Historia passionis B. Caeciliae virginis, Valeriani, Tiburtij, et Maximi martyrum. Necnon Vrbani, et Lucij pontificum, et mart. vitae. Atque Paschalis papae 1. literae de eorundem sanctorum corporum inuentione, & in vrbem translatione. Omnia ex antiq

발행: 1600년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Virgini; Mariae. atque duodecim Apostolorum,& aliorum venerabilium Martyrum. In qua sacratissima Ecclesa cum cuncto Clero suo,Senatu q. Romano pergens cunimia gloria,seu exultatione pariter ovantes & in Pauperes Christi ibid magna colaeta eleemosyna faciete transsatauit,atque introduxit in ea corpora SS. Martyrum, simulque Pontificum, videlicet corpus S. Cornelij Martyris,atque Pontificis, successorisq. eius Sacti Lucij Martyris,& Pontificis, & corpus S. Felicis simili modo Mart. seu Pont.&c.J Cum ab hac igitur Ecclesia,& non a Coemeterio, S. Lucij Papae corpus a Paschali inTituluS. Caeciliae reportatum fuerit, mirum non est, si cum de corporibus ex Coemeterio sumptis agitur, nulla de eo fiat mentio.

ia SVB SACRO ALTARE DEDICANTES

COLLOCAVlMUS. Antiquissimam hanc Sanctorum

corpora sub Altaribus collocandi consuetudinem ex Apostolica traditione Maioribus nostris profluxisse colligunt aliqui ex illo Apocalypsi si Vidi subtus Altare Aμα αε. Animas interfectorum propter verbum Dei,& propter testimonium,quod habebant,&c.J Verum cum a Felice Primo ut testatur Damasus,super memoriaς Martyrum Nissas celebrari constitutum fuisset, ut de hoc etiam Vμ ε ι extat eiusdem Felicis decretalis Epistola ad Episco-c.M. .. t. pos per Galliam constitutos ; & idcirco persecutionis temporibus Missae super ipsa Martyrum sepulcra in Coemeterijs, & Cryptis celebrarentur ; Pace deinde Ecclesiae parta,templis amplissimis undique extructis, in eaque Sanctorum Martyrum corporibuβ transsatis, ut Felicis decretum commodius obseruaretur, ipsa cor

pora sub Altaribus, idque potissimum sub maioribus

162쪽

collocandi morem inualuisse existimamus; unde & C fessiones appellatas superius diximus.

1 3. HOSPITALE S. PEREGR lNI. De Hospitale

hoc apud S. Petrum, in loco, qui Naumachia dicebatur, a Leone Tertio aedificato, liqc habet Anastasius Bibli thecarius in vita eiusdem Leonis: Hic autem praeclarus Antistes diuinitus inspiratus Hospitale B. Petro Apostolo, in loco, qui Naumachia dicitur, a fundamentis nouiter construens, diuersa illic domorum aedificia d corauit,atque Ecclesiam in honorem Beati Petri Principis Apostolorum a nouo construxit: in qua etiam Sanctorum Christi Martyrum corpora deferens recondidit, ct omnia, quae in praedicto Hospitale erant necessaria construxit; praedia illic urbana, vel rustica pro alimoniis Chiisti pauperum, seu aduenis, vel peregrinis, qui ex longinquis Regionibus veniunt,obtulit ad exaltationem Sanctae Dei Ecclesio& pro salute Populi Roman id

Idem Anastasius in eius de Leonis 3. vita,cum varia mu nera, quae ipse Leo obtulit diuersis Ecclesiis, enumerate Verum etiam inquit in Oratorio Sacti Peregrini, quod ponitur in Hospitale Dominico ad Naumachiam, fecit canistrum ex argento pens. lib. v. & unciam unam. JExtat adhuc Ecclesia Sancti Peregrini extra Portam Viridariam apud Sanctum Petrum, quae est unita, &annexa Basilicae Sancti Petri, in cuius Archiuio vidimus quam plures Bullas Pontificum, qui Hospitale Sani Peregrini Canonicis dictae Ecclesiae confirmant: existat inter caeteras Leonis Noni Bulla, sub Dat. nono

Cal. Aprilis anno 3. Indictione 6. in qua Ecclesiam Sancti Peregrini, & Hospitale a Paschale Primo, Leo.

ne Quarto,& loanne Decimo Ecclesiae Sancti Petri conccsum, denuo confirmat; quod idem etiam in nulla

Innocentii Tertii, sub Datum Laterani anno Domini

163쪽

eteto s. Indictione 8.continetur, in qua Sergii Secundi, Leonis Quarti, Leonis Noni, Innocentii Secundi, Hadriani Quarti, urbani,& Clementis Tertii confirmationes enunciantur. Ex quibus unionem hanc Ecclesiae Sanctae Caeciliae a Paschali Primo factam riuoad ipsum Sancti Peregrini Hospitale,quicquid de eius bonis fuerit effectum non habui ste colligitur, cum ab ipso Paschali Primo, & aliis successoribus Pontificibus Basiliacae Sancti Petri ut hodie etiam est annexum constet. Hinc est, quod in Codice Vaticano, ut videre est, & inveteri exemplari Basilicae Sancti Petri nulla sit huius unionis mentio: in eis enim solum habetur dictu Hospitale a Paschali fuisse instauratu; his tame verbis additis,

ut plenius in Episcopali Gro continetur e

in quo Episcopali , seu Pontificali libro ita enim Pontificia Bibliothecatij historia solet appellari haec unio subiungitur. Certum enim est ipsum Bibliothecarium ex ipsis originalibus Paschalis iit is ad verbum suam

contexisse historiam.

I . NAVMACHIA.. Naumachia locum hic

significat, in quo naualis pugnae spectacula edebantur. Hae plures temporibus Caesarum Romae fuerunt, nec una dumtaxat trans Tyberim. Hic vero ea intelligitur,

quae sub ipsis radicibus Vaticani collis extabat, ut hic dicitur prope Sanctum Petrum, de qua saepe mentio in historijs Ecclesiasticis. In historia martyrii Beati Petri, quae Lini nomine circumfertur, scribitur peruenisse una cum Apostolo,& Apparitoribus, Populum infinitum ad locum, qui appellatur Naumachia , iuxta obeliscum Neronis in inonte. J Graecus liber, qui in Biblioth ca Vaticana asseruatur de eiusdem Beati Petri passione se habet: Deducitur Petrua ad eam partem montis a-

164쪽

ticani, quae arborem supra terebinthum habet, & i sta in subiecta planicie Naumachiam. J Et ubi de sepultura eiusdem Apostoli agitur; Sustulerunt inquitὶ corpus Sancti Petri clam,&posuerunt illud sub tere. bintho prope Naumachiam, in loco, qui dicitur Vaticanus. J In actis quoque Sancti Sebastiani, quibus inserta est passio Sanctae Eoae Martyris dicitur: Itaque Beatissima Zoe, cum in Apostolorum natali ad Confessionem Sancti Petri oraret, ab insidiantibus Gentilibus arctata, ducitur ad Patronum Regionis Naumachiae. J Hunc ipsum locum QNaumachiae, praeter has Paschalis literas, d esignat quoque Bibliothecarius in vita. Leonis Tert ij, &Paschalis Primi, ubi de No itale Sancti

165쪽

v. CAECILI AE VIR G

VAGRIANI, TIBURTII, ET MAXIMI

. URBANI, ET L V CII PONT. . DETECTIO ULTIMA, AC SOLEMNIs. '

Sub Clemente VIII. Pontifice Maximo

Anno Domini M. D. IC.

Paulo Ssendrato Tit. S. Caeciliae Presbytero Cardinale.

ANTONIO BOSIO A HORE.

VM BEATAE CAECILIAE Uirginis,

Sanctorumque Martyrum Valeriani, Tiburtij,8c Maximi sociorum eius: rbani,& Lucij Pontificum sacra corpora multis saeculis, hocest annorum spatio fere octingentorum , prout a Paschali P pa Primo in Aede Sanctae Caeciliae recondita fuerant, im vh mota, & Mortalium oculis inuisa latuissent: Tandem, detectio Christianae salutis M. D. Ita Clementis Octaui Ponti-ficatus anno VIII. decimo tertio calendas Novembris Caeciliae , γ iterum Vrbi Romae r uelata patuerunt. Mi Huiusmodi autem reuelationis haec fuit occasio. Cum di desse veterem Sanctae Caeciliae Ecclesiam, cuius Titulum obti- g0-xyy net,IIIustrissimus Cardinalis Paulus Ssendratus pro sua Oeeas , in Deum, Sanctamque Martyre pietate reparare, atque: i exornare caepisseti inter caetera meditabatur sub Ara m ' x iore,

166쪽

. qu

cata.

iore,qua ad Orientem antiquo more conuertitur cust diam sacris Reliquijs continendis extruere,quas partim in eadem Ecclesia adseruatas repererat,partim ipse Summi Pontificis concessu aliunde inuexerat, vasisque ex auro, & argento eleganter elaboratis incluserat ; Is enim locus, quo more , institutoq; Maiorum non nisi Sanctorucorpora humari consueuerunt, merito pretiosis eorum dein Reliquijs recipiendis idoneus est iudicatus. Ad id igitur opus conficiendum cum effodi illic necesse esset, quo soli depressio plus spatij sacrae custodiae relinqueret, idem Illustrissimus Cardinalis nihil se absente moueri voluit ; idque ob eam causam, quod eiusmodi effossione inuenturum sperabat se corpora Sanctorum Caeciliae, Valeriani, Tiburtij ,& Maximi sociorum Martyrum,nec non Vrbani,& Lucij Pontificum, quae quod in eo loco essent pluribus coniecturis ad credendum adducebatur. Nam pr ter multorum veterum Scriptorum testimonia, ipsasq; Paschalis Papae litteras, quas supra retulimus, quarum exemplar ex Vaticana Bibliotheca depromptum inter scripturas felicis memoriar Sanctissimi Patrui sui Gregorij Quartidecimi repererat, qui & ipse in Cardinatatu huius Ecclesiae Titulum obtinuerat; saepius idein Cardinalis antiquam in marmore inscriptionem legerat in subterranea Confessione directe sub Ara maiore posita, quo in loco effodiendum erat;quae inscriptio diserte commemorat Paschalem Pontificem illic supradicta Corpora condidisse. Accedebat etiam, & alterum non leue argumentum ; quod intra eam fenestellam, quae sub Al- ari maiore antiquo ritu excisa erat ab ea parte, quae Populum respicit, cuius exemplum adhuc in plerisque u teribus durat Ecclesijs , ubi& lampades ad honorem Sanctorum accendi solent, aduerterat rotundum foramein profundum descendens ; quo viso recordatio quaedaveteris consuetudinis Cardinalis animum tetigit,nempe suetum antiquitus supra tumulos, Sanctorumq; Martyrum

167쪽

rum memorias per soramen huiuscemodi; seu, ut Sanctus Germanus appellat, cataractam brandea, siue vela demitti , quae propius sacris admota Reliquijs diuina in quandam virtutem miraculis plerumq; testatam traherent ; ideoq; non parua apud priscos illos Christianos veneratione haberentur; qualia etiam Romanos Pontifices Regibus , & Principibus exteris dono mittere solitos Beati Gregorij Magni exemplo cognoscimus. Hac ergo animo praecepta de eiusmodi foramine opinione,&ex alijs etiam, quae supra retulimus indicijs,& argum emtis Cardinalis intra subiectum vacuum , quo foramen respiciebat Sanctς Virginis Caeciliae, sociorumq; Martyrum corpora adseruari diuino instinctu cogitauit; Nec eum spes,& opinio fefellit; nam cum, ex quo eius Ecclesiae regimen ipsi diuinitus obtigit, incredibili semper desiderio flagrasset proprijs oculis si Deo placitum esset Sancta illa Corpora videndi, coramq; venerandi, Ptque identidem videre cuperet quomodo post tot annorum curricula se se haberent, & num ob temporis longinquitatem detrimenti aliquid pas a eiiciat,ut eoru venerationi, ac dignitati quantum in ipso esset consuleret; placuit omnipotenti Deo tam pio ipsius Cardinalis voto benigne obsecundare, pretiosumq; Sanctae Caeciliet corpus, unaq; Sociorum, quae longa temporum series celaverat,

eius regiminis tempore reuelare .

Igitur cum ad praedictam sacrae Reliquiarum cust diae extructionem inchoandam,de qua initio dicebamus idem Cardinalis ad hanc se se Tituli sui Ecclesiam peculiari incensus religione contulisset eo quo diximus anno , & die, quae dies Mercurij suit, cum coram adesset, praeessetque, dirui pauimentum iussit, quo excusso, & subiecta humo egesta, superiorique pariote demolito duae

marmoreae arcae ternos circiter infra pedes apparuerunt,

quae qui dem se se inuicem sere contingebant; erant autesecundum Arae longitudinem collocatae, ita ut ipsa Ara. . X a eis

& alibi sae

Areat duae

mari a

reae sub Ara .maiore detes

tura

168쪽

eis superposita immineret. Haec omnia praesente ipso

Illustrissimo Cardinale acta, detectaque sint, qui antequam ulterius quidquam progrederetur,aut attentaret, idonei fidei Testes accersiri iussitu fuerunt hi Reueren, T ste, lina diffunus Paulus I serniea. Episcopus Summi Pontificis uentisim Vicarij Vices erens, Iacobus Butius Canonicus Latera-

neruis, & Congregationis eiusdem Illustrissimi Vicarii& seclarii. Secretarius, Reuerendi item Patres Petrus Alagona, &Petrus Morra e Societate Iesu, quibus aduenientibus, ac nonnullis alijs ex familia eiusdem Cardinalis aspectantibus diligenter omnia deinceps sunt explorata. Ac primum de marmorea priore arca,hoc est ea,quae si Corpus S. mina spectabat Ecclesita, ubi tegumen item e. marmore up bis remotum est, animaduersum capsam intus e cupreta inna capsa clusam coerceri, senos palmos longam,unum & semis I .uies: uti tam ic binos altam Erat illa haud quidem claue obser triclauisque confixa, sed ligneo ductili operculo ad oras inserto, compactoque clausa, quod scilicet ab extremo tantum admota manu dimoueri, ac reduci,& retrahi posset; Qt e via aperiendi ubi post breuem inquisitionis Cliphesti moram tandem fauente Deo innotuit ad id ipso Cardi na capsa nate proprijs manibus Opera deuote praulante, opercu - et tum qua decebat reuerentia extraetiim,remotumque est Caselliae Aperta capsa circumOrnata undique apparuit intus te 8RMi tili quodam sericae quam vulgo appellant satae similitudinem reserente coloris ex viridi,& ruso permisti, cuius. ηj::ά i, tamen nitorem temporis longinquitate obfuscatu agno-nc es: sceres; hoc illud est textile, de quo sic Biblioth cariustus supra in Paschali,dum dona,quae is Pontifex huic Ecclesiis c ob hi: s. tulit, recenset: Fecit in arcella ad corpus iam ditiae κίνginii Cieiliae Hem de quadruplo eum periclisen Intra hanc capsam B. Cete-Vis . . cuiα Virgini corpus extabat serico, atque fusco coopereius men- tum Velo, subterque Velum Vestes aureae virginei sanguinis notis resperia fugaci,tenuique fulgore translucebat,bitan cum quibuSaureis indiunentis quibus etiam ipsa viuenh

169쪽

utebatur idem sacrum Corpus a B. Paschale repertum fuisse cum eiusdem litterm tum Bibliothecarius, alij que, quorum supra meminimus, reserunt. Sed & quemadmodurpse Cardinalis se animaduertisse testatur, sub aureis vestibus rigidum cilicii tegmen propius saeris ossibus haerescens latebat, de quo ita Acta passionis eiusdem commemorant r Caecitia Nero subtus ad earnem cilicio induta desuper auro textis venibus tegebatur . Insuper ad pedes sacrati Cor sup xporis linteaminum glomus iacebat conuolutorum, illa Mi ῖ- nimirum , quae ipse Paschalis in litteris inuentionis suae

commemorat sic scribens : Vbi etiam linteamina, cum quibus sacratissimas Dinguis eius abitersus est de plagis, quas spiculator iri sit, ina pereumone crudeliter inge erat in num reuoluta , plenaque sol ' ervore, inuenimus. De quibus etiam linteaminibus sic ipsius passionis narrat historia: cuius sanguinem omnes bibutis supra linteaminibus Populi,quiper eam crediderant extergebant. Virgi--neum Corpus palmos quinque cum sere dimidio longuapparebat, haud dubie vetustate exsuccis ossibus, atque contractis ; nam viventem Virginem excelsiore statura fuisse quis ambigat Θ Iacebat id corpus in dexterum in- cumbens latus,paululum contractis cruribus,brachijsque ante proiectis, ceruice autem valde reflexa, facieque ad humum procumbente dormientis instar,eam ut credi potest sorinam retinens, in qua post trinam percussionem, ηi 3. cui triduum superuixit, animam Deo reddens concidera fueratque pariter in Coemeterio ab Urbano Pontifice coli'catum:quod ita Paschalis sub Altari maiore r posuerat, ut summa pars eius ad meridionalem, extrema ad septentrionalem Ecclesi, partem spectaret: Hunc Coorifi centis Corporis statum marmoreo simulachro, de quo SS. v . insta dicetur,Illustritanus Cardinalis Ssondratus expri- rmi curauit.

In altera aute proxima,& maiori arca marmore quae Wy ς in interiori parte,nimirum ulterius versus Cosessionem, &'semiuci Altare locata erat,trina inuenta sunt corpora Sancto. ρο-

170쪽

13I Relatio Inuent. reposit.

rum, qui in eadem suerant socij passione, nempe Tibur iij, Valeriani, & Maximi, quae & sub hoc sacro Altare a

Paschale fuisse reposita consentiens testatur historia: Quodlibet autem corpus peculiari linteo, seu velamine

proprio iuxta veterem consuetudinem erat inuolutum, erant autem ita collocata,vt ad eam partem in qua primi

caput recubabat, quae erat sinistra Altaris, secundi pe-

deS extenderentur ; tertium autem corpus ex opposito

secundi eo statu,quo primum similiter iacebat.Et quamquam nulla adesset litterarum nota, quae illa inter se nominatim secerneret,aut designaret, perspicue tamen di- .gnosci,& distingui potuerunt: nempe quod primu erat ις 'V N Tiburtio, secundum in medio positum S. Valeriani,ter

Tibui .. tium vero Sancti Maximiἰ nam prς terquam quod hoc ordine in epitaphio superius indicato,& quod infra refere--ἡ ' tura Beato Paschali Pontifice numerantur, corpus S. suefint di Tiburtij ab illo S. Valeriani eo argumento recognitum M'm se, quoniam Sancti Tiburtij corpus capite carebat, cum foris in Ecclesia proprio in tabernaculo conseruaretur , aut creditur ab ipso Paschali Papa sublat um; Corpus d inde S. Valeriani distinctum est a Sancti Maximi, ex eo quod inuentum est illius caput a trunco corporis diuit, sum, quod ei gladio recisum fuerat, magnitudine quoque, & soring proportione capiti S. Tiburtij ita simile,

ut duorum pari fere aetate fratrum esse viderentur; Co 'tra yero Sancti Maximi,qui non capite plexus, sed ad ne 'cem plumbatis c sus fuerat, repertum est caput ita cum mpy corpore coniunctum,ut cum ipse Cardinalis tollere illud eum plum vellet, Vt extra simul cum alijs S. Valeriani, & Tiburtij x xv per publice in altari coleretur, magno id conatu, & labore iudi uti. perfecerit; ostendebat etiam idem caput percussionum, quas ex plumbatis acceperat notas,& fractionis signa,licet Qrmam integram retineret, in quo subflaua quoque caesaries quasi viventis ,& omne capillamentum repersa - α sanguine ita incorrupta cernebadtur,ut ad literam in eo

SEARCH

MENU NAVIGATION