장음표시 사용
71쪽
rnis esse, arbitratus est. Nec vero ex iis Anatomicis qui post PIaa
Centinum claruere, quemquam memini Iegisse qui in thyroidaea peculiarem ductum demonstraverit, etsi aliquot legi qui de ejusdem' usibus ita scribunt, quasi eam intra Iaryngem ductum promittere, constaret. Novissime tamen Cl. Sodalis noster Novesius in ea epistola quam ad alterum ex nostra Academia Praestantissimum Virum Dominicum Gulielminum quartam b) dedit, non levem spem facit, peculiarem duEtiam in ea glandula a se compertum, cum aliis
rebus anatomicis aliquando iri demonstratum. Interea autem dum
vobiscum exercitatissimi hominis promissa expecto, atque desidero, ea non pigebit communicare quae observanti mihi in thyroidaea glandula se se obtulerunt. Igitur cum eam glandulam tumefactam, &renitentem; quo quidem vitii genere saepe admodum solet tentari; cultro anatomico pluries subjecerim, vidi illam quasi ex subrotundis vesiculis varia magnitudine, subflavoque, & lento liquore imbutis ex omni parte coagmentatam. Eae vesiculae nativi ipsi glandulae acini
esse videbantur, remorantis humoris vi in eam magnitudinem dilatati . Namque ipsa glandula, in sanissimo quoque corpore inspecta, ex innumeris constare frustulis, sive acinis invenitur: qui in bobus, isti
mo glandulae, aut extrema loborum crepidine luci obversa, subrotum dorum specie corporum, nullo negotio conspiciuntur. Num vero ab
acinis secretus liquor in lymphatica vasa, an potius in peculiarem ductum confluat, cum neque ipsa morbi vidistenta glandula, neques ingentia boum corpora, ut in quibus illa caeterarum parrium ami plitudini minime reipondet, nihil adhuc mihi satis, ut cuperem, ex- , plorati, & certi praebuerint, non videtur hic pro re comperta esset ponendum. Relinquitur, ut quid conjectura assequi possim, aliis pr=vid. Aἡ ., ductis observationibus videamus. Illud itaque certum est, de thyroia v. An.
i da a glandula & in boum , & in hominum cadaveribus mollem quendam, & obliniendo, lubricandoque idoneum succum communi isti amygdalarum oleo longe consimilem quo succo ea plerunque multo imbuitur disiecta, compressaque eadem, exprimi posse.
Praeterea animadverto, eam ipsam glandulam his quatuor musculis qui a sterno jugulique regione in os hyoide, thyroidemque cartilaginem protenduntur, item supernis coracohyoidum ventribus subjectam eise sic uti nequeant hi musculi in vociferandi, edendique m tibus ad suos, qui retro nempe sti sunt, immobiles terminos omnino contrahi, quin continuo, prominens glandula, obnitentibus inprimis retropositis cartilaginibus, comprimatur . Ea cum se ita habeant, si porro ad notum respiciamus Divini opificis institutum in E a sali-
72쪽
salivalibus, in mucosis urethrae, aliisque glandulis prope, aut subiecmusculos ipsis quae humectandae sunt, partibus subservientes, oppo tunissime collocandis, nonne, Sodales, sic videtur , facile a thyroidaraductum aliquem promitti aut in pharyngem, atque Celophagum ,
quos nempe ab lateribus illa attingit, aut potius in summam asperam arteriam, cui revera ad primae cartilaginis, atque crimidis lxtera arctissime annexa est e D. IV. Coracosordes Musculos, quos paulo ante memorabam, multi , ω cora- gravesque Anatomici & nuperi,& antiqui, quanquam nuperi magis, 'v' tameninnuperi, & antiqui a coracoide scapularum processu n
j v , posuerunt. Contra alii, & in his Galenus e , Uesalius d , Ualverdus e ), Fuchsius f), ut reliquos nunc omittam , non a
processu coracoide, sed ab eo scapularum latere quod costam si periorem Vocant, eosdem musculos deduxerunt ; ut minime scriptum ab Riolano g) oportuerit, omnes Anatomicos perperam in proc Lsu coracoide illorum originem statuisse . Ego vero etsi posse fieri, non negabo, ut pars utraque Anatomicorum vere id quod posuit,
aliquando observaverit, nunquam ramen memini, eos musculos C
racoidi insertos , sed ei semper quod dicebam, scapularum lateri, conspexisse: Vosque idem meriam & alias, & cum nuper publice, pro Cl. Prosessore Valsalva Parmam accersito , humanum corpus dissecare jussus sum, plures observastis. Nempe inter processum C racoidem , eumque locum unde is musculus initium capit, ea saltem ampla fissura interest: quam recte Vesalius h), & Fuchsius ι sinum quendam instar semicirculi appellant, Laurentius autem ), Bauhinus t ), aliique praeterea, Iconismis saepe propositis, mem rare non omittunt. Quae adjicere hic volui, cum ab Auctore praestantissimo dubitatum sciam , an quisquam omnium de hac fissuramentionem fecerit .
De Maseis- 28. Etiam in pluribus ex iis Musculis qui laryngis cartilaginibus i , sunt attributi occurrere multa video de quibus non convenit inter ρνι, . Anatomes Professores. Namque ut dicere praetermittam de gemino Epiglottidis Levatore, qui nempe musculi a gravissimis Anatomicis, permultis aliis, & merito quidem, reclamantibus, in nobis non mimis, quam in bobus, ovibusque, positi sunt; at certe de duobus De La- aliis musculis quos Fabricius eidem cartilagini deprimendar addixit, non videtur reticendum. Igitur cum musculi Thyroarytaenoidari esse alib. in
73쪽
in plures uideantur divisi, Fabricius sepremas eorum partes pro Epi
glottidis Depressoribus accepit, ut quas hujus cartilaginis radici imsertas esse, contendebat. Contra Placentinus huic sententiae posse accedere se, negat, propterea quod nullae omnino musculorum eorum fibrae epiglottidis radicem attingant. Mihi vero etsi admodum saepe accidit, ut in bobus summas eorundem musculorum fibras infimae epiglottidi infixas compererim, easque praeterea ceu in peculiarem, S: extantem musculum & in iisdem animantibus,& in nostro genere conjunctas viderim, placet tamen potius ut Casserit judicium sequar . Namque animadverto, non immobili epiglottidis parti, qualis ipsius radix est, fibras hasce inserendas fuisse, si id Natura spectasset, ut earum ope illa cartilago inflecteretur; neque accideret uti eaedem fibrae modo radici epiglottidis, modo vero summae thyroidi infixae omnes reperirentur: quod ultimum in canis, itemque in vervecis larynge nuper mihi observatum est. De illo autem musculorum Pari cui Cricoarytarnoldaeo Posteriori nomen est, hic mihi aliquid dicendum esse, non existimo. Quamvis enim Prosectores nobilissimi universas eorum fibras δe a cricoidis basi enasci, & recta sursum ire, posuerint, & quipiam insuper, hac quoque aetate, longe aliter atque oportebat, easdem fibras delineaverint; quamvis etiam Auctores , minimum, quinque legam qui eosdem omnino musculos in suis descriptionibus praetermittundi, sint tamen hi musculi inter proprios laryngis fere maximi, tum vero facillime in conspectum dantur, ut proclive admodum cuique sit, utrum adsint,& qua tendentia, quibusque ex Iocis procedant, vel prima quaque inspectione cognoscere. Praestat ergo uti ad aliquid dicendum progrediar de aliis laryngis muscularibus fibris paulo indagatu difficilioribus, quas alii musculum, alii musculorum Par, quidam transversiim, nonnulla pars oblique ascendens, alii denique Arytarnoldaeum, alii Cricoary-rarnoldaeum Superius vocant: tot videlicet, & tantae de divisione earum fibrarum, de tendentia, deque earum terminis sint dissensi nes. Quibus de rebus ita mihi observatum est. In bubulo quidem genere, itemque in ovillo eas inter fibras conspicuus tendo secum dum laryngis longitudinem interjemis est: illo in 6uos musculos, seu potius in duos ventres partiuntur. Hinc Vcialius, ut quem publicis in Theatris non hominum, sed brutorum semper larynges di L secuisse, de Columbo oculato teste cognoscimus, eas fibras in geminos musculos bipartitas descriptione, atque iconisino proposuit: quem magna pars Anatomicorum secuta est . Sed ii quoque alii Anatomici qui duos musculos esse, negant, eum plerique tendinem in medio ponere non omittunt, eadem re, opinor, decepti, eo fa-eilius a
74쪽
chiils, quod etiam in nobis alba quaedam lineola, ceu similis tendo , produci solet per earum fibrarum tergum, quae tamen linea in 1Q- perficie tantummodo haeret, penitusque integris & illa sis subjectis fiabris , minimo negotio separatur . Porro in nobis quae earum fibrarum anticae, seu interiores sunt, hae solent ab una ad alteram arΡΤ. 1. F. i. taenoidem transversae duci . Quae vero post has locantur, saepe in plures junctae fasciculos, ab alterius arytarnoidis basi, aut etiam a contigua cricol de exortae, atque ad litterae X similitudinem dec satae, in oppositam arytarnoidem infiguntur. Caeterum vidi etiam, neque admodum infrequenter, aut eas transversas fibras desiderari, aut esse unum modo obliquum fasciculum, aut denique eos fasciculos non decussari, sed hinc, atque hinc proclinatas fibras inter Utramque arytarnoidem, ad modum externi geniohyoidaei Paris com currere, nisi quod nulla hic tendinosa linea interponebatur . Quae nempe omnia minute hic persequi non me piguit tum ne adeo mirum sit, tot extitisse super re hac Anatomicorum dissensiones, tum quo magis magisque constet, non esse una agendi norma admirabilem Naturae vim circumscriptam, sed alias hanc, alias illam operandi rationem insistere, modo in una generatim re sibi conster, atque unum eundemque usum dispari structura consequatur. Quod cum in aliis praeterea musculis, in spermaticorum, vasorumque aliorum origine, & distributione, multisque rebus ejuscemodi conspicuum sit, tum, meo judicio, in osse Hyoide, iisque Sinibus quos appellant Pituitariis, longe est manifestissimum . Hyoide namque os teretibus alias ligamentis, alias membranis, alias vero cartilaginibus etiam, aut ossiculis longitudine, numero, figura diversis cum supernta Catatilaginis sciuisormis processibus, inprimisque cum processibus styloLvid. Adj. dibus colligatur. Pituitarii autem Sinus tot obnoxii varietatibus com VI.Au. 39. periuntur, ut demirandum minus sit, quod a pluribus ethmoidari,
a quibusdam vero multo insigniores sphcnoidari, & maxillares, ab
aliquo demum praeter frontales caeteri omnes, hac etiam tempestate, omittantur. Ut enim ego praetermittam, maxillares sinus, quod rarius est, nullos me in muliere quadam vidisse, certe ethmoidatos, qui sex omnino statuuntur, alias plures, alias vero pauciores nummravi. Sphenoidaeos non sub sella, sed ante ipsam non semel vidi, aliquando inter se admodum inaequales, saepe etiam duorum loco quam ampli stimum unum inveni, nullos denique interdum comperi, quae aliis quoque ante me accidisse, memoriae mandatum est. Frontales vero in quatuor nonnunquam partitos, alias duos quidem,& inter se aequales, aliquando dexterum majorem sinistro, at non
raro sinistrum majorem dextero observasse memini: quod item in
75쪽
Contra a Viro peritissimo dextrum semper prae sinistro majorem esse pronunciatum. Vidi etiam a dextris frontalem sinum defuisse, atqiae ut paucis cuncta complectar, raro admodum contigit, ut illos sinus in uno atque in altero capite ad eundem modum adinum DCrim. Quam porro varietatem uti ab Natura in his, atque hujus
modi rebus servari video, ita a pluribus qui de iisdem, rebusve similibus scripserunt, dissimulandam non putassem, si quidem veram
earum historiam nobis erant proposituri. a 9. Jam vero ut ad celeberrimam controversiam veniamus, multa super Hymene ab Anatomicis disputari, notum est: de quo cum alii alia scripserint, tum inter caeteros laudari video qui contractum vaginae initium, quive annulum peculiarem, aut qui demum myrtiformes quasdam carunculas hymenem esse, posuerunt. Quorum primis ita assentiendum esse, judico, ut eorum tamen quos altero lo-CO memorabam, sententiam pariter comprobemus. Sic enim mihi in virginibus integerrimis observatum est. Praeter infimae vaginae an- Austiam, interna hujus tunica, ita uti in valvularum structura acci
dit, duplicata ibidem, & nonnihil primum ex vaginae ipsius substan
tia, mox nihil ferme nisi tenuissima complectens vascula, circumcirca insignis annuli specie assurgit: quae alii aliter, at satis commode Andreas Vesalius, ut mihi quidem videtur, exposuit. Nec raro contingit, ut ea tunica quae annulum hunc facit, iisdem confertissimis prominentiis, seu mavis papillis exasperetur quibus eandem in vagina inaequalem fieri, sia pra demonstratum est. Aliquando etiam eam annuli partem quae urinae meatui statim subest, lamellae plures, aliae aliis antepositae efficiunt. Atque interdum accidit, uti ab eadem summa parte ex ipsa prorsus hymenis substantia firma lamina parvae in-
sttar, aut columnae modo deorsum recta demittatur, cumque annili inferiore parte commissa, illud in duo spatium dividat quod mmdium intia annulum relictum est. Quod perraro fieri, credidissem, nisi & mihi nuper observatum esset, & publice Cl. Valsalva noster anum intra annum bis ostendisset: ut hinc intelligi jam possit, quare hymen interdum etiam Virginea, seu Virginisatis Columna ab eruditis hominibus sit appellatus. Porro qui carunculas myrtiformes hymenem esse, constituerunt, hi mihi, intactas virgines aut disie-Cuisse, aut probe obserVasse non videntur. Carunculas namque istas nunquam ego nisi in mulieribus his comperi quas virum expertas esse, constabat. Quare ab Doctis Viris Riolano, atque Munnichio ibIud verissime factum censeo, quod eas carunculas non hymenem, sed dilacerati hymenis reliquias existimarunt. Quod praeterea ex fon
76쪽
ma, substantiaque illarum cognoscitur, & ex eo quod neque ceritas earum numerus est, sicut ne locus quidem. Neque tamen in his omnibus apparent mulieribus quae virorum notitiam habuerint. Cum enim annulus alias angiastior, alias latior, inque his valentior , in his infirmior, nec minore penis varietate in altero sexu reperiatur, id nimirum aliquando accidat, necesse est quod Hieronymus Moer-
I E ' curialis aiebat, ut paulatim placido, diuturnoque concubitu Iongci' - Τ lateque sine ulla effractione dilaratus annulus obliteretur. Io. Multae in muliebribus mihi occurrunt Anatomicorum dissen- sonos: quarum plures, ne longum hodie nimis faciam, in aliud tempus rejicio. Quare alias quid circa Clitoridis usum sentiam, oppo tunius demonstrabitur: qua occasione ut in ovibus, & praecipue in vaccis ea mirifice intorqueatur, & quae in naturalibus utrarumque prope clitoridem, quaeque in vaccis ilib ipso urinae meatu fovea o curram, duos praeterea oblongos musculos qui taurini genitalis utrumque latus stipantes, denique infra coronam laid inseruntur, aliaqMe hujusmodi proponemus. Sed de controversia celebrat illima: redi ne vivipararum animantium restes, & tubar pro ovariis, atque ovi- ductibus habeantur; quoniam aliis in utramque partem observariam
est diligenter, & copiose disputatum; nempe operae pretium facimrus non videor, si aut nunc agere constituam, aut alias actitrum me, Nonnulla spondeam . Quoniam tamen persaepe a me, Sodales atque Amici
aliquor, postulastis, quid circa tubarum iter,& positum, quidque detestium constitutione ob ervaverim, quae res inter caeteras aliter ab ημ- aliis in ea controversa poni solent ne quid obsequio, & necessitudi-T. 3. Lit. ni negasse videar, haec modo obiter habeatis. Est Celeberrimus rimstrorum temporum Anatomicus qui in sitis Chirurg. Observationibus ita scripserit: nisi tot cadavera d)ssecuisset, nunquam filisse se crediturum, tubas Falloppianas frequenter adeo in mulieribus obstruinas esse. Ego vero, etsi tanti Hominis fides longe spectatissima mihi est, libensque falcor, meum hunc in re anatomica mediocrem usum nullo modo esse cum longa Uiri exercitatione comparandum, eodem tamen veritatis studio assirmare non verebor, me saepius tubas primo quidem tentamine, primaque inspectione alicubi , & praelertim ad uim rum, occlusas existimat se, re tamen vera post accuratam perquisitionem, dii sectionemque vix unquam clausas comperisse. Neque ii, terim nego, id eas aliquando vitium tentare; at sepe adeo & semquenter assicere, id vero fateor minime mihi in cadaverum dissectio. Vid. Adv. nibus respondere. Quod autem ad tubarum postum, ac tendentiam λV AER attinet, etsi alias aliter inveni dispositas, longe tamen saepius ita me. De Mu- mini comperisse, ut ab eo positu quem in Uraala Tabulis habere vi.
77쪽
deo, maximopere discreparent. Postquam enim tubae testium dorsum Apua conscenderunt, velut a Cl. Viris Stenone, & Sbaraglio vestro ota Soamer: servatum est; tum frequenter solent post testiculos se se demittere, M Nδς- infraque istos suis, alias deorsum, alias sursum spectantibus orificii S een se, propendere. Denique non dici potest, quam saepe aliquid in testi- psi. hus seu potius ovariis invenerim quod ab sana nativaque eorundem eonstitutione longὰ esset alienissimum. Namque ut omittam pure taboque plenas veuculas quas incredibili prorsus numero in te iste quodam ad magnitudinem pugni ad aucto nuper cum Amicis conspexi,
aut alias in alio reste repertas ceu vesiculas quasdam duas quarum altera ossescebat, altera lam Osira plane evaserat, aliaque ejusmodi, videlicet quae non ita esse frequentia solent ; certe intra testiculos quasdam cellulas saepe invenio quarum aliae prasina, aliae cinerea, prope omnes vero etiam ferruginea & nigra tunica continentur, imque his nigrum quoddam, & molle corpus quod nisi concreti sanguinis grumus est, nihil tamen magis quam grumus sanguinis esse videtur. Qua de re, aliisque praeterea consimilibus cum fortasse olim in sectionibus morbo ruin cadaverum sim dicturus, nunc eadem, ca terisque in quae obiter incidi, jam dimissis, ad uberiora properabo. 31. Ex omnibus Prosectorum dissidiis quae in mulierum naturalibus adhuc supersunt, tria, non amplius, seligemus quae circa totidem Fluidorum in iisdem partibus se se ostendentium scaturigines &fontes versantur: haec tria cum legero, aliud hodie ex meis Adversariis Anatomicis non proponam. Igitur praeter lacunas quae circa era De Iaeuniae tremum urime meatum desinunt, indeque, ut Alexandro Benedicto
a , aliisque praeterea notum fuit, non prolificum muliebre semen ejaculant, Regnerus Graafius b) in ea Tabula in qua vaginam apo Eo' ' 'steriore parte ostendit aperram, duo, vel tria inserius in ipso vaginae orificio adjecit soramina, quae nulla tamen peculiari descriptione, nulla explicatione exposuit, & ab latere tantum dextero collocavit. Hoc facto nuperi adeo, atque solertis Anatomici ea videri poterant
in dubium vocari quae ante ipsum Spigelius e ), Rolfincius d ,
Bartholinus e , quique praeterea ab hoc citantur, de hujus gene-
Hist. coi p. lium. l. a. c. s. Menstrisa ex Venis quoque dnabus eundum os pubis in ea Brina exitum e rumpuMιοῦ ex ea parte foeminarum non prol cum omen in eoisu e n λεων tanιο an plerisque impetu , Μ masculorum more Iongiua eo t . b de Mulier. Orgari. s e De hum. corP. fabr. l. 8. c. I9. Duo caeca foramina statim apparens diductis Iasiis, sed ferme tantum in vivis, cἡm admodum parva sint, in quibust feroseae quidam hu-mσγ non parva quanitiate prodis qui maris pubem ιn coitu madefaeιι. c d ordo , Ec method. generat. dicatar. pari. P. 1. c. I. Duo framina ad latera vestιbuti simus m. nebris utrinque parva ruga velut opereula tecta occurrunt, corri se Anaton . quart. re nov. l. I. c. 31. In fossa diductis cibis3 appareno duo foramina, sed fere tantum in vἰmis .ivγimis post eoιium , vel in pr nanεibn3 νse Plaetaeno apud Idiotum , eum admodum pam a sint, in quibus fra us quidem tumor non parva quantitate prodis qhi maris pnbιm iis
78쪽
ris foraminibus iam tradiderant. Hi namque bina seramina unde inconcubitu serum quoddam profunderetur, unum utrinque ab Iatre bus sossae, ceu res perpetuas , & inploratas, perspicue, & diligem ter posuerant. Cui dubitationi etsi postea occiirrit Cl. Casparus Ba tholinus ), sive , ut alii malunt is , exercitatissimus Uerneyus, unam utrinque glandulam sub plexu retiformi inveniendo peculiari ductu, nimirum, ut ego existimo, bino eodem Spigelii, & caeter
rum foramine, ad vaginae initium pertinentem; quoniam tamen Circa istas res aliquanto aliter observasse mihi videor, id omne vobiscum, qualecunque est, Sodales optimi, communicabo. Primum irruque illud compertum mihi est, praeter Iacunas ad glandosum tarmstrae corpus pertinentes, de quibus hoc quidem loco non agemus, Foramina caetera singularia quae circum vaginae initium statim ante hymenem, vel si hic laceratus est, ante carunculas myrtiformes, alit sedem earum disponuntur, haud raro duobus plura inveniri. Alias namque bina, modo terna, aliquando etiam quaterna in sim gulis utrinque lateribus numeravi . Praeterea nonnunquam accidit , ut inseritis prope in medio unum viderim. Nuper quoque unum sub
ipsa serme clitoridis glande suberat in quo brevis ductus in transversum positus desinebat: quali, opinor, ductu ea sorte matrona de-A t. l. r. cepta est quae sibi de clitori de semen profluere, cum Diomerbroe- '' chio conquerebatur. Porro ea foramina quae ab uno latere fossae extant, neque ordine, neque loco, neque numero his quae ex adverso posita sunt, magnopere solent respondere. Suntque item aliqua eorum quae leviter prominent, alia quae minime: atque in propatulo interdum sint, interdum vero carunculis antrorsum concidentibus illorum aliquot operiuntur; ut hinc quoque factum videatur, ut complurium Anatomicorum perspicaces alioquin oculos subterfugerint. Cuicunque tamen corum vel crassiorem setam immittere nihil
prorsus negotii est. In singulis namque ductus crassitudinis modica terminatur, longitudinis autem, & tendentiae disparis, sic ut alii stirsum vergant, alii deorsum, alii apicem auricularis digiti transversi adaequent, alii excedant, contra alii infra hanc longitudinem sint. T. 3. '.& Ex his autem ductibus qui a lateribus medii sunt , unum ab utroque - η- latere aliquoties vidi qui ad glandulam subrotundam pertingeret magnitudinis non contemnendae, inque eo loco constitutam qui locus a iii casparo Bartholino indicatus est. Erant intra glandulam, quasi re
79쪽
ceptaculi & pelvis loco, plures vesculae sive cellulae altera in alte Tam apertae quae limpido humore redundabant i ex his illi ductui ini litam erat. Sed neque vesiculas, neque ipsas potui glandulas in omni cadavere comperire. Etsi vero nulla mihi glandula, nulla vesicula
apparere solet unde ductus caeteri exoriantur, semel tamen inter infimam vaginam,& anum duas cellulas vidisse memini quibus de cet. Italis unus, atque alter inferiorum ductuum proveniebant. Solentes iactuum eorum occasione duo vaccina vasa commemorari quorum bina pariter plerunque orificia , aperta vagina, super ipsa extremararethra conspiciuntur. Haec mihi non in vaccis modo, verum & in ovibus apparuere: nec sortasse in aliis ejusmodi brutis desiderantur.
32. Sicuti vero inter dissectionum Magistros convenit , ex hisce ductibus qui ad vaginae orificium sunt, salax illud serum quod peta
Peram vocatum est semen mulierum, prosilire, sic non immerito in. ter eosdem dubitatur, Mum aliqua seri ejusdem portio ab ipsa quoque cervice uteri corrivetur. Cum ergo Hornius a , itemque Graanus b , & praeterea qui utriusque auctoritatem sequuntur, pituit sum ejusmodi seruin ex cervicis uteri foraminulis elici posse, proposuerint; contra alii, in quibus esse animadverto Uerheyentum e , atque Bergerum d), glutinosum & viscidum succum ex iisdem po-rulis prodire, testantur; additque ille, credibile esse, hoc ipso, non
alio, glutine in his omnibus quae utero gerunt, in re num, ut notum est, matricis osculum impediri. Sed rursus Prosectores alii exi. sunt qui, ut glutinosum ibidem succum agnoscant, hunc tamen 1 cervice uteri destillare, non concedunt . Namque alterum memini legere qui ejusdem prorsus rationis mucum & in Falloppianis tubis,& in superiore utero inesse, tradat , ita uti ipsius origo multo al. tius repetenda videatur; alter e vero insta uteri orificium esse, ait, plexum glandulosum, & subrubentem, mucoque, ubi comprimatur, manantem: per hunc, quamvis sortasse non aeque semper conspicuum, eam viscidam lentamque mucilaginem separari. Neque hic videtur praetermittendum quod Cl. Sodalis Novesius f) anto hos quinque & viginti annos in uteri orificio observavit. Huic nimirum parva quaeda in peculiaris seminis inesse conceptacula, quod semen ei quidem quod in virilibus paratur testibus, colore, & consistentia respondeat, quodque ex subrotundis ruberculis, expressionis vi in exteriore ejusdem osculi membrana excitatis, per soram inula F a qua
80쪽
quaedam prorumpat. Et haec quidem omnia legenti mihi comperta
sunt. Dissecanti autem ad hunc modum observatum est. Sive ego mulierum, seu vaccarum uteros secem, eadem mihi quae innumeris
quoque Prosectoribus, lenti muci, & limpidi, nisi quod ad flavom
nonnihil vergit, in summa vagina, itemque in cervice copia occumrit. Qui autem succus in suprema cervicis parte est, reliquoque ut
ro, quique est in tubis Falloppianis, is vero mihi satis dissimilis via deri solet; ut illius propterea descripti muci staturigines & fontes ira
ipsa cervice, osculoque uteri quaerendos credam. Quos dum assidue T. 3. Lit. perquiro, ecce quasdam vesiculas animadverto varia magnitudine, L. L. omnes vero subrotundas, aut ovales, internam prope totam cervicis 1dΑΛ.,,. faciem consertis agminibus obtinentes. Hae non mihi primo obse 4o. Uatae sunt , namque eas ibidem saepenumero comperiri , a stor olim
fuit Graasius g)r quas postea Bartius h), atque Ortlobius ι confirmavere, & Praestantissimus quoque Litrius observavit. Attamen suspicatus interdum sum, easdemne isti quas ego, vesiculas consideraverint, cum plerique eorum hydati des esse, judicent, addatque Ortlobius, cum qui inerat, humorem ab inflicto iisdem vulnere non sine saltu prorupisse. Ut ut est, certe ego lentum semper istum humorem, seu potius mucum esse, observavi, quem ex iis vesiculis multum exprimo, quemque scuti cum liquore hydati dum quae cim ca testes, rubasque occurrebant, aliquando comparatum, magnopere inveni dissimilem, ita ejus muci qui in cervice, & summa vagina est, nunquam non simillimum animadverti. Porro eae vesiculae nunc plures, alias pauciores intimae cervicis tunicae sunt intertextae, ita uti ex altera parte in cervicis cavitate promineant, ex altera intra ejussu santiam se se recondant. Et vesiculae quidem in plurimis hae sunt. Minus saepe autem in suprema cervice, circumque uteri orificium imveni, etsi aliquando hoc ipsum vidi consertissimis earum agminibus exornatum. An autem in hisce partibus, inque tota etiam cervice, quando nempe in hac quoque desiderantur, multo eae vesiculae sint minores, anne potius alte intus conditae sint, merito aliquis suspicetur. Ego quidem ex uteri osculo, nullis apparentibus exterius vesiculis, multos circumquaque globulos descripti muci aliquando erupressi , vidique praeterea vesicas aliquot intra cervicis ipsius sit bstantiam penitus latentes: quas & Cl. Meryum l intra osculi uterini substantiam comperisse, non ignoro: sinatque eaedem facile ea seminis conceptacula quae nimirum ex Sodalis exercitatissimi observatione
