Poemata Ferdinandi lib. baronis de Furstenberg. : Accedunt adoptivorum carminum libri II. Ed. altera..

발행: 1671년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

21쪽

locum ejus Episius successisne certamen, alumni sui gloriosissimam victuriam atque

triumphum vidisset, quae paulo ante rebus humanis exemptus e caelo pros exit i Veruntamen quod ea C L E M E N T E IX. imperitante sunt gesta, ad laudem quoque 'Fo Iseos ac gAriam pertinet, cujus hic 'Fontifex fuit eximius cultor, teste viro eloquentisimo Augustino DNorito, qui die funeris eum pro concione lauda it , ita ut Urbanus VIII. cum ab immensa curarum mole aliquam remissionem animi

quaerieret, nulla in re magis quam in familiari Clementis consuetudine eam inveniret; delectatus praesertim mira illius ad sacram Poesin dexteritate , in qua se Gregorii Theologi, aliorumque Vererum

Patrum exemplo aliquando exercebat, tanta cum Romani theatri atque universae I taliae approbatione, ut in ea facultate saeculi sui facile princeps esset & habere tur. Hic itaquesan Issimus atque Astissimus

Fontifex CLEMENs IX. in tuenda atque

22쪽

suum egregie imitatus, in celeberrimo Ego, quod dixi, de re Monasteriensi certamine minorem pronuntiavit Frincipem Ferdinandum, si m-que provinciam longe amplissimam ei decrevit, ita ut aliquando a confisentibus Visurgis o Dimoti inque ad Oceanum flit imperaturus. Te autem, Hir I in sime, ab A LEX A N

DRO VII. fratri tuo Episcopo O' Frincipi creato suffectum, CY amplissimis sacerdotiis ornatum, atque ad Caesarem, o omnes Catholiacos Electores θ' Frincipes, augustissimum Ratis bonae concilium habentes, ablegatum, postili sexcessum, idem CLEMENs IX. e Gemmania in Falatium ac secretum cubiculum sisum revocavit. .mod cy' hic Fontifex CLE

MENs X. sepraestiturum sui se testatus est, ni situ post fata CLEMEN Tis IX. praepropero ab urbe disicessu, Germanicum tibi jam caelum Italico magis placere ostendisses. I tui

mihi libet mirari, ae detestas, etiam incredibialem quorundam hominum perversitatem, qui nobiles Niros ludo alea, luxuque in comessationibus, aliorumque vitiorum similitudine

23쪽

bene olentiam Frincipum adeptos coilaudant, Vos autem sis Zissimis atque innocentissimis

moribus, oe' optimarum artium studiis in re

gia totius orbis Christiani gratiam, dignita

tem, honorem consecutos caviliantur. uidenim per Deum immortalem nobilitati totique nationi Germanicae magis honorificum ac utile

potest esse, quam nobilissimos atque doctissimos

gentis nostrae Niros , a Summis Pontificibus honorari, amari atque in intimam familiaritatem admittin eorum opera ac patrocinio sacerdotia, atque omnis generis beneficia, optimis atque di

gnissimis contingere ; ab his consilia Reipublicae

salutaria si geri Germanos in urbe commorantes a Pontificem, oe eminenti mos reipublicae Christianae Proceres , aliosique ornatissimos atque optimos iros deduci, atque in hunc modum arceri a vitiis , c ad virtutem ac gloriam in Gammari Z quidem omnia Vos cumula

tissime praestitisse urbs Roma, ac forte paucis

invidentibus exceptis, uni ersa Germania te-

flatur. apropter omnes Nestros propinquos, amicos, clientes,meque inprimis, qui , Vos ebr

24쪽

aevum Nestrum, meumque proavum Cassarum Fursenbergium imitari, ac iuris rudentiam cum humanioribus literis conjungere decrevi , summa ope niti decet , ut Fursenbergicae mira

tis ac gloriae comes invidia, saepe jam stacta ac debilitata, magis magisique contabescat. 4uod equidem pro mea Diriliῖon aliter escere posse mihisium visus, qu si omnia Poemata, quae Princeps Ferdinandus Nel ipsemet fecit, vel ab aliis sibi dicata habuit in suis, in quodammodo

adoptavit; postremo quae ab avo ejus paulo ante memorato Cassaro Fursenbergi cripta, huic , in Episcopo ac Pris cipi Theodoro , ac Fursenbergicae familiae ab egregiis miris oblata sunt, studiosesublegerem atque emitterem, ut

extata eorum elegantia ac nitore oculos invia diae perfringerem, ac Gerberarem. Hoc autem

opus ea, quam dixi, ratione tripartitum, γpriori quidem Ferdinandi Po Ematum editione longe auctius, Tibi, Vir Mustrissime, dedicandum esse censui, quem profecta non minus ger mani fratris, quam Philomathis Minae . in gunt, in tuos amplexus venire gestiunt. Suf

25쪽

ripe igitur quo fratrem inclytum compleas

ris, amore monumentum hoc aere perennius vim

tutis ejus a ue doctrinae, ac testificationempi tatis ob Avantia erga te meae , quam nonata tibi ratione melius mihi videorposse declarare, quam hoc munere,quo fratrem Principem,

quem populi risubsedi dolent esse mortalem, ingenii sui fetibus immortalem Tibi Aseo. Vale.

Vade ornae l. Maii. CI P. II C. LXXI.

26쪽

DAPHNIS,

FREDERICUS FURSTENBERGIUS,

oloniens ab intimis Consiliis, anno M. DC. XLVI. V. Idus Augusti Bonnae definritas. Misit virides umbrat qua plurima ripas Fronde salix glauca, Lycidas hinc, Tityrus

illinc sAlter oves, alter pascebat serth capellas. Tityrus, ut sisnper, pellebat taedia cantu. Carmina dum Veliae memorat, dum praelia Vari: Varus ut his olini nomen memorabiIe terris πFecerit: ut sparsi legionum sanguine campi iAurem illi vellit Lycidas: Neque talia tempus Carmina poscit, ait: Daphnis tibi, TitΠe, Daphnis Lugendus: Daphnin, si nestis, fata tulere. Tityrus ingemuit casu perculsus acerbo': Fistula lapsa manu est: sugit sensasque colorque. Ut mens, ut rediit puero vox: Occidis, inquit, Carum, Daphni, caput ; spes, Daphni, decusque tuoruml

27쪽

x ΡΟΕΜATA FERD1NAND 1 Ab dulci patria procul, amplexuque tuorum Occidisi Hoc ruerat, quod summae culmine visis Tristia signa daret serali carmine bubo ;Flebilibus quod Bonte modis mea nuper arundo Hanc mihi tu, aederat Corydon tibi, Daphni, senaret, Nunc sileat, ramoque infelix pendeat illo. Vos etiam sine me quamvis mihi vos quoque Daphnis Tradidit, atque abiens, Has, inquit, Tityre, pasce

Ite tamen sine me, quoquo lubet, ite capellae. Amnis, & umbrois salices, & rura valeter Usque ego per silvas errans desertaque solus Tristinueris. Gemit erepta sibi matre juvencus, Nec minus amita mater dolet orba juvenco: Μella queruntur apes cellis subducta, peremtos Foeta canis catulos, demtos avis arbore pullos; bDaphnin ego, tristi seblatum sinere Daphnin. Supremas saltem voces morientis ab ore Excipere, affari extremum, & spectare jacentem, Atque oculos nostra licuisset condere dextra lVulneribus nonnulla meis selatia saltem Haec ferret pietas: solus de Daphnide luctus Nunc superest. Pecudes illo quis pascat ademto, Avertatque luem, curamque impendat 3c artem 'Daphnide non melior quisquam depellere venis Implicitam pestem, & membris agere atra Venena.

Daphnis & iusdias stabulis praedasque cavebat. Ah gelidas quoties hiemes perpessus & imbres,

Pervigil exegit brumali sidere noctem, Incii ditum sera ne vastaret ovile, Ne lac subtraherent pecori, ne vellera serest

Ah quoties humeris per devia sustulit ipse Rupe parcns nuda quos nixa reliquerat hoedos I

28쪽

garides Nymphae testes, quas saepe laborum Miratas dixisse stant: Μortalia non sint

Quae tolerat: stico coeth riget ille vel aere, Quem neque ventorum rabies, pluviaeque, nivesque, Non caelum inclemens, non ulla injuria frangit.

Nymphae, non saxo Daphnis neque constitit aere. Occidit heul & nos pariter, terrasque reliquit. Nequidquam roseum spargis jubar, auree Titan: Gratius extinctum nobis in Daphnide lumen. Daphnidis adventu tellus ridebat & aether , Frondebant silvae, spirabant floribus arva, Ipsi laetitia montes plausuque fremebant: Daphnidis interitu tellus lugebit & aether, Squalebunt silvae, stabunt sine floribus arva, Intonsi montes gemitus ad sidera tollent. Ergo nil proavum series, regnataque lath

Rura juvant, centumque greges, armentaque centum,

Nil labor, & studium pulchrae virtutis, & artes lErgo cinis, se aque carens & triste cadaver Nunc jacet ille omnes nuper pulcerrimus inter Pastorest nec siderea fulgentia luce Lumina, nec Vultum, quem finxerat ipsa venustas, Cernere erit posthac φ At non, quae Quulit illum Mors, etiam famam tollet. Sint tempora Musis Non inimica meis, volitabis Daphni per ora. Ipse ego virtutesque tuas, tuaque inclyta secta, Invictamque fidem, & sanctae pietatis amorem Ferre Syracosi tentabo ad sidera versu. In partem veniet Phoebo dilectus Amyntaς, Et mecum teneris passim tua nomina sagis

Inscribet: crescent illae, tua nomina crescent. in etiam niveo tumulum de marmore Damon

A i Exstruet,

29쪽

Ad tumulum venient, instaurabuntque quotannis Pastores tibi cum donis senebria iusta. Vina dabunt alii, purum lac adseret AEgon, Et, I ibi, suspirans, puro mage candida lacte Pectora, dicet, erant, & fraudis nescia, Daphni. Ipse apium, ipse hederas, & nostris lilia spargam Humida de lacrymis, teque ad tua sam vocabo. Talia jactantem supremo lumine vesper LOccupat, & primo conspexit Luci ortu.

Auno M. DC. LV. VII. Id. Aprilis renuncia n. HUnc cecinisse diem, venturi praescius aevi Dicitur Aonias inter Apollo Dem. Hunc fore, neglectas quo gloria tolleret artes, Et faceret doctis vatibus ingenium. Verba fides sequitur: rerum molitur habenas Orbis ALEx ANDER natus ad imperium. Ac velut exactae post tristia frigora brumae, Cum ver jucundum floridus annus agit, - - Ridet humus, ridet Zephyris spirantibus aether Purus, & argutae dulce queruntur aves: Exul

30쪽

LIB. BARON. DE FURsTEN BERG. Exultarc novo sic Principe vidimus Urbem, Et quot regna vagus circuit Oceanus. ΦVidimus excitas Pamassi monte formes . Aurea desuetae tendere fila lyrae. Vidimus Ausonios; genus immortale, poem Praecingi sacra, quam meruere, coma. Laetitiam & Pacem is vix cognita terris Numina, quas luimas semper & horror habeo . Ter Vaticani circlim dcluti a volantes Audiimus reditus signa dedisse sui. . Audiimus: laetas voces plaususque canentum

Vocibus & ausu Roma statia suo est. O mihi si populi sensis aequare canendo fas foret, & causa dignadieque sequi l , , , . O mihi si Phoebus vacuis dictaret in hortis . Grandia Romani carmina Callimachil Non ego, MAGNA P AT ER, Is rarem statuorum, Non sultam titulis divitiisque domum; Non maris Hetrusci portus & litora, quondam Hercule, nunc proavis inclyta na tuis; INon belliclaros studiis heroas, & altis ii Adsci iptos Superum sedibus indigetes; Nec quae porticibus miramur n a s ibis n1 Atria, pressa Ducum Pontificumque pede; Nec quas majorum pietas caelestibus aras CStruxit Apelleis conspicuas tabulis: . Sed te, qui titulos tantum praecedis avitos, Quantum noctumas Cynthia plena saces;

Et tua non humili memorarem nomina cantu Extremas ultra silis itura vias, Qua levat Eoo rutilantem gurgite currum,

Et qua poscentes otia selvit equos.

SEARCH

MENU NAVIGATION