Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1719년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ANATOMICA L

tibus hane, quam iste Auctor appellat valvulam vidisse, sed qua ra. tione appellari se possit, quemve ad modum adscriptos usus praesta re queat, non vidisse. Dum haec,& caetera de hoc genere in vacicinis foetibus indagarem, memini me pluries Urachum inspicientem animadvertisse, alterum hujus tubi extremum quod vescam propius est, lacertis intus prominentibus multis ornari , cum reliqua ex pam te ita alla utoidis texturam simplicem imitetur, uti ejus tunicae propago esse videatur. Ut enim illinc vesica in ipsum constringitur, sic in eum istam allantoides istinc contrahitur: quemadmodum ab diligentissimo homine Fabricio praeclaris Iconibus, & nominatim FLgura XXIX. in suis de sormato Fortu lucubrationibus demonstratumeli. Quam quidem Figuram nollem ego a praecellente alio Anatomico in cognomine imitatu primo loco exhibitam esse, non modo quia accepta Auctori suo non refertur; id namque nimis hoc saeculo frequens est; sed quia cum recte a Fabricio instituta sit ad ovinum e tum cum ejus involucris exprimendum, veluti caruncularum sorima significatur, iisdem tamen nihil mutatis carunculis, ad bubulam laetum repraesentandum ab hoc alio Anatomico tracta est. Sed de foetibus in praesentia quidem satis. aa. Varia admodum, & inter se discrepantia de oratorum Mandu-tis , & inprimis de Caruncula lacrymali dicta Anatomici prodide

runt. Sunt enim perpauci, & in his Falloppius a , Dionisius b) , atque etiam, ut perhibent e Uerneyus Anatomicus Praestantiis

mus, qui negant, eam carunculam in humanis quidem oculis pro glandula posse haberi; hi praeterea in angulo interno Oculi ejus su stantiae quae glandulosa appellari pollit, agnoscunt nihil. Contra autem Recentiores plerique omnes celeberrimum hujus memoriae Pr sectorem secuti, similes in homine atque in brutis ad angulum utrumque oculorum glandulas flattiunt, tum ejus Viri confecturam pro re comperta arripientes, eosdem in nobis quos in brutis, earum glam dularum ductus proponunt. Atque eorum aliquis est, qui vel cartu Iaginem brutorum propriam ad sumanam anguli interioris glandulam sne ulla dubitatione traducat. Pars etiam plura in nobis ab ea glandula deducunt vasa, quam quae in brutis describuntur, inque illis vel ipsa puncta lacrymalia palpebrarum limbis insculpta connumerant. Extantque praeterea aliae super hisce rebus sententiae quae ut hic commemorentur , satis causae esse, non puto. Haec cum ita varia, & discordia sint, non pigebit hic ea perstringere, quae oblemanti mihi in istis partibus se se obtulere. Et primum est cur aliquid in dubium

62쪽

revocem circa glandulam exteriorem, quam vocare solent in nomin tam . In bobus quidem tum ipsa recte passim describitur, tum eidem adscripti ductus minimo negotio obvii hunt, hiantibus eorum osculis in quibusdam ruberculis quae aut glandulae sin3ulares sunt, aut plexus etiam earum glandularum quas supra, esse sub palpebris, ostensum est. In nostro autem genere, in quo ea glandula minor est, nervet quidem ramuli per eandem subterlabuntur, in que plures surculos tenues, rectosque diducuntur palpebram versus contendentes; hinc est, ut sicut exiles quosdam ductus de illa glandula prodeuntes primo aspectu, & perquisitione mentiantur. Id sortasse alicui incautiori imposuerit. Scilicet haud uti in brutis, ita in homine proclive est illius glandulae ductus attingere; multumque ego fallor, nisi bona pars eorum a quibus ponuntur, id conjecturae innixi secerunt. AN tamen , etsi est vero plurimum smile, nos iis ductibus non destitui, de iis adhuc plus quam censent aliqui, in humanis oculis quaerem dum puto. In ansulo autem interno oculi quae sit glandula, quaeque cartilago, semirotundo nimirum isto, & fere membranaceo limbo inquirentibus ultro conspicua, in vitulis quidem accurate, & duligenter ab Stenone traditum est. Porro in cane, in ove, & in Gmilibus animantibus eadem serme comperiuntur. Estque praeterea &in ipso vitulo, & in his omnibus caruncula, quam vocant lacrym, lem: eademque etiam in nobis in ipso angulo interiore oculi extremos inter palpebrarum limbos se ostendit. Ea nihil aliud nisi tuberaculum quoddam oblongum est ex substantia quasi densae, compactaeque carnis; facileque ex duplicata, contractaque palpebrarum inimriore membrana factum est. Atque iis parvis glandulis in his cunctis in quibus id vidi, animantibus insternitur, unde tenuissimi prominent pili, ita uti supra demonstratum est. Sed neque ea quae in brutis, glandula, neque ea cartilago in hominibus reperitur, Loco tamen cartilaginei istius limbi cujus paulo ante mentionem faciebam,

locata est in nobis carunculam inter, & oculum rubella quaedam,&semilunaris membrana, quae ex duplicata interiore palpebrarum tinnica constructa est. Haec in obvio quocunque homine una cum Caruncula longe conspicua est, diductis praesertim manu palpebris, ocinloque ad angulum exteriorem abducto. Et tunc facile etiam est ibidem lacrymalia puncta, seu foraminula duo perspicere in palpebrarum limbo interiore, ubi prominentia exigua est, alterum quidem in palpebra inferiore, alterim autem in superiore, sic ut inter bina foramina earuncula sere inteip sita sit. Qua quidem ex inspectione

carunculae usus cognosci potest, s non verus, certe ad veri similia

tudinem propius accedens, quam hi qui eidem passim adscribi so-

63쪽

ANATOMICA L. ΣΥ

1ent. Nam quod humorem lacrymalem minime separet, id nempe ex ejus substantiae descriptione paulo est ante subindicatum . Quod autem operimenti usum praestet ei meatui qui a proximo osse incipiens ad nares introrsum pertinet; uti est a plurimis existimatum; id vero tam 1 veritate alienum est, quam quod alienissimum. Haec mea igitur opinio est. Humor qui ocesum, & palpebras alluit, sive Vid. Ad .is ab innominata, & subpalpebralibus quoque glandulis, ut in brutis , , , 'Τsive aliunde etiam in nobis destillat, assidua palpebrae inserioris conrrructione, crebroque superioris motu, angulum internum versus continenter adigitur eadem ratione qua extrinsecus in oculos illapsa ad eum angulum propelluntur . Itaque ne illic aggestus rurpiter per eum angulum redundet in genam, sed lacrymalibus exceptus punctis, in nares, fortasse ad muci dissolutionem , corri verur , propterea in ipso extremi anguli hiatu, interque ea puncta carunculam Iacrym, lem positam iudico. Ea namque effluxurus humor non modo comtinetur, vertam proximis utrinque punctis quasi sistitur, atque ingeritur, dum haec palpebrarum frequenti motu, carunculam verSm apis primuntur. Quam carunculam, aut saltem eam oculi partem quae carunculae continens est, ut tanto facilius attingerent, in ea quam dixi, prominentia puncta lacrymalia insculpta sunt. Neque forsitan diversa admodum Galeno mens erat, cum inter disputandum de camnet illius corporis quod oculi majori angulo incubar, hoc est de ca runculae urilitatibus, haec conscribebat. Ne igitur per angulos excrementum eouat, ne- a ue lacrymemus; praedictis meatibus corporabae earnosa fuerunt apposita, qua prohiberent quidem, ne oculorum

excrementa per angulos vacuarentur, ad proprios autem meatus impellereri: & caetera quae libro de usu partium decimo, undecimo amtem capite licet reperire. Quo ex capite aIta prarierea quae huc spmctant, duo cognoscuntur, unum quod ductus harum glandularum quae circa oculos sunt, quos nuper in brutis memorabam, Galeni

solertiam non fugerunt ca ; alterum quod neque puncta lacrymaIta eundem latuerunt, neque illud quod ab his punctis aditus ad nares usque perpetuus aperiatur ό γ. Post vero sunt ea puncta a Berengario co commemorata , a Falloppio d autem non ea tantum, v D a tam

64쪽

rum & isti in quos producuntur, meatus, sinusque praeterea Perquem meatus ad narium cavitatem pertingunt, luculenter proposita si int. Quae hic loci ante illorum ductuum descriptionem minime admonerem, nisi animadvertissem, a multo recentioribus Analom cis aut unum modo, aut utrumque etiam eorum punctorum in Ct boratis alioquin, & magnis humani corporis historiis esse praetermisi sum, tum a Prosectore nobilissimo, atque ab his qui illum seqvi tur, perpetuum ab illis punctis ad nares aditum fuisse alicubi inter noviter inventa connumeratum. Igitur hic aditus initium capit ab lacrymalibus punctis. Haec autem non in caruncula lacrymali, ut ab aliquo positum est, sed in eo in quo proposui, loco sunt constitiata , haud tamen in ipsis tarsis, quod plerique ajunt, sed ad tarsorum imternos limites insculpta sunt. Non enim ulla omnino sunt lacrymalia De Ocul. puncta in limitibus eorundem ex ternis, quaeque in his a Fabricio, P. -ς. 13. atque ab alio Anatomico statuuntur, ea videlicet nihil esse aliud pos-num. ix. fiant, n si duo orificia glandularum sebacearum quas supra in palpebris describebam. Et si vero idem quem modo ajebam, Fabricius ψς ς ς punctorum lacrymalium angustiam longe insta verum extenuabar, v ἡ Λ a. exim in Cadaveribus omnino ilIasensum effugere, docebat; re tamen VI. in. 31 vera ea admodum angusta sunt soraminiata. Quamobrem fortasse pronum. in. xima caruncula lacrymalis tenuibus, uti dictum est, instruitur pilis; ut nimiriim quidquid viscidi ad angulum internum compellitur, aut abstergendo, aut certe implicitum retinendo , prohibeat, ne exigua adeo foramina obstriiantur. His autem latiores multo sunt duo mea. vid. ibid. rus, in quos ea foramina producuntur. Isti vero postquam caruncu-An. o. iam lacrymalem inter se mediam fere excipientes, ad canalem qui in subjecto osse insculpitur, accessere, albo quasi nerveae membranae amisso colore, in ampliorem confluunt tubum, crebris sanguineis vasculis, & sortasse etiam glandulosa substantia rubescentem. Vid. Ibid. Qui priusquam narium tunicae continuetur, ipso suo extremo fine & - δ orificio contrahi solet: sicque haec quae ad nasium a punctis lacrym, , , ' libus via est, in utroque extremo coarctatur: quod pariter in bobus , aliisque brutis servatum invenio . Nullaque praeterea valvula est, qua sursum , deorsumve permeans quodpiam sui dum impediatur. Quamobrem videlicet possunt & medicamenta oculis adhibita non De Us multo post inunctionem emungi, aut etiam exspui, quod a Galeno

ιum occupat , infen prum. Observation. Analom. p. mihi sis. In quibus de glandusias palatinas p. ari. & tunicarum ventriculi, atque intestinorum structuram p. I s. fleisquentib. & fortasse etiam renum tubulos p. 17'. aliaque praeterea euc Proposita, a me alibi indicatum ilh.

65쪽

ANATOMICA L

2sobservatum est , & vicissim excepciis ore aliquis fumus, obstructis postmodum naribus, ipsoque ore, ad palpebras usque compelli, indeque, ut in quibusdam videmus tabaci fugis, emitti: quarum rerum meminisse haud omnino inutile fortasse erit his, qui earum viarum assectionibus medicinam facere studuerint. Desinit porro is tubus in Dasi cavitate, non exiguo sane ab extremis naribus intervallo. Quod si aliqui ad narium extremitatem pertingere, tradiderunt, ii certe Brutorum, non hominum dissectionem inhumana historia spectarunt: sed hoc nihil est, cum hos ipsos in eadem historia describere ad verbum ex Stenone videamus illum quoque alterum narium ductum quem iste, ut canibus modo, atque ovibus peculiarem, proposuit. Quod vero addidit peritissimus Uir Need hamius de quodam foramine e medio eo tubo palatum versus tendente, neque mihi esse adhuc licuit tam solerti, ut illud perspicerem, neque ulli ex tot pr. nantissimis hujus aetatis Anatomicis licuisse, compertum habeo.

a 3. Nimius sim prosecto, si in quacunque parte se se offert alia quod Anatomicorum dissidium, in quo mihi quidpiam sit obierva

tum, id omne exequi nunc contendam. Praestabit igitur, ut cunctis serὰ aliis, quamlibet gravibus, & nobilibus controversis in aliud rempus omittis, de iis potissimum verba faciam, quae attineant ad has Partes quibus de partibus saepius antea locutus sim. Ita enim minus ad absolutam earundem historiam deerit: eaque de causa nuper quoque dum res obsoletas referrem, non per omne corpus , ut potuistis animadvertere; pervagabar, sed in genitalibus, atque in larynge potissimum subsistebam. La vis igitur Cartilagines ab his enim initium ducam ab Realdo Columbo pleraeque in numero ossitim habitae sunt, quod in consistente prassertim aetate non modo osseas, sed medullosa resertas substantia saepenumero comperisset. Elus judicium Viri minime a Caslerio probatum est. Observatio vero de qua nunc agere constitui) ea ratione a Diemerbroechio accepta est, uti addiderit, rarius id contingere ut eae cartilagines osseae fiant; quod autem medullosam in senibus substantiam obtineant, id vero negat posse facile demonstrari. Illud non me fugit, qua ratione utemque possint discrepantes adeo observationes habuisse. Sed mihi cerate nihil frequentius in laryngis dissectionibus oblatum est , quam scinum, aut etiam ad senectutem inclinantium hominum thyroidem,& cricoidem aut osseas, aut ossescentes videre, multasque intus cellulas in thyroide quidem ad latera potissimum, in crico id e vero ad partem posteriorem . Ita his autem cellulis medullosam substantiam ea persaepe copia inveni, ut levi cartilaginum earum, seu potius os

sium, compressione per foramina quibus illae, & cricoides inprimis

peris

Append.

de Nar. Vas.

Disquis.

Anat. de

De Re

Anat. l. I.

ryn . l. I. c. s. Anat. I. R. c. s.

66쪽

pertunduntur, prodiret . Quare aliquando dubitassem, annon eius liquoris pars Circumjectorum musculorum pressione ad obliniendam laryngem eliceretur, nisi praeter arytarn idaeas, & epiglottidis glam dulas, parvas etiam alias cognovissem, quibus interior crico dis imnica in eundem finem instructa est , essemque praeterea suspicatus, annon idem liquor ad arytam,dum articulos scanderet, ubi vulgato Naturae instituto mucilagini admisceretur, praesertim cum soramunulum quoddam singulare ad posteriorem capitulorum cri coidis e tremitarem interdum vidissem; sed alia quaepiam quae hic explicare necesse non est, ab hac me δubinatione serme retraxerunr o ciet rum in cricoide adhuc etiam cartilaginea & multas aliquoties cellu-Ias, & magnam in his medullosae ejusdem substantiae copiam inveni, contra atque plures de cartiIaginibus in universum agentes posse fi ri, arbitrati sunt. Multoque etiam inpius totam arytaenoidum basim cellulosam vidi, & medullari liquore turgenrem , quamvis istas Caristilagines videre osseas potuerim nunquam. De cartilagine Iaryngis

reliqua epigi otii de rem etiam unam animadverti qua in re Anat mici non conveniunt et quae etsi minoris momenti est, attamen propter Figurarum emendarionem praetermittenda non videturo Sunt

multi qui epiglottidem ita describunt, atque delineanr, uti ab I tiore basi in angustum apicem extenuetur o Contra alii inferiorem illius partem multo apice contractiorem proponunt o Cum his meae

observationes consentiunr.

a Super proximae Aspera Arteria Cart/la inibus , quonam Ioco esse desinant semiannulares, varia ab Anatomicis tradita sunt. Pars enim scribunt id fieri ut pulmones attigerunt . Alii autem extra pulmones, ut qui ajunt, id accidere ubi arteria in bronchia diducitur, quive ubi Cesophagus ab illa secedit, quique ubi eadem primum in thoracem descendit. Horum quidem assentiri possum nemini. Etenim non isti modo arteriae parti quae intra thoracem est, sed & duobus in quos primum scinditur, bronchiorum ramis semiannulares cartil sines obtigere. Illos autem alios facilius sequar qui, velut primo aiebam loco, cartilagines nolunt esse amplius semia mulares simul arque intra pulmones ventum est; quanquam scio, oppositum statui em

neationes acceperunt. Porro illud sc concedo, ut perfici annulos, tamen negem, qui videlicet intra pulmones ex pluribus, & diversae quidem sormae cartilaginibus compinguntur, ut Bauhinus c) , &R m

67쪽

ANATOMICA L 33

l eenthres prodidere . Est Figura in nostris libris anatomicis qua a i teriae asperae cartilagines se ostenduntur, ut non solum utrinquel omnes in acutum desinant angulum, sed interstitium quod in polimi riore arteriae parte est, illud quoque explere totum videantur. Hanct non minus miror Cl. Homini excidisse, quam a studiosissimo alio i Prosectore in suam humani corporis Anatomiam receptam esse. i Ex hove enim, opinor , ea Figura, non ex homine expressa est. i Constat namque , in bobus , & consimilibus animantibus multoi eas cartilagines esse longiores, ut quae postquam consuetum in nobisi arteriae spatium ambivere , productis ulterius suis jam solutis extrem i tatibus super dorso ejusdem arteriae passim connivent, credo, Ut deisi fendant, Me rudi, ingentique transeuntium illac ciborum mole anii mae aditus intercludatur. Quo fit etiam, ut paulo aequiores Praeci. i Rus2hio esse potuissent qtu completos fere annulas reprehenderunti in postica vitulinae tracheae parte ab eodem sculptos in eo Iconismo in quo ulteriores bronchialis arteriae ramificationes primus demon- Uid. Adv. stravit. Namque hujus initium, atque insertionem iam quondam cum V 3

i arteriam magnam describerent, Galenus d), & Fernelius e tradiderant ; ut magis mirandum se, a multis post Ruysthium scribemtibus, eandem restitutam modo, aurumque bronchialem in descriptione universae aΟrtae esse praetermissam . Caeterum illud in asperae arteriae dissectionibus non infrequenter reperitur, ut nempe aliquot ejus cartilagines extremis invicem connascantur, iitque aliquot muLto caeteris latiores snt. Quae si in ulla alia, certe in prima cartil, gine observavi: quippe haec non raro per se latior, non minus raro ob unius, itemque alterius cartilaginis unionem latissima est. Longitudine quoque, & inprimis figura dissimilis aliarum est; nam sae-

te omnium brevissimam vidi, forma aurem plerunque ad trianguum accedentem. Quae serme omnia & in brutis aliquot observavi. Memini etiam in sene quodam & asperae arteriae, & bronchiorum cartilagines in medio osseas, & in his medullosum quidpiam vidisse. Sed de hisce cartilaginibus satis. as. Nunc porro quid in Glandulis Aspera interia Anatomiae Pro Gι sessores discrepent, videndum est. Esse autem glandulas in ea arim

68쪽

τ. ,. sub ria, jam usque a Laurentii temporibus notum est. Sed qua --

Lir. F. gnitudine,& quo loco eae glandulae positae sint, id vero inter omneso oo minime convenit. Namque animadverti, Anatomicos, maximam Pa tem, miliares illas & exiguas dicere, & delineare, atque in tunica interiore , aut prope hanc, earum sedem conitituere. Contra perpaucos, & in his Cl. Bidloum e) exterius super musculosam tunicam Ionere, item docere, saepius illas rurgentes admodum inveniri et exis etiam aliquem non ita exiguas delineare. Quibus ego Anatomi vid. Ad. . cis non assentiri non possum. Nam certe in toto asperae arteriae, V. An. 37. primorumque bronchiorum dorso, qua cartilagines intermittunt, fu, 38 38 ε' lata exteriore tunica, crebrae statim glandulae in conspectum dantur,sgura subrotundae, & ovales, sed compressae, varia aurem magnitu-djne, at miliaribus pleraeque majores: hae per subjectas fibras carineas intra arteriam asperam canaliculos transmittunt suos. Ea nam que, & continentibus bronchiis ab ant ca parte secundum eorum longitudinem discissis, atque intus abstersis, appressoque stibilis digito, sic ut eae glandulae comprimantur, certae mucilaginosi humoris gur-tulae prodeunt, & sul e forum foraminum indicium faciunt. Hiant autem foramina haec passim per totum quo annuli cessant, interstiatium, ea tamen ratione quae nunc demonstrabitur. Extant in tunica interiore ceu Iacerti quidam insignes ex albicantibus fibrillis compacti. Hi digitos aliquot supra asperae arteriae divisionem initium c piunt, & secundum ejus longitudinem dispositi, interstitiumque illud quod memorabam, tenentes, ubi ad secundam bronchiorum divisionem pervenerunt, ibi primum solent per omnem undique bronchi rum superficiem ad istorum extrema versus decurrere. Quorum I certorum usum nunc perquirendum non existimo. Porro ea quae dicebam, foramina, eaeque guttae in his tantum locis se se offerunt quae loca ab iis lacertis , fibrillisve eorum intermittuntur. Sunt etiam alii intra asperam arteriam lacerti quamque cartilaginem cum subjecta colligantes, quos perexiguos esse musculos, ante omnes videtur Andreas Laurentius b) indicasse. Vidi hos ego aliquando ad. modum extantes, nonnullosque eorum superara una, vel altera caratilagine, tunc demum implantari, perque omnia esse eorum laceritorum similes qui non raro ad durae matris septum medium, & interseptum eminentes adeo & prostantes occurrunt, praecipue in ceritis quibusdam capitibus , ut recte a Cl. Pacchiono ιγ admonitum est. Sunt

69쪽

ANATOMICA L

Sunt autem & sub iis lacertis brevioribus parvae aliae glandulae 8 propriis foraminulis humoris guttulas emittentes . Eae cum inter unam , atque alteram cartilaginem potissimum sitnt constitutae, simul atques breves hi contrahuntur lacerti, unaque ad alteram cartilaginem adducitur, suum necessario humorem transmittunt. Nec dissimili ratio

ne quotiescunque eae fibrae carneae contenduntur quae inter unam, arisque alteram cartilaginum extremitatem per dorsum arteriae asperarductae sunt, non potest non is liquor propelli qui per canaliculos imter eas fibras transductos ab illis quas primo loco descripsi, glandulis corrivatur. Quas quidem glandulas siquis optet diligentius cognoscere, is inseriorem ejusdem arteriae truncum inspiciat; hic enim solent; nec sine ratione , & majores esse, & consertiores. Quod si praeterea in eorum cadaveribus perquiret quos inflammatio pulmonis sustulerit, cum in his lento, & subalbido ichore scateant, atque turgere multum soleant, minimo negotio in conspectum dabuntur. a6. Inter reliquas glandulas quae factae in asperae arteriae gratiam D. γουνοῖ- existimantur, facile Th3roidaea praecipua est. De qua duas praesertim video inter Anatomicos esse dissensiones, alteram, an glandula una oz,E . sit, alteram, an peculiari ductu instruatur. Sunt ergo perpauci qui et i hi unam glandulam esse, ponunt, in quibus sunt Horiatus ἡ , atque M. N. O.

Caserius t , quorum iste tametsi alicubi in hac re sibi ipsi non

constat, unam tamen pinxit in eo Iconiimo qui postea a Bartholino,& Diemerbroechio recusus est. Sed pars multo maxima Anatomicorum binas esse glandulas, tradunt, tum Ves alius ns ), quique ejus delineationibus usi sunt, hinc atque hinc unam a lateribus summae asperae arteriae, inque medio penitus disjunctas depingunt. Quos ego ab ovium, boumque, & consimilium brutorum anatome fuisse deceptos, dubitandum non existimo, propterea quod in hisce animantibus ea pars glandulae quae utrumque lobum continuat, quamque isthmum a nupero quopiam Scriptore vocatam scio, cum gracialis valde est, tum vero , superaggesto, intertextoque adipe, latere solet. Contra in homine longe ea pars conspicua est: quae infra cri-Vid. Adv. coidem in tra niversum posita lobi utriusque, non supremam, ut ali V. Au. 3 quis pinxit, sed infimam solet partem connectere. Inde lobi utriniaque ad thyroidis latera inseriora pertingunt i ut tota glandula crescentis lunae imaginem quodammodo repraesentet , nisi quod plerunaque ab isthino, vel ab alterutro lobo exilis, sed longa Appendix vi Ahis: glandulosa sursum per thyroidis faciem producitur. Et quando in hujusmodi disquisitiones descendimus, haud alienum est admonere, i E etiam

70쪽

etiam Prostatas a multis Anatomicis ceu duas glandulas esse propositas, quas tamen antiquissimus Auctor Herophilus n αδin1-dii

tius g , & Varolius r), atque alii praeterea etiam Recentiores, quos inter Cl. Litrius ti , corpus, ut revera sunt, unicum appetilavere. E contrario autem Tonsillae glandulae, quas, sicut sunt, ita duas esse, Majores tradiderant, a praecellente hujus memoriae An tomico una continens, & perpetua glandula dictae sunt, nempe ob interjectam in extremo palato, & linguae radice glandulosam expam sonem: qua is quidem in re videtur, nisi ego plurimum fallor, sui se dissimilem praebuisse. Etsi enim ejusmodi Viri, eorumque qui hunc

seFuntur, auctoritas alios omnes, sere uno excepto Nuchio t , in eandem sententiam pertraxit, illud tamen certum est, iatramque tonsillam consistentia, colore, secreto succo a memoratis expansi

nibus glandulosis satis differre, & praeterea ab iisdem penitus esse distinctas, ut quae propriis finibus continentur, tunicaque peculiari in Ove praesertim, cane, bove in quo manifeste in tres divisae sunt Iobos circumcirca concluduntur. Sed ut eo unde digressus sirin, redeam, unam quidem esse thyroidaeam glandulam, certum est; an vero ductum peculiarem habeat, ambiguum. Hinc enim Galenus tu aut quisquis est auctor ille qui librum de Voce, & Anhelitu scripsit, negat, eam glandulam quemquam ejuscemodi canalem obtinuisse ;idemque docet peritissimus Vir Casterius x : quorum ea res t simonium adjuvat, quod in dumium consimilium anatome longe plus suerint, quam multis creditur, exercitari. Constat namque , eos dem in his ipsis librorum locis in quibus thyroidaeae ductus esse, negarunt , maxillarium utrumque canalem agnovisse: qui canales enim vero, uti Eruditis notum est, neque aliis antiquis Anatomicis fue

runt ignoti, & in his Achillino vestro 3 3 homini, ut illis temporubus, bene docto, cuju um α quoque ex iis arcanis

c x de Laryng. l. 3. c. I. ubi transmissionem humoris thyroldaearum, ait, non feri

reperio quae Fabricius cuidam Amico observatam

SEARCH

MENU NAVIGATION