus ornari dicebatur .
Ita Festus : Senis erinibus nubentes ornantur, quod is ornatus vetustissimus fuit; ω qu dem quod eo Vestales Virgines ornentur , qua rum castitatem viris suis Dondeant. De virginibus , an passis , seu colligatis crinibus uterentur , nihil adhuc compertum habeo . Vidi equidem sigilla Virginum votiva passis post
terga capillis efformata , ut apud Bona rotum de Nummis Carpineis , GO-rium Mufei Etrusei Tom. H. inter Picturas Etruscas , quas retuli in Pralegomenis ad Tractatum Ioannis Baptistae Donii de Dra Barberina, ac Musies
34쪽
m XXVII. ) MVeterum, ac recensui in T. Cl. Picturarum Etruscarum Tom. II. Habeo etiam huiuscemodi Icunculas aereas apud me . Ast hic Cultus erat Mulierum vota concipientium , & puerperarum , quae ideo crines effundebant , ne quid ligatum haberent in toto corpore, quod universum Numinibus addictum e sese reputabant, ut late demonstravi
ad T. LIi X. & LlX. earumdem Picturarum . Notandum praeterea est huiusmodi sigilla sinistra manu tunicam attollere more gradientium , quod simulacro Dei plerumque tribuitur sed magna oritur mihi suspicio apud Etruscos sub hac imagine Deam Iuventam suisse expressam , eamque unam eandemque
esse cum Spe , quod Iuventus plerumque plena spei videatur .
35쪽
Gemina Vasa sequentia , ut supra innuimus ad Sacrum praetextatum
Pertinent, quo adolescentes deposita Praetexta Togam puram , &candidam assumebant , de quo Quintilianus laudatus, & qui de re vestiaria Et primo quidem p eris cum ad annum XVI. perve nissent nam eo usque Toga utebantur praeteXta purpura , & Bal la aurea ) virilis Toga pura & candida sumenda erat . Tunc Vero praemissis quibusdam caeremoniis, in quibus potissimam partem Religio sibi usurpabat , illis primo detondebatur coma , quam proli-Xam prius deferebant , ex qua cintillati dicebantur . Exinde usque ad
37쪽
38쪽
humeros protrahi ex veteri instituto non licebat. Praemittebantur Balnea sacra, non tan rum ad nitorem corporis , sed ex Religione quadam vehementi , e X qua pu tabant aquam tot Deorum habit eulum virtute maxima pollere culparum omnium abluendarum ad novam vitam sanctius instituendam.
Id satis superque colligitur ex Picturis Tom l. in quibus haec I vacra , & forma Fontium freque ter apparet. Iterum de illa incidet sermo infra in calce huius Disesertationis, & in notis ad Gemmam Parergi H. Quas vero quantasque virtutes hisce ablutionibus adstruerent Veteres ; passim ubique ad- Rotavimus , praesertim vero eius
dem operis Tom. III. qui sub prae
39쪽
vi XXX. )Mlo est , ubi Picturas sepulcrales digessimus . Interim Bulla aurea , &Praetexta Puero detracta est in orbem per cingulum decussatum constricta , veluti emerita Diis domesticis offerebatur . Prop. q. I. 132. Mox ubi Bulla rudi demissa est aurea eolis Matris, oe ante Deos libera sumpta Toga.
Hinc primum Tunicula nova sine manicis tribuebatur Iuveni , insuper vero Toga candida eidem cir-
, cum ponebatur e X lana , commune Etruscorum operimentum . Huius
forma simplicissima fuit , pannus
nempe quadratus latitudinis humanae staturae , duplae vero longitudinis , qui in rhombum protractus, ut geminos angulos acutos efformaret, unus ex his imponebatur antrorsum humero sinistro . Reliqua
40쪽
HI XXXI. mqua pars reflexa circa terga colligebatur sis per humerum deXterum, vel subtus brachium cum exerti incederent . Reliquum Togae pectus , & ventrem tegebat, iterumque anguluS eXtremus acutus reiiciebatur supra latus sinistrum fibula confirmatum ne difflueret. Ars vero , qua circa pectus disponebatur, studiosissima erat , ut magnificos quosdam sinus efformaret , quo indumento nihil grandius , aut augustius unquam inventum est , atque aptius sculpturae. Hoc habitu
velli Togati) sub gravi aliquo cu
stode primo procedebant in forum , seseque Populo ostendebant ; brachium tamen dexterum modestiae