Adumbrata imago solidarum virtutum Roberti cardinalis Bellarmini Politiani e Societate Iesu a Marcello Ceruino eius nepote exposita Gregorio 15. pont. opt. max

발행: 1629년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

dios, infimosque Viros inter se de amore in

Bellarminum, & venerationis significationibus decertasse tenent memoria omne S.

Nec, dum Catholici singuli maxima veneratione Bellarminum in rebantur, defuerunt ij, qui capitali OreS eius erant inimici. quo magis a fide aberrarent; illuin etiam habere in honore, de admirari, & primum it acherus Caluin ista ad C qcilium Angli et Thesaurarium scribens, virum sane doctu,

ingenio foetici , iudicio subtili , lectione multiplici praeditum Robertum iudicauit.

Franci lcus vero Tunius, Duo, ait, apud multos,& ad miraculum usque illum esse assequium. Vnum quod diligentia sul col- Iectae, & cinni laboriosissimi ex Pontificiorum omnium sentet ijs comportati pellexit multos, ut libros iplius de Doctrina Christiana, & Controuersi js locis eius consulerent: alterum quod nouatio istius operis .multorum animos inflammavit, ut idem scriptum legerent. Daneus Rabiosissimus Minister,& conuiciator, variae lectionis, &diligentiae honestam Roberto tribuit laudem, & praedicat, ac memoriq , & asis id ut Patruum lectionis nomine gratias illi agendas dicit existimare. Ciuis autem quidam Hamburgensis notae Caluini stet ad amicum suum scribens de quodam libello , in quo A nouimus scriptor Bella rmini famam ma

82쪽

xime carpebat, inter coetera ait crimina in Bellarminum coniecta pro mendacijs merito a Sapientibus quoscunque adie-rint reputari, nec consideratione digna

censeri: imo apud se ipsum nullam fideminuenire, sed simplicis totum turpisque fabellae locum obtinere , cum presertim Bellarminum esse superstitem certo constaret re non lateret, quid de ii millimis Viris illustribus ageretur; Finxerat enim illius ii belli Auctor Bellai minum Lauretum animi expiandi causa ad ijsse , & ibi propter conscientia scelerum, & falutem ob ijile desperatum, ac ex eius libro confessionis, quem secum attulerit conltitisse crimina, quae ementi te ipsi ob ijciebat. Addidit igitur Hamburgensis illud tantum existimare dolendum, quod tales cartas alieni famae pre-datrices impune cudere, dc recudere liceret. Michael Coletus etiam precipuus Lu. tharanae protessionis, Gedani propugnator , cognito, quod fabula ista Gedani recusa esset in concione edixit, mendaces has Criminationes in eum Virum cadere non Posse, quem eruditio & doctrina tot libris comprobata aliter vitam instituisse conuincebat.

- IN Gallia autem Plesseus Magnus ille inter Magnos Haereticus de Bellarmino lo

quens in operibus suis , suum vellarminum

83쪽

appellauit. Demum Iudius quidam, qui:

Roma proxime discellerat, cum inicol loquia inter Olivas nonnullos Gedanen

sium Senatorum, & R. Philippum Alderum Olivensis Monasterij ordinis S. Benedicti Priorem incidisset, dum de Roberto illi

dicerent eadem , quae dictus Λnonimus auctor ementitus fuit, Prior vero negaret; Iudius tunc incolumem Bellarminum esse. de ad omnem honestatem, integritatemque compolitam vitam ducere pronunciauit et Iudaeos vero Omnes sit Catholicos, aut magnam partem eorum ad normam Bellarmini mores suos exigere viderent, illico a Iudai lino ad Catholicam Ecclesiam acce suros. At minime missum velim ipsum Angliae Regem proprio in Cubiculo Roberti

libros retinere, eiusque virtutem inuidiam mortalium omnium superasse videri, ac

Sed ipsi etiam Duo Bellarminum gratum multis ab hinc annis testari voluit onua Catharina. Haec enim Sanctissima Virgo Religiosum quendam Virum alloqui Ἀ-pissime solita, cum de Roberto sciscitaretur, his verbis respondit, Diu vivet.& OPe ra eius erunt placita DEO.Septuagesimum interea Robertus agebat annum sensibus quidem integris , sed corpore Propter inaudita vigiliarum,& I

84쪽

satis attrito, dum obitus tui tempus nosset Propinquum, & appeteret, a Summo po tifice magna induitria contendit veniam, ut tibi proxime e vivis excessii ro liceret publicarum occupationum onere depolito ad suam redire Religionem, & quietis locum ; ubi ex toto corde poenitentiam agere posset, & p ijs meditationibus ac pre cibus ad illum nouit Simum diem, a quo omnium summa dependet, prςparare se se. Licet enim tota eius vita poenitentiae fuerit tempuS , & comparatio ad bene morien dum, in his tamen postremis diebus multo

diligentius sibi inchoanti similis. Anim,

suae tantum vacare, & in consipectu solius D Er flere intendebat. Quare Octauium Bandinum Sanctae Inquisitionis Cardina Iem Decanum, cui pro veteri & mutua beneuolentia in hirebat coniunctissimus Intercessorem apud Sanctissinium adhibuit. Venia igitur Pontificis impetrata in do-mo probationis Societatis tuae octauo Kal. Septembris anni proxime elapsi secesserat,& coetera negotia sepoliturus , reseruata terminatione tantum aliquorum processuum pro Sanctorum Cano ni ZZatione, ac, presertim S. Philippi Neri, ad quem proponendum ipse fuerat a Sacra Rituum Congregations deputatus, Iudicis Congrega-

85쪽

tioni adesse voluit ; ut grauissimo cuidam negotio finem imponeret. At inde digres-- sus Domum reuertit, atq; illico coepit ex morbo periculose decumbere, & febri defatigari continua, quae duplicis Tertianae, ut dicunt, proportionem habens vigesimo die ad extremum illum perduxit. At quis Roberti debilitaretur corpuS, eo magis Videbatur spiritus roborari, & Inusitato ac maximo gaudio delibutus, quod ultimam sibi instare censeret horam commigrandi ad aeternam vitam, quam domum ipse suam appellabat; ut cum Domino aeternum requiesceret; adeo eius ferebatur desiderio, ut terrenarum rerum nauseam habere, se satis diu vixille , & Domum suam frequentissime repeteret; Neque ab isto sermone cessare unquam audiretur, sive . febri S in cenderet, ii ue dolor affligerct, siue lassitudo distolueret lue aestu caloreque febris a mente aliquando aberraret, siue illius sanitate integra uteretur. Rogauit igitur, diem agitauit enixis precibus , ne sibi occultaretur periculum decessus ex hac vita, qua maxime oneratus molestiam excipje-hat; & ideo a Reuerendissimo Mutio Vitellesco Societatis suae Pr posito Generali, quem semper speciali obseruauerat amore, fidem dari ultro sibi voluit, ne sibi eius certitudo direrretur. Ab ijs vero, qui hostias

86쪽

δc preces pro se offerrent, illud unulli re quirebat, ne vitae suae a D Eo peterent inducias ; Imo summimr ipsum Pontificem, qui inuisere illum accesserat, cum audisici DavM inter aras & sacra pro se precari, rogauit humillime illo contilio imposterum di facturum, ut a DEO gratiam obtineret; non ut a morti S periculo liberarctur, scd. vi citius ab huius mortalis vitete vinculis posset dissolui , re ad CRRIs Turi ac Patriam proficisci. Cum autem ministrantium circa se studium videret. En quanta, dicebat ille , ob huius vermis & vilis pauperis sanitatem patrantur, deturbantur quanta pQuare graues prohibuit sumptus, ne in se perderentur ea, duin CHRIsri Pauperes non panem , no it ratum haberent. Aduerin sus morbi contumaciam industriam in se non deberi, utpote, qui iam nihilo interuire pollet. Medic OS ideo simul alloquebatur , quod ad tuam progredi domum sinerent, neque impedire quaererent, ne homo mortalis iam expleto vicae stuε tempore moraretur: Minime tamen reculabat ipsorum acquiescere prεcepti S, cum se omnino diu l- ne crederet voluntati,& redderet e vestigio paratis imum non modo illorum, sed cuiuia cunque etiam ministratium edicta exequi.

At quam alte in se virtutes has defixas haberet, & innatas, illo Presertim apparuit

87쪽

tempore , quo siti morbi initio per aliquot

horas ex grmioris febris in sellatione de lirans , inter sacras collocutiones & humialitatis, ac obedientiae a ctus se eontinuo exerceret. Monuerunt interea Medici illum melius se habere , ac communi gratulatione geniebant, dum solus ipse alti 1inda cordis moestitia correptus , quaereb tur , quod a spe proxime commigrandi ad domum retraheretur. Quare lacrymolis saepissime singultibus Ceelestem Patrem exorabat, ut ad se illum iuberet venire. Nescio aiebat ille, me adhuc ulli malum

per D ε a gratiam dedisse exemplum: Aequid in polierum mihi sit futurum ignoro;

Plurimos erim scio,& perhorresco ad hanc peruenisse aetatem DEo gratiis imos, qui cum diutius vixerint, salutis suae dubium reliquerunt. Nec premi dolore, & inti inis afflictari eiulatibus cessauit, quin prius in die Beatit simae VIRGINIs Natiuitatidicata intcllexerit tempus tam exoptarum appropm quasse . Quo contineri minime Potuit, quin prae se itinatione alta claraque

voce ter repeteret hec verba. O bonum

nuntium . Sacratissimo igitur Viatico prosequenti die indicto; eadem enim mane& altera ex precedentibus venerabili cibo cum verae pietatis significatione se recrea uerat; S. EARora Borromet mortis lactio-

88쪽

nem audire voluit: Et quia iam per decem, annos antea Teltamentulia de humanis sa- pientissime condiderat, coelestibus ideol tantum Incumbens meditationibus Ec col- loqvijs, etiam de spiritualibus testaturus. . Medietatem unam Animae suae dulcissimo suo CHRIsTO IEs v : Alteram vero Sancti nsimae UIRoi NI MARI AR legare ipsemeti ego audiui. Sequenti vero mane cum Do-l minum & Creatorem suum venire cogaol uit, summa cum deuotione & humilitate ei lecto surgens, humi stratus, & genibus fies xis vires subministrante charitate percit pere voluit, illique ex toto corde agonem l suum comme dare . Gratiarum aute actio-l ne persoluta duo sibi promitti curauit, quari Testamento suo conscribebantur. Vnum s nimirum, quod sine ullo apparatu sepelire-i tur, Alterum quod efferretur in Sepulcros Patrum suae Societatis. Neq; sex horari elapsae erant, quod Sacramentum unctionisi porrigi initantissime postulauerit , ut ial praelium cum morte descensurus, dum va- lidis uteretur sensibus, ijs etiam armIS mu-i Riri diutius minime protraheretur . Reuerendum deinde Patrem Andream Eude moloanem eiusde Societatis, cuius doctas scriptiones Robertus semper summa veneratione suspexerat,rogauit, ut litteris test xetur se permisericordiam DEI in Eccle

89쪽

sia Cattholica & ea fide decedere, quam semper animo & scriptis suis pro fessus fuerat , ac ne de ea aliter morientem sentire, vel seniisse unquam, quam operibuS docuerat suis. Hac vero Bellarmini Egritudine per VNbem delata, omnes tam summae, quam mediae, & infimae conditionis Viros permagnus inuatit dolor, & licet initio ex Medicorum precepto, ne ab adeuntibus defatia caretur, fere nemo admissus fuerit: paulo tamen post arceri viri primarij minime potuerunt, quin illum falutaturi, & vltimum Vale precaturi adierint: Accesserunt uti strissimi Colleget, & purpurati Patres bini, terni, & quini, ac plerique semel, atq; iterare uersi, cum in digressu intercessionibus i lius apud coelestem Patrem se commendati benedictionem implorarent, & ipse ab nuens stibi potius illorum deferendam humillime responderet, manibus eluvexoὶ Iatis, & oculis ac capiti tuo admotio non sine lacrymis discedebant; mittebat etiam lnonnulli pluries singulis diebus sciscitatum de ipso. Nec qui aberant uti presertim Illultrissimi ac Reuerendissimi Franciscus, fortia, Odoardus Farnesius, & Nexari der Ursinus eiusdem peramati sitimi, O isse

uantiae & officii genus pr eribant cum fi miliaribus suis, vel eiusdem Societatis P

90쪽

tribus quotidie de illo moneri demanda-rent. Plurimis interea ac deinde singulis etiam inferioris nobilitatis Viris illum sta

tem intueri expetentibus ingressus non potuit denegari. Nonnullis vero manus etiaexosculari permissum erat, cum ipse clausis plerunque oculis, vel diuinis meditationibus esset intentus, vel aliquando ex prae

cedenti febre, ac Vigilia grauatus aliquid caperet quietis. In eius autem familiares, vel Patres Societatis, quoties per Urbem uisqua incideret, anxie qu rebat de eius. em salute ; Et cum in nobilium, ac infimorum coetu frequentissimus de illo esset sermo, plurimi proprium sanguinem libenter effusuri pro lato Chri itianae Reipublicae

incommodo reparando audiebantur. Sed non minor extitit cura de ijs rebus, quibus ille uti cosueuerat apud se Religionis causa seruandis. Missale enim uno Pontifici delato, Breuiaria, Diurnum, Rosaria, pios

libellos, pileos, ac citera huiusmodi ijdem Cardinales, & primarij Viri desumpserunt.

Illis vero quibus nihil extorquendum lupererat alio S miserunt pileos, Rosaria,& similia, quibus cum ipse per aliquod temporis spatium usus esset Dominis remitteren eur. Sanguis ex sectione venae die tertia decubitus , & deinde ex arundinibus ad

aurco admotio austus partim vasis, α Par-

SEARCH

MENU NAVIGATION