Matthaei Brouerii de Niedek jurisconsulti De populorum veterum ac recentiorum adorationibus dissertatio. In qua preces, earumque nomina ... elucidantur. Cum figuris aeneis

발행: 1713년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Psalm 2. Adorate vel osculamini strum. quibus adde verba Reg. I. cap. I9. comm Io. Genus , quae non sunt incurvam ante R I , N omne os , quod non adorarit eum. Verum subsisto , cum jam pridem doctissimos Viros in hoc ritu ceremoniisque magno Iucro laborasse comperio, quorum diligentiae, ac famae nihil detractimi volo.

282쪽

ADORATIONIBUS. 1 g

R CAPUT XXVI.

' Instrumenta musica in hymnis De ' rum placationibus apud Paganos ex J Latinis Graecisque auditoribus adlabiata probantur. in sacris & sacrificiis Veterum ad plurimum audiebantur. a Tenedus Abiasque contemta. Tibicines sacris publicis praesto erant. OSacerdotum Ministri. Musica maxia me in festis canebatur antiquitus. instrumenta haec diversa erant. Organa , Sambucae , Citharae, Calami, Tubae, Tympana , Tibiae , Cymbala. illorum Uus in veri Dei cultu apud Iudaeos celebris. Tubarum festum celebre. Cantores e Levitis eliciti. idem mos a Chrisianis medii aevi receptus , a nascenti Ecclesia spretus. Mussica apud hodiernos Gentiles inter Diaboli invocationes observatur.

Non omittendum est , cum de hymnis quaedam praelibaverim , nonnulla etiam addere de Instrumentis musicis, quae ad sacrificia adhibebantur, teste Isidoro libr.

283쪽

istitari et assci, irarique aliquando conceptas eorum satisfacitione molliri. quem locum optime Censerinus cap. Iz de Die Natali illustrat

mortalibus Diis, qui constant ex anima divina, profecto Ludi Scenici placandorum Deorum causa instituti non essent: nec Tibicen omnibus supplicationibus in secris aedibus adhiberetur: nec ιum Tibicine triumphus ageretur, non Apollini Cithara, non Musis Tibiae , ceteraque id genus essent attributa. non Cibicinibus, per quos numina placantur, esset permissum aut ludos publice facere, aut vesici in Capitolio . nulla ferme olim apud Graecos juxta & Barbaros Deorum sacra sine organica haud minus ac vocali Musica celebrata fuisse praeclare Strabo lib. Io. pag. 67 probat, & observat Platonem & Pythagoreos priores omne , quod Musicum, Dei opus Censibisse, & legimus in libro de anima e Timaeo apud Plutarchum, antiquos Theologos sive vetustissimos Philosephos Instrumenta Musica in Deorum manibus reposuisse , non

utique, inquit idem , quod eosdem sera vel Tibia ludere putarent ; sed quod nullum Deo

opus convenientius Iudicare t quam Harmoniam ac Dueboniam , ω ς πῆ-αυλον ,

6 vμφωνίαν. In sacris ergo Gentilium Instrumentorum Musicorum usus introductis est, unde Sacri-

1 3 inca

284쪽

sca Gibia apud Senecam in Agamemn. ac Ovidius Fast. lib. 6. canit: Cantabat fanis, cantabat Tibia ludis. adde, quod idem ritus apud AEgyptios, idem apud Graecos, idemque apud Romanos observabatur, & locum habuisse Isidis in cultu Tibullus lib. I. eleg. 3. docet ἰ

α id ma nunc, Ips, tibi Delia I quid mihi proserat

Illa tua toties AEra repulsa manu Z

deque Deae Syriae sacris Apulsus Miles 8. testatur, Inibi, scribens, vir principalis et alios religiosius , et eximie Deum reverens , tinnitu cymbalorum et sonitu UNanorum , cant ΤνφPhrnii mulcentibus modulis excitus Irocurrit obviam: Deamque votivo suscipiens hospitio notomnes intra conseptum domus amplissimae constituit. Junoni ipsi pulsata cymbala Lucianus in

επικροτεουσι. id est, sedquando Punonisimitias Osferunt, voce tibiaque canunt, et cro tala pulsant. ita etiam in Minervae hymnis Tibias adhibitas probat Cael. Rhodiginus Leet. Antiq. lib. 9. cap. . licet apud Gentes non nullas sine Musica sacra fierent, quemaditis

dum Diod. Siculus lib. s de Tenediis, dc Strabo lib.

285쪽

lib. 1 dὸ Abidis reserunt, frequentior tamen mos viguit non sine Tibicinibus sacrificare. hinc illi in inscriptionibus sacris Publicis Haz-sto esse dicuntur, uti apud Gruterum pag. 269.

habetur: ν -

PII. ΡERTINACIS. AUG. ARAB. ADIABΕΝ. ΡA HIC. MAXIMI. FORTISSIMI. FELICISS. Ρ. P. FILIO.M. AURELIO. ANTONINO PIO FELICI AUG. TRIB. POT. III. PROCOS. I IBICINES. ROMANI. QVI. SACRIS. PUBLIC. PRAEST. SUNT.

hinc templorum Tibicines vocantur apud Jul. Firmicum lib. . cap. 7. dc sacrorum Tibicines apud Gellium lib. I. cap. 12. & Rei-nesium pag. 36ῖ. in Inseriptione I 6. Class. s.

286쪽

a Rosino Antiq. Rom. lib. 3. cap. 3I. inter Sycerdotum Ministi os recte numerantur, quorvum collegium apud eundem Reinesium mei ratur pag. 18 . inseripi, I 67.

NUMINI. DOMUS. AUGUSTORUM. UICTORIAE. SACRUM. GENIO. COLLEGI. TIBICINUM ROMANORUM. S. P. P. S. A. TUCCIUS. 4 4 ιI,

S. P. D. D. Neque in Hymnis, Sacris, Sacrificiisque Deorum Musica Instrumenta tantum locum habebant , ast maxime in festis quoque publicis adhibita docemur ex genuinis Latinis atque Grincis Scriptoribus. sic elegantissimus Poeta Amor. lib. 3. eleg. IO. Festa dias Veneremque vocat, CANTU D aede merumque

Juvenalis Satyr. 6 vers 3I3 Nota Bonae secreta Deae cum TIBI A lumbos Incitat, et cornu pariter vinoque feruntWAttonit , crinemve rotant ululant'e

Priapi

287쪽

ADORAT IONIBUS. 249

rum s

inter Graecos autores Strabo lib. I o. ex Pindari Dithyrambis probat Matrem Deum cymbalis cultam esse. verba senant: Mεγάλοι ρόμcοι μζαλ- ενδε ' ἀχλάδων

id est, vertente Guarino Veronensi, Tibi sane mater inchoat Adrasti magni Cymbalorum Strepitus Et fax ardens savas sub pinos.

nec non Clem. Alexandr. ad Gent. Πολλα κἀγαθὰ γένοιτο-των Σκυθῶν βαGλει , ορος ποτε Ἀνάχάρσις. τον πολlτην τον ἐαυτοῦ την MULVζικηνοῖς μητρος των τελετὸν τυμπανον τε ἐπιάυπῶντα , κυμ

288쪽

DE VETER: Ac RECENT.

, κατετοξευσεν. id est , Multa bo REGi Schmarum eveniant, quicunque fuerit Anarchasis. is civem suum, qui Matris Deorum Sacra , quae sunt apud CFzicenos, in Schsis imitabatur, Ompanum perstrepens, cymbalum resonans, ut Metrarartes aliquis, collo appensum halebat, sagittis confodit. Varia autem Instrumenta Musica cantum SDerificiorum & Festorum compositisse ex str toribus antiquis Colligo. Hudentius Apotheos.

Hymn. 2. Canit, Haec ait et varios iubet obmutescere cam ius ORGANA , SAΜBUCAs , CITHARAs , CA- LAM QUE, TUBASQUE.

Multa superstitio tacuit, vox festa qui vis, Gae male conspicuae celebrabat imaginis

aurum.

Ovidius Metam. libr. 4. Bachi festa deseri-

Urget opus, spernitque Deum. TYΜPANA cum subito non

profanat: apparentia raucis

289쪽

ADORATIONIBUS. 2srobstrepuere senis, θ' adunco TIBI A

cornu νTINNULA DIE AERA snant.& Diodorus Siculus libr. s. in nuptiis Cadmi dc Harmoniae , Electra . adit , Magnae Deum matris sacra una cum CYMBAL Is&TYΜ-PANIs & ORGIA ducentium Choris donavit.

Subsequitur Musicam Gentilium ejusdem usus in vero Dei cultu apud Judaeos & Christianos veteres, ad inflammandos scilicet pietate atque devotione animos. ita Paralip. I. p. IS. Comm. 8. habetur : David autem et

omnes Lyraelitae prae laetitia gestiebant coram

Deo totis viribus, tam Canticis, quam C HA- nisis N ABLIIs, T YMPANIs et CYΜ-B A L I s atque I UBI s. & a Paralip. cap. s. Levitae Cantores CYMBAL Is et Ps Α'LTERIIS et CITHARIS concrepabant, et cum eis Sacerdotes centum viginti canentes T BIs,

igitur cunctis pariter et TUBIS, et voce, et CYMBALIs, et ORGANIs, et dives generis Musicorum concinentibus, et voce in sublia me tollentibus, longe senitus audiebatur. cum Dominum laudare coepissent, et dicere: Conmtemini Domino, quoniam Bonus, quis in seculum Misericordis ejus: atque rursus Cap. 29. Cumque offerrentur holocausta, caeperunt laudes canere Domino , ac clangere TU Bis atque iis diser

290쪽

diversis ORGANIs, quae David rex U HImparaverat , concrepare. Qtiinimo Tubarum festum apud illos observatum videmus Die Prima mensis septimi, quem Judaei Tisti, nos Septembrem nonainamus secundum ipsius Dei Praeceptum Levit. 2 3 mense septimo prima Diemen sis erit vobis Sabbathum memoriale clangem libus I u Bis, et vocabitur Sanctum. nullum opus Servile facietis in eo, et offeretis holocauserum Domino. & hujus diei mentio facia est Psalmo 8o. Buccinate in Neomenia TUB A in in signi die solemnitatis vesrae, quia praeceptum es in I prael. Musca ergo Instrumenta erant Tubae, Cymbala , Psalteria, Citharae, quae praecipue organa dicebantur, uti ex citatis locis colligo , neque qui quis pro lubitu illa tractabat, sed certi constituti Levitae , qui CANTOR Es vocabantur , uti habetur I. Paralip. 23. & et . igitur David et praefecitas exercitus segregaverunt in miniflerium flios Asaph et Heman et Idithun , qui prophetarent in CITHARis et PSALTERIIS, CYMBALIS

secundum Numerum suo Ni dedicato ossicio ser-etientes. Sacerdotes vero ipsi tubis ante e canebant, uti 2. Paralip. cap. 7 dicitur , 8 ACERDOTas stabant in ossiciis suis , et L S- VITAE organis carminum Domini , quae fecit. David rex, M os canentes per manus suo dissimo SACRRDOTEs canebant TUBIβ

SEARCH

MENU NAVIGATION