Ioannis Barclaij Satyricon cui accessit pars 5. Sive Alitophili Veritatis lachrymae, cum clavi auctiore Euphormionis Satyrici Apologia pro se. Pars 3

발행: 1628년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

418 EUPHORM SATYRIC ICantant. In eo autem sene, cujus indicio Doromisi nomen accepi, malignum irigenium non omnino inquieti populi fingebam, qui semper magistratibus iniquus, tamen ingentia merita non pessimo aut artificioso livore agnoscit.Sed -avidi abcbucentis ab oppidanis lutum: quod nemo opinor bonae candidae metis, in cujusquam contumeliam vertet. In eodem quippe videbit bellorum instrumenta,currumque Gradivi,cum ea vastitate, quam Annibal Italicie praesagium cladis in somnis exhorruit. Nam augustam, sed formidabilem domum, gra-Vem tam longo apparatu, non aliter debui, quam Martis penetralia depinxisse. Et his quidem argumentis jam confido Eleutheriet omnes deos dignissima litatione placatos munc de reliquo solicitatus

Orbe si quid est iratorum Numinum et iam facinori propitiatione exorabo. Et vero apud caeteros expedita innocentia facilius emerget Labetrum autem metuo ne innoxii quidem ioci, sed fortasse crimini viciniores implacabili praeiudicio in me accendant;praecipue cum cognOVerit de hac causa indicio illorum,quosCalsius amovisset trium verborum cautione.

Nam qui continua integritatis fiducia suaru& aviditatis effigiem

52쪽

suam causam cum coelo Principibus miscεt me premendi occasionem putavere se nactos, quod eodem scripto in Labe-trum cin ipso jus libertatis exercuisse. Sic igitur potentiam alienam ad sui ultionem callidissima fraude armarunt.Suis

injuriis silentio tectis,tanquam piori laudabili dolore commemorant contum

lias; ita enim appellabant quas ego in Labetrum, Pedaeam flagitiose fudissem. Adeoque valuerant astus, ut inno

cens procacitatis Euphormio, novo judicii genere, in alio Euphormionis Eatyrici innocente pene vindicaretur. Et hoc quidem atrocior videbatur injuria, quod Pedeam illis iocis miscuissem.Nam& severius suae Metellae vindictam in Athenas;quam desectionis Sylla exequebatur, lic Scytha qui in Baiarate penefacti Onomanorum praecepit plus contumeliis in uxorem quam imperii libidine accensus est. Non est tanti meus libertit imparis odii magnitudinem excipere Velim,& si pietatem nolit, ultro se iratis noxae dedit plus tamen innocentia sua

motus quam periculo meo Labetrum&Pedaeam non tam originis vetustas, aut Potentiae extulit robur, quam virtutum claritudo. Neque praeconium tantae confessionis jam effundo, aut spe beneficio V rum

53쪽

46 EUPHORM. A TYRICI rum agatus, aut indignitate terroris sed ubi res ad serium procedit, non ausim ad tantaefastigia nisi vera adoratione suspicere. Et ver millius flagitii incusatos tantum veluti publica voce produxi. Nam communem , i maxime esset

VeruS, non turpem rumorem sequutus

sum per aliquot ocorum suavitatem expressi, at ut magis impetrabilis venia offensae sit, non iam illud in Euphormionis ludum arripui, quam ut abuta vanitatem imprὀbabili narratione dam narem. Igitur nec isti libertati mallent tristi ignobili superbia irasci, quam ridere cum domino gentis humanae, quit imestres liberos felicibus nasci impatienter non audivit. Sane de Liphippo, nisi ex persona aliorum nihil dico, quos si reverentiores majestatis fecissem periclitabar adulationis opinione con

temni.

At Thebanin quis ignorat eximie a

me coli, dum majorem nostram patriam assidua veneratione appello & amicitias illorum ambitipse quaesitas ad scrupuli molestiam & solicitudinis conservo. Nec illi moderationis obliti, acerbius meos risus quam eos miseram exceperunt di gniqub veris laudibus attollam, cum

θnceris udieiis nec falsa beneficia ad

54쪽

mittant nec injuriarum speciem vanitate praejudicii ulciscantur In Aquilio autem e vivorum societate jam sublato, et-jam supervacua excusatio esset in cuius conditorium neque fama meae narrationis intrabit; di maxime fieret, eius manechnmanis negotiis non solicitan

Vereor ne prolixa trepidave defensio meae cauis fiduciam corrumpat, praeserti iri quam non ita suscepi quasi inimicorum meorum humilitas pulsare meam

quietem aegritudine solicitudinis posset. Magnatibus autem sic me facilius approbabo. Nihil scriptum aut cogitatum esse,

quo illorum dignitatem violarem. Si ni hilominus perlaverant suspicari, me ex se. cationem mei 'tu pretium suae benevolentiae esse facturum. Domita autem vel sedata vi ferocitatis externae jam forte familiaritas meren

tium quaeret, num tam perpetuo favore

mei pignoris caligem, ut in eo cognoscere Errores,aut agnoscere non possim, deniq; si quam eum toti orbi, laetiam mihi excuso. Nam Brutus suos liberos primu virgis, mox securibus caecidit, ille autem adulterii vindex non prius filio oculum

reliquit, quam sibi excussisset; ibique quo est tolerabilior lenitas parcentium

55쪽

46 EUPHORM SATYRI C Isuis,eo laudabilius erit huius veniae suaviatatem aspernari. Igitur tanquam e publico rediens,in hemicyclo augente Privatam majestatem domesticas de ipsis Praestitibus culpas expecto. Neque molliusquam jurata sententia discepcibo, vel ut tanquam Hermolat patrem sua rabies in filium absolvat, vel ut ipsius filium iracundia parentis eripiat externa misericordia per internam velut parricidalem discordiam, benignissimilite erecta. Ecce autem jam vexatum percensui scriptum, duriusq; discussi, quae recipere culpam aut abscondere possent,nihil publice Peccatum annotavi quod castigatione in

exemplum possem ut isti At privatari

tantum in domesticum nomen errata,etiam aetati donavi Primum quidem, invidiosi argumenti ferociam, quae sub prima juventute adhuc rudem cinexpertam libertatem saevientium odio vel ira cundiae objecit,tum conatus praematuros. cupiditatem famae, quae luxuriantem vitio annorum scriptionem novaculae severiori non servavit. Nam in prima Satyrici parte etiam quotidie lituras facio, ut in multis velut fronti invenustae, saltem velum imponam. Sed hoc judicium non ingrata violentia mihi ereptum fatorum clementiae permisi, quae hoc pene

56쪽

ritibus annumeraverunt. Secundae vero

Parti, quae provectior bienni imora,sapui per prioris impetus naevos, meam quoque gloriam imputo.ac quod Epidicus orator suis authoribus fuerant . id mihi de Callionis potentia liber Euphormio, se primis litetis sub famula imbuens esse potest. Nimirum ut censeri per illius

virlines aut vitia non recusem. Neque me tam propitii itineris ad gloriam potest, aut si mavultis, clari erroris poenitere, sine contumelia immerentis sortunae, quae velut consilio meam temeritatem provexit Adolescentibus autem to lique iuventuti , quae adhuc curiosari libera diligentia speculatur aditus ad ulterioris vitae iecuros opulentos cursus, meis cautionibus, jam experto navigio , quo adremigent portum ostendam. Fallitur enim qui iterarum splendorem putat etiam Pluti coecitati illucescere δε statim ac in Parnassum pervenit, opes ab Apolline emagitat omnis metalli condia

tore.

Nam omnibus seculis diverterunt diis vitiae a studiis virtutis,in lapius Philoso-Dhia ingratis friguit,quam purpuram despexit. Illi ipsi qui libertatem solutarum Mntium subegerunt eloquentia,qui Ch V a ronam

57쪽

M IVPHORM SATYRI Coronaea in Philippum arma cuderes; qui Corneliis Sergiisque sua consilia extorie

re, non exivissent de Rhetorum um-

'ira , nisi nuda eruditionis altam, an didam simplicitatem mixtura civilium negotiorum corrupissent. Nemo igitur intra ipsas literas aliud suis laboribus promittat, quam castissimae dulcedinem voluptatis, ad summam inutilem e gentibus famam. Ille nobil1ssimus a- mor impetusque scientii, pecuniae ambitus utilitate semotus, in securis jam felicibus ingeniis, inter avitas opes digna praecipua majestate se commendat. At vero si quis impari amore deceptus, de egestate sua altissimas quoque Musas contemplari, eadem synceritate colere audebit, quantumcunque magnifice cogitet, saepissime de Hecates coena gustabit. Nam ut primum de Rhetorica dicamus,4 humanis literis, sequentemque hasPhilosophiam,quod praemium quemve spem ili Nymphae suis amatoribus invenerunta perpetuum scholarum pulverem pro tacinus in tam liberalibus distiplinis, ne ouidem mercenariae doctrinae opulentam locationem Lin pri- Varis quoque familiis educationem puerorum jam olim servilis necessitatis munus

58쪽

nus,& hodie non unius Pistocleri immiti superbia despectum. Iuris autem immensa cognitio, per tot nodos impedita, plerumque solventium nugis,ingratin simos sudores raris stipendiis videtur ad solam aeternitatem laboris educare.Nam interclusa tribunalia non nisi jam opulenta scientia pulsantur: si placet de reorum miseriis augeri si in patronorum nomenires, jam existi de merarum literarum pulchritudine, quam hic sterilem. Sad opes currentibus inutilem damnamus. Nempe enim tot municipiorum

jura, in sola codicum nausea solitudine vestigabis. Vivo strepitu opus est,

callidissimis experimentis, quibus inceri dere lites aut opprimere possis. At nec divinis studiis clementio portus ubique diuitias sui juris faciente inrtuna. Nam infinitae opes quae sacrorum custodibus venerunt longa trepida majorum pie 'tate, nunc mercedi aut inconsultae amicitiae Magnatum , aut solicitae adulationi cesserunt. Inter hos scopulos tam turbido fretori obstinatis fluctibus repellentes literatorum remigia a divitiarum cursu, quidam velut everberatam temeestatem propitia fortuna vicerunt, qui inopico studiorum aureos quoque fontes, lam bitiosum otium invenere.

59쪽

46 Ei mi RM SATYRICI Sed in illis ipse casus potius quam eruditio felix fuit, saltem numeranda paucitate infamant Musarum egestatem,quae pauciores quam vilia aut pudenda artificia ad humanam sublimitatem attol

lunt.

Desolanda igitur tantorumNuminum limina cliteris inexpiabili sacrilegio ejectis, foeditas barbarorum annorum vocandes Absit ut per tantum flagitium velim fatum jam labentis eruditionis Praecipitari, quae, si vere aestimamus mosa pecudum vilitate seduxit Soletq; praecipue cognationis cum coelo admonere ;Sed nec velim juventutem aberrare Velut Sirenibus deceptam, nulla praesertim poenitentia utiliter illius temporis consilium emendante. Isitur domesticas amoliri angustias, de fascium dignitatem volentes relpicere acri quidem impetu incumbant illis literis quas magis propitio impetu iis natura admoverit nisi forte flexibili ingeni,

ligere studia, repugnantem animum regere possunt caeterum ut se aperuerit floridior aetas. verae cum per primo stimulos solicitaverint mentem, non quidem relinquant ipsas Musas neque tam levi sarcina opprimentur sed eas secum velut ad utiliorem mercatum circumdu

ti Dissilia in Cooste

60쪽

eant. um primum suos mores civili venustate nec perfunctoria solicitudine mitigent, tum ipsa comitas amorque sole tiae δε cura placendi, tum fraudis is larum artium disciplina,non in usum,sed cautionem ac fortasse speciem invigilantem animum informet. Et quidem ut omittam qui in forum prorumpuut, civiaca arma inconsultis venditurio pro genere ac fortuna transeat juvenis in facti iam clientelam. Ibi de omnibus diis Datronum situm placet rion gravis assem-tione paritatis, aut sordida vilitate dejectus. Seddi ista prudentia est in eligenda

servitute tenenda primum ut quod praecipue genii impetu potes , id est, qua P

tillimum emines dote , id aut possit -- gnoscere patronus, aut mirari deinde ut

per altissima quaeque flumina navigati nem intendas. Nam de vivis fontibus multa aquae hauriuntur ne quidem sentientibus ripis, tuas sordes eluet preti ta purpurae contactus,ac si supra Philosophum dona erunt, tamen Alexandrum

oecebunt.

Inter has curas , miserrimae quidem mortalitatis ludibria,utiles tamen ad praesidium senectutis, si facilitas rerum aut magnitudo ingenii reliquerit otium ad mruditionem cum pulcherrimo labore co

SEARCH

MENU NAVIGATION