Caii Caelii Sedulii, Belisarii, Liberii, Honorii, Aviti, Prosperi, Aratoris, Lactantii et Dracontii opera

발행: 1817년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

423쪽

LIBER PRIMUS. OUI cupiunt animis placidum rescire Tonantem, Hoc carmen prae mente legant, dum voce recenSent. Agnoscent, quod templa poli , quod moenia coeli Auctorem consessa suum veneranter adorent, Quinque plagae septemque poli, Sol, lunaque, et Astra, Sidera, signa, noti, nix imber , grando ruinae, Fulmina, Dinibus, hiems . tonitrus, lux, flamma procellae, Coelum, terra jubar, Chaos, axis, flumina, pontuS, Vel quidquid natura dedit praecepta rea I e. Hoc agit, et Sequitur variis sub casibus iras Et pia vola Dei miseris hinc inde beatis Pro meriti morum, pro certo tramite vitae. Paupertas, OrS, vita , Salus , opulentia, languor, Taedia, tristiliae , splendor, compendia , darimum, Gaudia, nobilitas , virtus, prudentia , laude , Assectus moeror, gemituS, SucceSSu , geSla , 35.

424쪽

Ira poles latum , trux indignati regum omnia quae veniunt, bona , gaudia, tristia, acerba Descendunt ex arce Dei, de sede Tonantis, 'Cui pietas delerna ni an et lux spiritus, ardor, Et cui dicuntur laudes sine sine perennes; Et merito , quia sine carens primordia nescit.

Rerum causa Deus tetrum chaos igne resolvens Igne creata fovet, nam totum flamma vaporat, E flammae pascuntur aquis, quibus Omnia constant, ubi bus, et radiis solis pascentia anheli. Inde potens generare manet natura creatrix Inter se retinens, quidquid per secta refundit. At pietas quia sancta Dei viri tale modesta est Clade repentina nunquam punire nocentes Assumit, cohibet poenam, poenamque minatur, Conscia quo Dominum possit mens nostra precari,

Et peccatorum veniam non laeSa mereri.

Sic impune reis licuit peccasse fatendo. Ante prophetarum dictis patuere futura Sed postquam Christus descendit ab aethere culpam

Dissolvens nostram , ne esset ignara, juvatur Gens hominum, natura docet, quaecunque: propin quant,

Ne lateat mortale genus, quod cuncta pericla Praemonet ante Deus pius, atque elementa fatigat, Prodigiis, signisque creent ut monstra timorem. Nam sibi dissimiles saepe expavere vel ipsae Quadrupedes partus, steriles secundior artus Accendit vapor, et pariturae viscera mulae.

Nec modo quadrupedes mulier, quae protulit, horrei,

425쪽

Et pavet infelix enixa puerpera Pariu S. Sic peccata parant casus inferre sinistros. Quid jam peccantes vita mereantur iniqua, Significat damnans hominis natura reatum.

Quid sera, quid pecudes , quid peccavere volucres Quid coelum, quid terra, polus, quid pontus, et 3Stra,

Quid solis radii, quid lunae frigidus orbis 'Nonne fatigantur dantes per tempora signa pNam ventura monet per tot praesagia Corvus Ρroditor, et sit quid post tempora certa futurum Cornix es satur pecudes, volucresque loquuntur,

Quod hominis mala lingua tacet, sera bellua pisces Prospiciunt proprii generis servare siguras

Contra naturam dum turpia membra rebellant. Jam micat unde pol veniens quicunque CometeS, Hinc mortes, et monstra creat, hinc unda cruorem

In sicit, et spumis rubicundior alveus exit, Hinc calidas pluit imber aquas, et roscida tellus Sanguine puniceas spicis producit aristas, Et viola est mentita rosam pallore fugat , Ac rubor infelix et candida lilia tinxit. Tertia sors erebi terrae praerumpit hiatum Et discit perferre diem , violare Serenum

Audet, et exsangues coelo Producere BDeS,

Vivida su nereis admiscens ora sepultis Ρestibus, herculeos mundo mentita furores; Cum niger umbrarum veniens exercitus orbem Appevit, invadens non humida tempora lunae. Auditum mugire solum , Olisque tenebras Quis neget, et stellas alieno tempore visas ,

426쪽

caa v. 5. Caeruleum pallore diem , OSeumve colore, Lunaremque globum suscata lampade lectum Et mare purpureum nudat littore siccum, Piscibus Oceani proprias sitientibus undas pNescia mentiri rerum cognata sidelis

Conservat natura sidem pietate parentis , Participans, quaecunque sient, mundoque minentur, ostentis ventura monens, ut pectore laeto Si bona sunt ventura bonis nos ante ruamur, Si mala portendant, liceat pacare precando Naturae, coelique Deum post Secta manentem. Nem serire volens se praemonet inde cavendum

Sed qui terret, amat. Sic indulgentia poenam

Ρraevenit, et nullos cupiunt tormenta reatuS.

Non negat omnipotens veniam cuicunque roganti, Supplicium cum saepe neget, licet inde minetur omnibus, et nullum feriat censura Tonantis, dii vitium peccantis agat perstando maligne. Et quemcumque serit, Oderanter temperat ictus Corrigit errantem, nec punit morte repente, Si peccare diu parcat quicunque rosan US. Sed cum perstat homo semper delicta Sequendo, Sentiet iratum poena plectente furorem. Nemo Deum sentit, quoties irascitur ulli, indulget, cohibetque minas pietatis amore, Donec ab excelsis veniat vindicta coercens Impete tecVibili gravis irruit ira repente, Sensim rursus adest nullo terrore juvante Et non agn Iscit Dominum quicunque furentem Donec in extremos gemitus recidente ruina

427쪽

Ingravat incautum graviori pondere frangens. Sed non est O uitiis manus extirpanda reorum ;Solos quippe necat, quos cernit nolle reverti Addere sed gravibus peccatis crimina dura. Nam mox tempus adest veniens , quo vola recurrant Ad meliora semel, sed non reditura Secundo, Ac scelus abjiciant lacrymis, et corde reatum. Quis genus humanum nescit Servare volentem Auctorem, Dominumque Deum cui contulit orbem, Per tot acla Deus quod sexta luce creavit. Prima dies nam lucis erat, mors una tenebris Lux datur ante polos . lux clari causa diei, Lux jubar aethereum , lux noctis limes , et umbrae, Lux facies rebus cunctis, et lux elementis Lux genitis, factisque calor, lux gratia solis,

Lux decus astrorum , lux aurea cornua lunae,

Lux sulgor coeli, lux et primordia mundi, Lux splendor flammae , lux magni temporis index,

Lux Opus auctoris primum , lux cardo pudoris Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris Lux aevi nacta , lux quae dat tempora meliS, Qua bene constructa mundi primordia lucent. Clarus ubique Deus , nunquam maculabilis auctor

Ouem non obscurant quacunque ex parte tenebrae Nec celantur ei, quaecunque ObScura geruntur.

Initium actis lucem dat lucis origo. Quanta spes mundi praemissa est principe luce pduae totum praecessit Opus, quod continet orbis, duae Solis praevenit iter , lumenque Coruscum Cusus jussit ope clarescere cuncta creata.

428쪽

Altera quippe dies coeli convexa meretur Et supra coelos ingentia flumina dantur, Ac dominatur aqua glomeratis sontibus alma Ignibus aethereis coelesti sede localis. Unda beata nimis , meruit quae tecta Polorum, Celsa favore Dei, jussu suspensa TonantiS.

Limitibus contenta suis elementa morantur Nec flammas restinguit aqua, glaciemue leporat Flammeus ignis aquae. Servant sub lege tenorem Incorrupta suum , non impugnata vicissim Nec discreta quidem , sed nec permixta morantur. 1ertia caeruleum ponti lux edidit equor Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt, Et mare navigerum quatitur spumantibus undis. Ipsa dies erram meruit de fluctibus actam. Eruitur tellus vasto demersa profundo Et solidante globo gravior per inane pependit, Axe serente solum, sunt pro radicibus undae; Quam molles portant, ea fundamenta , liquores, Arida materies rapitur de corde fluenti

Nondum mater humus , cujus pyr Solvit arenai,

In glebas pars membra ligat, par sax- turget, Et caules stat montis apex, pars tam a mergit, Planitie pars tensa acet, pars littora curvat, Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret, In scopulos pars certa riget, pars valle profunda Cingitur, et colles tumidi juga celsa supinant, Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant. Ρars data dulcifluis undantis fontibus agri. Promitur herba virens, it surculus omnis in auras,

429쪽

v. 65. DE DEO LIB. q. c. i5 Et semper vestita comis frondescit oliva. Omnia poma virens profert, nec parturit arbor, Linguae laurus honos solvit donanda poetis. Torta per obliquos it vitis in Orbe corymbos, Verberat et palmes ramos fluitante flagello Vinea pampineos subarundinat ebria campos, Munera laeti lite spondens pendentibus uvis, Fructibus et variis redolent florentia rura. Una parens telliis non unum sundit Odorem Sed quot sunt herbae , tot permiscentur odores. India tunc primum generans pigmenta per herbas Eduxit sub sole novo , rudibusque racemiS. Est locus in terra dissundens quatuor amnes, Floribus ambrosiis gemmat cespite pictuS, Plenus odoriseris nunquam marcentibus herbis,

Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis.

Fructus inest anni, cum tempora nesciat anni. Illic floret humus semper sub vere Perenni, Arboreis hinc inde comis vestitur amoene, Frondibus intextis ramorum muria OpRCIS Stringitur, atque omni pendent ex arbore fructus,

Et passim per prata jacent moti solis anheli Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis, Nec conjuralis furit illic turbo procellis. Non glacies districta domat, non grandinis ictus

Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis.

Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura Edidi exsurgens nitidis de sontibus horti. Arboribus movet illa comas, de flamine molli Frondibus impulsis, immobilis umbra vagatur;

430쪽

Fluctuat omne nemus, et nutant pendula poma. e ibi perpetuum communes temperat auras de laedat flores, et ut Omnia poma coquantur. Non apibus labor est ceris formare cicutas :Neclaris aetherei sudant ex arbore mella,

Et pendent foliis jam pocula blanda sutura

Pendet et optatae vivax medicina salutis Caetera depingit variis natura saguris. Auroram jam quarta dies praemiserat undis, Et rutilante pol compresserat astra rubore. Mox solis radiare globum jubet igne salutis :Flamma salutaris perfundit lumine mundum, Cuncta salutifero rident elementa apoce,Cujus ab igne suo lunam ubet ire secundam Nigra lenebrarum corrumpere tempora noctis Et repidum proserre diem comitante quiete Candida omnigeris collustrat cornibus axes, Quae numero est crescente brevis, sed plena m inore Flammeus Ornatus coeli per sidera fulsit ossicia et stellis, numeros, et noui in jussit,

Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit, Limitibus fixit, iubar induit, axe rotavit,

Cursibus aptavit, coeli regionibus addit. Agminis innumeri nec flammea sidera coelum Destituunt quaecunque die, sed luce premuntur Luminis immensi radiato vertice susi. Nec mirum, si clara latent sub sole corusco

Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem

Qui lavet igne pio coelum, mare, Sidera, terraS, Concepta virtute Dei, quem sphaera polorum

SEARCH

MENU NAVIGATION