Corn. Valerii Vonck Specimen criticum in varios auctores : Adcedunt observationes miscellaneae

발행: 1744년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

suisse, adeoque hominem. Quid ergo, sic jam per. git, ab ejusmodi Jove potest sperari, quem Iano postponunt, ct a rege secundum profitentur Τ Idque a struunt vel quae sequuntur istoque sacri iis adponitur ore precantum. . Pertinet hue, praeter citatos a Muratorio, Catonis locus de Re Rust. Cap. 134. Priusqωam porcum feminam inmolabis, Pano struem conmoveto': Pane Pater se hac strue conmovenda bonas preces precor. Tum dei de: Fertum Iovi misera, ces mactato sic: Iupiter te hoc

Nam prior est pastor, quam Iupiter, aut Iovis ipse. Melius forsan aut Iovis ipso. Et aut hic scriptum pro

Bast, vel haud. Prior, inquit, pastor est Iove, non Iupiter pastore, uti frustra Poetae garriunt. Aut vero ut plurimum veteres αντι is hauι scribere solebant; dudum id docuit Cl. Duker. ad Flor. lib. φ. p. 2o. & Pagenstecher. in Dissert. Iurid. δε Compuratione mensum, Thesi 4. hinc emendandua Paulini lacus 's. I. ad Ausonium P. IS.

Vivamus ut vitae patri Vacare vanis otio, aut negotio

Ei fabulbis literis

M at, suis ut pareamus legibus. l. Otio, haut negotio, φ. 92. . - - - Sic artior ipse sacerdos Foemineos vitar coitus, patiturque viriles. O Mens caeca Virum I deesse hie versum suspicatur Muratorius , Certe vocem abscindi penitus necessa

riam, ut sit sensus patiturque viriles abscindi partes. Mirum

12쪽

CARMEN ADVERSUS GENTES. s

Mirum prosecto in re tantilla haesitasse magnum Viis rum i enim vero perversam Cybeles Sacerdotum casistitatem exagitat Antonius, qui semineos vitent coitus , at, quod nequius longe, patiantur viriles. Hujusmodi flagitiis infames fuisse Gallos , Magnae Matris sacrifieulos . constat ex Ambrosio de Virgivibus lib. I. cap. q. quid de sacris Phogiis loquare in quibus inpudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris Icons. Vir. Doct. ad Phaedr. l. F. 2O.

Suid Z quod N invictam spelaea sub atra recondunt,

Faaerae tegunt renebris, audenI hanc dicere Iolem. l. auemque Ieg. ten.

. II 4. I S.

uis colat occulte lucem , Ddusque Iupernum. Celet in infernis nis rerum caussa malayum. Muratorius hic celare capiebat pro latere. at quod verbum eo sensu inusitatum esset, lubentius legeret Celet in infernis ni se horum causa malorum. Ingeniose profecto. Sed omni emendatione facile carebimus, dum sic locum rite distinguamus: uis colat occulte lucem, fra que supernum Celei in infernis nis rerum caussa malarum. Quis , inquit, tam stupidus est, ut lucem occulte colat, & sydus supernum, solem puta, in spelaeis atris abscondat 3 cum in in sernis solus mali auctor habitet. Post malarum subaudiendum es, ut nemo non videt. Posset ceteroqui locus, servata vulgari interpunctione, alio S commodo satis sensu explicari, si violati metri dicam Antonio quis scriberet, cujus leges quum tot antiquiores Poetae saepe ne glexerint , idem cur a nostro alienum prorsus existiis a me

13쪽

memus, nihil est quod exigat. Si quis ergo maluerit, ita interpretetur: Quis occulte lucem veneretur, S sydus supernum celet in locis abditis aut infernis, nisi rerum malarum causa Τ Ut ita in ause rendi casu sumatur caussa, non nominandi.

uid Serapis meruit, qui se laceratur ab illis Per varios turpesque locos. Hic denique semper Fit fera, si que canis, si turpe cadaver aselli,

Nunc homo, nunc panis, nunc corpore languidus aegro. Primum quod ait lacerari Serapidem. Notum ex Historiis, quid Aegyptii de Osiride qui idem cum Serapide) tradiderint, eum nempe a Typhone interere. tum, S in partes quatuordecim discerptum fuisse. Id autem in sacris suis Aegyptii repraesentabant, e que respicit Plutarchus de Ude tes Osiride, quando scribit, Isidem in memoriam mariti Osiridis sacra instituisse, Sanctissimis sacrifciis sui habet versio Xylanis dri admiscens imagines, indicia ces exempla seuorum eve forum. Huc S pertinent verba Iulii Firmici de errore profanar. religione in ad iis habent idolum Osridis siou

tum: Hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum Regis sui turpitudine dehonestati δε-

seant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum resecant cicatrices , ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac miserandae necis exitium renascatur. Et

cum haec certis diebus fecerint, tune friunt se lacerati Noris reliquias reperire, X cum invenerint, quas sopi. tis luctibus, gaudent. Dicit porro per varios turpesquθlocos, quibus, ut puto, indicat ἀν ειον αιδοιον, quod pariter discerpserat Typhon, cumque reliquas particulas eollegisset Isis, istud solum non repertum se. runt. In cujus rei memoriam Isis, qua erat erga maritum pietate, simulacrum membri ejus consecrasso

tr ditur, quo st deinceps in sacria suis usi sunt Ae

gyptii,

14쪽

CARMEN ADUERSUS GENTES. 7

gyptii, eaque exinde Phallophoria dicta; enim

hujusmodi quid Graecis denotat, Plutarch. laud. loco. confer Pignor.expost. Mensae Isiacae p. 32.& alios. Forte hinc circumcisionis apud Aegyptios origo fuerit derivanda. Quae namque adsumta ritus caussae ob evitandum morbum, carbunculum dicunt, aut foecundit iis curam, a nonnullis adseruntur, dudam explosae sunt prudentioribus. Nec ab Israelius hic quidquam mutuati Aegyptii, ut opportuniori loco prolixius demonstrabimus. η Nunc aliud agimus. Muratorius aquam sibi haerere confitetur in verbis illis hic δε- ηi Me semper sit fera, sique canis Sc. Mentionem credit fieri festi alicujus, quo Serapis multas formas induere cogebatur, at ejus vestigia addit nusquam se reperire. Si obstrepere liceat Magno Uiro, existimem ego, nostrum, quum novisset Aegyptios plurima simulacra sub figura diversorum animalium coleis re, ea omnia ad unum Serapidem referenda censuisse, S ejusdem Dei totidem quasi ectypos. Sic certe Martianus Capella de Nupt. Philol. lib. . 2. p. 43.

V l quia dissolvis nocturna admissa, V Isaeum

Te Serapim Nilus, Memphis veneratur Osrim, Dissona I acra mitram, Ditemque ferumque ophonem , A0s pulcher item, curvi N puer almus aratri, Ammon N arentis Lib s, ac Biblius Adon.

Sic vario cunctus te nomine convocat orbis.

Paulinus quoque Natali XI. 2. 8s. To. I. Anec dot. Cl. Murator. Marcus Alexandria tibi datus, ut bove pulso Cum Pove, nec pecudes Aeraptus in Apide demens, In Iove nec civem coleret male Creta sepultum.

15쪽

8 . OBSERVATA AD ANTONII

Et st. 98. ' Fugis N Aegypto Satanas sub missa Auris. Nomina mille sbi variis adcommoda monstris Sum serat, ut Serapis sanctum formaret Ioseph. Ceterum versuum quos adscripsimus ultimus vide tur corruptus, ct pro Nunc homo, nunc panis legendum Nunc homo, nunc sanus, nunc corpore languidus aegro. Dicit enim , Deum quoque repraesentari sub sorsema hominis, sui nunc sanus sit, nunc morbo adfli, Aus langue t: Et respicit puto ad superstitionern Aegyptiorum, qua solebant divinis honoribus hominem vivum prosequi, ct sacrificiis oblatis ut Numen

venerari. Is vero, qualis est conditio humana, nunc san*s ergi, alio autem tempore morbo laborabat. Tetigerunt hanc perversam colendi rationem Por

phyrius, Lusebius, alii, cons. Ill. Jo. Marsham.

Illa quidem mulier, scati commendat 'onus.

l. commentat. quod rarius quidem , usitatum iampn ς. I 39. IqQ. Utque notent Venerem, tunc N portatur Adonis, Mercora tunc mittunt, ipsum pro sercore jactant.

l. ipsum pro I p. f heic enim loci pro rei indignaxionem indicat, nec praepositionis vice fungitus, sed interjetaonis. . Is se

Haec ego cunct4 prius, clarum cum lumen adeptus . Meque diu incertum, tot rempestatibus actum

Sancta Ialutari suscepit ecclesa portu.ε pic tur aliquid deesse Muratorius, sed quae Vir/ Doctu

16쪽

c ARMEN ADVERSUS GENTES. p

Doctus desiderat, satis commode subintelligi posse

videntur: Haec ego cuncta prius, id est, haec omnia ego antea dubia mente volvebam, incertus ubique S inscius. Coneinnitatem hanc sequentia illustrant. Mque ita multoties Poetae. ceterum sensus flagitat. ut aut legatur clarum sum lamen adeptus, aut, quod malim, reponatur adeptum. t. I70. Distribuitque locis mare, terras, aera, coelum. Res videtur pulcra Muratorio, & disquisitiona digna, quod mare, terras, aera S coelum Elementorum nomine distinguat noster, neque hilum de ura cogitet. At Philosophum hic egisse Antonium non putem, imitatus est, credo, verba sacri scriptoris Genef. cap. I. ubi nec ulla ignis mentio. Quas obcgussas, nunc non excutio. Interim, si lubet, mecum ride, quae hanc In rem disseruit Ianus Huartus, Medicus Hispanus, scrutin. ingeniori cap. 22. Prudentius etiam ignem non adgnoscit tamquam elementum per se consistens , sed quod ex alio progignitur, lib. I. in Θmmach. st. 397, Sic S multi, tum veterum, tum recentiorum. Hic itaque, ne de termino moto nobiscum agatur, adeundi Philolaphorum filii.

Hie Deus de corde Dei, hic spiritus oris, Myatorius ob caesuram subplet: Hic Deus est O. A s corda

17쪽

corde Dei, hie est P. Or. S sic satis recte. alioquin SVirgilius ante hie elisin sprevit, lib. I. Aen. l. 2O. Post habita coluisse Samo, hic illius arma. Et nonnunquam alii , V. Heinsium ad Claudian. defee. consul. Stilich. l. I 67. similiter supra st. 5 . MS. habebat His Deus, uxorque Dei, ipsamque sororem. Ubi itidem Cl. Editor addit binum est: Hie Deus est,

uxorque Dei est. Quoniam autem in hoc carmine tot occurrunt loca, in quibus si MStum consulas , atquem tutius y desideretur caesura, aut elisis non adtendatur, haud sane credibile mihi fit, casu omnia illa loca corrupta fuisse: & sorte in plerisque contra metrum peccarit Antonius, ut Poetis illius temporis, cujus se prodit noster, haud insolens. Nulla enim omnino nobis adest ratio , cur in omnibus hisce scripti codicis spernatur auctoritas.

. 2 6. Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit, Et terrore pio, rutilo nimis igne coruscat,

Omne genus timet interitum, sed vita potestas Desnet, N pariter coelum mentesque serenat. Illud vita potestas hie plane mortuum. Muratorius aliis errorem tollendum relinquit. Fabricius victa conjiciebat. Genuina, ni fallor, lemo est vim potestas. Quando, inquit, signa Majestatis suae prodit

supremum Numen, omne genus interitum timet, sed potestas ejus simul ae viis est, vel adparuit. desinet, atque ita coelum, antea nubibus atris incinctum, serenat , S moestas hominum mentes redivivo splendore consolatur. Quae antecedunt S sequuntur haec satis adjuvant, ut plura addere neeesse non habea

mus.

18쪽

CORIPPUM AFRICANUM.

Est sane Corippus Asiricanus, qui sub Iustino secundo floruit, excellentis spiritus PoEta, ct supra aetatem doctus, neque dubium est, quin, si in selicius incidisset aevum, inter maximos vates suisset numerandus. Sed nunc praeclaram illam S divitem venam seculi, ad barbariem ruentis, corrupit genius, cujus vestigia, ut egregii operis totidem naevos, passim Ostentat. Saepius tamen generosi oloris instar altius adsurgit,&lectores suos in stuporem abripit, talia tunc temporis scribi potuisse. Quid i inspiciamus Poetas illos, qui a Constantino & sub Theodosis, ac postea floruerunt, vulgoque Christiani audiunt. Mera ibi barbaries. Si Sedulium, Paulinum, & paucos sorte alios exceperis. Corippus quanto iis serior, tanto elegantior. Optandum prosecto, ut scripta ejus ad nos integra perveniusent. Sed et magna eorum parte destituimur, & quibus etiam per vetustatem invidam in hunc diem superesse licuit, lacera ac trunca adparent, Deiphobo Virgili no Pene conponenda. Adde, plurimis in locis tam

turpiter ac supine se dedisse librarios, ut conjunstis quasi mentibus in miseri auctoris perniciem jurasse videantur. Nec potuit essicere excellentium Uirorum

19쪽

eta ANIMADVERSIONE s

industria, ut omnibus hisce medicinam facerent, neque aliis post messem ipsorum restaret spicilegium. Quod si vero tanta ingenia sibi haud indecorum judicaverint laboranti Corippo, ut praesto erat, opem ferre, quid ni ego, pusillii judicii & aetatis homun- Cio, a me non alienum ducam , ut positis paulisperelegantioribus, ad Musas aliquamium quidem horridiores, nec plane tamen incultas, divertam, modulumque meum ad eΣornandas eas conferam 8 Bene

alibi Barthius, de hoc ipso Corippo agens, juvat, in

quit, ultimos Romanae eloquentiae conatus non adspernari, eis vulgo minus nobiles habeantur. Sin vero hisce in observationibus nostris occurrant

quaedam, a Rittershusio aut alio quopiam jam praecepta , eadem illis adscribi vehementer cupio; neisque enim, praeter Ruigii editionem principem SDempsteri, aliam videre contigit. quas & ipsas, ut plurima, debeo humanitati V. C. Petri messeling. Non itaque mihi fraudi esse voluerim, si qui ante nos nostra forte dixerint, ut Donatus inquiebat. Sed et, quem laudabam modo, Barthius, in Adve sariorum libris, Corippum plurimis locis aut illustra.

rat, aut emendarat, quae omnia huc repetere inanis duxi operae. Nullas porro lacunas aut desecta loca subplere adgressus sum. Nihil enim incertius &arbitrarium magis semper credidi, quam veterum auctorum scriptis verba, ubi deesse videbantur, in- sarcire , quum sorte millia talia nostrum excogitare possit ingenium , quorum ne unum ipsis in mentem venerit. Docuit sane experientia, conjecturas eiusmodi nimium quantum esse lubricas, sique Codices scriptos consulas, evidenter adparere salsas. Quod S dudum Viri Docti observarunt. Ab iis itaque uno sorte loco excepto, qui perspicuus erat) abstinui. voces tantum corruptas, si quidem mihi tales viderentur, sanare, aut versibus ordine minus recto collocatis transpo

20쪽

transpositione novave interpunctione mederi institui, nonnulla etiam a crisi minus necessaria vindicare. Quod ut nobis successerit, judicent alii. Sed in rem

praesentem veniamus.

Praemittitur Corippi libris fragmentum, quod non tam perticulam alieni operis, quam praefationem librorum de laudibus Iustini minoris censet Barthius l. II. Cap. 3. ibi vero st. I 8. sic editur: Pars inimicorum cecidit cum magna tuorum Persia punita sua: nunc Marte peracto Victores, victique sacra famulantur in aula. Quum vox desideraretur, το sacra de suo addidie Dempsterus. Sed & victores hic cum victis parum decore conposuisse merito Corippus videri posset.

Malim idcirco l--- - nunc Marte peracto ,

Victoris victi mytra famulantur in aula. se lib. I. in laud. ustisi st. IAI: Foedera seu pacis cum victis victor inire . Satis alioqui tute, quod inseruerat Dempsterus, s era retineri potest, nam dc sic passim loquitur noster. In Panet . ad Anastas. θ. 43. -- - lege summe magiser , Ει eaussam defende meam: tibi sanctio vesrum Commendat famulum. I. tibi faueiam ut siaucia ad caussam reseratur, quod suadent, quae sequuntur -- - lassae miserere senectae, Vulneribusque meis solita pietate medere. sic in prae νοῦ e

SEARCH

MENU NAVIGATION