De tarda concotione dissertatio : quam, ex auctoritate Gulielmi Laurentii Brown, S.T.P. Academiae Marischallanae Aberdonensis Praefecti, et ordinis medici decreto : pro gradu doctoratus, summisque in medicina honoribus consequendis

발행: 1820년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

et, quantum in ipsis est, cavent ne nimis cito se

proripiat. Has quidem opiniones in Anglia jam fere delevit dies; et ubi remedium podagrae haud

minus praesens inventum Sit, quam quae ad modo

memoratos morbos adhibentur, CognoScemUS tandem quam tuto et utiliter morbus quoque articularis in perpetuum summoveri possit. Longum est omnes hujus morbi notas recensere, quippe qui mirum in modum suam speciem ac formam mutat: tantum igitur mihi dicenda sunt Signa quae minime variant. Appetitus cibi deficit, nausea preSSUS eSt aeger, praecordia tument. Paulo poSt SumptoS Cibos, Creber sequitur ructus ab aere inter coquendum emisso; neC praetereundam illam boum more ruminationem puto. Cibus male concoctus cito fermentescit; atque hinc oritur illa insolita acoris vel vis vel copia, quae καμιαλγίαν gravissimam excitat. Distentionem quoque nervorum hoc vitium infert: nimius intestinorum motus fieri Solet; et vomitus nonnunquam alvi dejectioni supervenit. In hOC autem assectu corporis, Vel

22쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

propter tardiorem intestinorum motum, vel propter desectum humoris ventriculi, alvus multo saepius est dura et astricta. AEger sine Somno noctem saepe ducit, aut dirae imagines obrepunt in animum dormientis. Mane autem fauces ejus et lingua aridae sunt. Multum a dolore capitis laborat, cum vertigine, temporum palpitatione, auriumque tinnitu. Si vetustior jam morbus eSt, mutatur aegrotanti Color, hebescunt oculi, ora et labra pallescunt, arida et Contracta est Cutis, frigus membra occupat. Deficit a tarda ciborum Concoctione Solitum nutrimentum, totumque corpus macrescit. Nec tamen interea mens immota manet; acies enim ejus hebescit, neque facile memoria, thesaurus ille rerum inventarum, repetit illa quae fuerunt. Languor perpetuus omnia habet. Tandem aliquando febris lenta, aut dirus hydrops Sequitur. Quae jam diximus signa, tam dilucide docent ventriculum male se habere, ut in promptu sit omnibus; ac plerumque, non Semper, medici hunc aliis morbis nullo negotio dignoscunt.

23쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

Sunt autem ejusmodi morbi qui maximam inter se similitudinem habent; qua de re pauca nunc dicenda Sunt. Tardam concoctionem ab assectu hypoch0ndriaco non semper medici distinguunt; alter enim morbus alterius speciem nonnunqUam praese fert. Ne hoc quidem vehementer dolendum

CSt, Cum neque eorum Curatio adeo sit diversa, eademque remedia Utrique malo Saepe Succurrerint. De assectu autem hypochondriaco sic disserit acris subactique judicii vir Gulielmus Heberdenus. Etenim mala hypochondriaca et hysterica in his incognitis rebus tota sita esse videntur; dum corpus, quatenUS SenSibus nostris patet, integerrimum est in nonnullis quos hic assectus diu ac pessime habuerit. Nihilominus, ViX est Ulla pars Corporis, quae non interdum ex animi assectibus laesa fuisse videatur; nulla autem Saepius aut graViUS Urgetur, quam intestina, quae in aegris raro vacant doloribus, gravitatis sensu molesto, Cruditate, acore, Nausea, et inflatione, quae sere strangulet, inserat-

24쪽

DE TARDA CONCOCΤIONE.

que Vertiginem, atque Sensus omnes confundat: ac cibi cupiditas naturalis manet, vel etiam Naturali major. Urina diluta esse consueVit, et copiosissima; hoc tamen non e8t perpetuum. Haud temere reperies quemlibet cordis ipsius assectum, qui palpitationes vehementiores eXCitet, quam hic de quo sermo est, licet cor interea sit sanum et illaesum. In iis etiam, quorum pulmones Sunt integerrimi, spiritus sit non minus dissicilis et angustus, quam in justo aSthmate. Tum solent deludi falsis imaginibus veluti globorum in faucibus haerentium, et inani strangulationis metu. Lacrymae quoque sine dolore profluunt. Naresque et aures odoribus Sonisque fictis implentur. Oculi sine manifesta CauSacaligant. Vertigo, sensuum ConfUSio, Stilpor, et animi inconstantia sunt, cum attentionis memoriaeque defectione ; quae palam faciunt, facultatem aliquam deesse, quae modereretur et dirigat Corporis motus, mentemque eSSe Sub pote- State aliena. Noctu etiam nulla fere miseriae intermissio est; nam aeger parum dormit, et So-

25쪽

DE ΤARDA CONCOCTIONE.

mniis tumultuosis agitatur, et Saepe eXpergiScitur. Ad haec accedunt jactatio, dolores Vagi, ardores subiti, frigidi sudores, terror, tremor, leVes membrorum distentiones, atque torpores, quibus interdum adeo opprimitur, ut Vel animo linquatur, et concidat; vel aegre, et magno conatu, Valeat tandem se colligere.VHaec utique mala Vicina sunt: plerumque tamen tarda concoctione laborant juniores Sanguineique coloris homines; hypochondriaco autem assectu provectiores aetate, et melancholici. Ubi aetas paulum processit, morbus ille haud raro se remittit; hic rursus Vergentibus annis ingra-Vescere solet; adeo ut in ea aetate aliquid in natura Spei, ViX quidquam in medicina sit. Tarda concoctio recipit timorem Cum languore; at

malo hypochondriaco propria est longa tristitia

cum longo timore. Hic morbus saepissime caretanorearia, quae illum Semper Comitatur. Item que in tarda concoctione praecordia tumorem molliorem habent, neque tam crebra est nervorum distentio. In hoc quoque vitio Venter modo So-

26쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

Iulus modo astrictus, at in illo sere semper astrictus est. Dicendum igitur cum Culleno, hypochondriasin esse dy8pep8iam cum languore, moestitia, et metu, eX CaUSis non aequis, in temperamento melancholico. ProXimum est ut transeamus ad Scirrhum pylari, qui parvo negotio a tarda concoctione dignosci quidem potest. Gravis enim et assiduus est ventriculi morbus ; Crebriores vomitiones, magisque SuppreSSUS est Venter. Gravitatis quoque cujusdam in latere deXtro sensus est: nonnunquam Si digitum admovit medicus, ibi tumorem Sentit. Sunt quaedam quoque indicia conjuncta et communia clitoroSi cum tarda Concoctione; at vero in illo morbo Suppre8Sa Semper menstrua sunt. Hic sane est Verissimus morbi index; posuit enim vir jure magni nominis Cullenus, nullam esse veram Chlorosis speciem, praeter illam quae menstruorum retentionem Comitatur. In chlorosi autem dorsum et lumbi saepissime dolent: pedes, crura, et aliquando totum sere corpus tumet; quorum nihil in tarda conco-

27쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

ctione evenit, nisi jam certa futurae mortis indicia adsint. Id vitium nunquam caret anoreXia; at vero in chlorosi est maXima et dira quidem cibi cupiditaS. Haec tarda ciborum concoctio nullum Saepissime periculum assert, nisi morbus VetuS eSSe Coeperit, aliusve supervenerit; dissicilis tamen plerumque Curatio est. Sunt autem, ut cum Celso loquar, quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quidquam in futurum praesagiri potest. Si juvenis aeger viribusque adhuc infractis est, si nondum inveteraverit causa efficiens aegrotationem, periculi minus est. At si jam aetate aliquis processit, Si vetustior jam morbus est, praesertim si desidia atque luXuria corpus amiXerunt, mortis periculum Subest. De hujus morbi causa quam proiimam VOCant medici, nihil attinet dicere. Nempe ventriculi humor, qui in cibo coquendo plurimum valet, in ejus vel quantitate vel genere peccat. At non satis est hoc diXisse; neque enim de humoriS natura, ejusque operis functione, satis nobis liquet. Oritur autem iste fere morbus,

28쪽

uti mihi quidem videtur, a laesa ventriculi tunica musculosa. In ea enim assectione haec

semper debilitata est, et curandi ratio eX hac quidem Conjectura nunquam non pendet. At prima origo causae non latet; et modo ventriculus ipse, modo totum corpus afficitur. Primus igitur ordo seriesque causarum Sunt fervidi liquores, optum, nicoliana, et alia ejuSdem fere generis. Nimius meri usus plurimum nocet. Intemperantes homines nimis crebro ventriculum irritant; qui quidem vehementi incitatione inflammatus, solitam operis sui functionem impedit et retardat. Corrumpitur quicquid humoris ad cibos coquendos idoneum est: inflammatio cum dolore jocineris et aliorum quoque ViSCerum accedit. Haec utique ex ebrietate oriuntur, et quam minime distat inveteratus opii usus. Id verum esse eXperimenta satis testantur. Primum quidem naturales Ventriculi actiones incitat, deinde sensum aliquem

languoris et taedii relinquit. Si plus aequo quis

RSSumere Solitus est, tarde Concoquit, marcet

29쪽

DE ΤARDA CONCOCTIONE.

Cum Corpore animus, jamque immatura Senectus instat. Neque hic praetereunda est herba, de qua sic summi ingenii poeta Georgius Buclia

nanUS: Doctus ab Hesperiis rediens Nicotius oris Nicotianam rettulit, Nempe salutiferam cunctis languoribus herbam, Prodesse cupidus patriae.

Raphael item Thorius de Paeto, lib. i.

Planta beata, decus terrarum, munus Olympi, Non tantum agricolis duro lassata labore Membra levas, minuis victus absentis amorem, Fundis et absque cibo sparsas in corpora vires; Sed radium specimenque Dei sapientibus ipsis Ingenium illustras, si quando aut multa tenebras Colligit ingluvies cerebro, aut molimine longo Intellectus hiat, rerum neque concipit umbras, Conceptasve tenet, vel caeca Oblivia regnant. Ut semel irrepsit blando lux indita fumo, Aufugiunt nubes atrae, curaeque tenaceS.

Is vero qui vel manducat, vel fumum ejus inhalat, nimis sibi salivam movet, quae sive devoraverit

30쪽

DE TARDA CONCOCΤIONE.

sive eXpuerit, Vehementer tandem nocet. Quo magis inter initia ab hac quidem herba abstinendum est, ne majori periculo locus sit. Nec semper sine periculo eVasit, si cui diu narestitillavit pulvis ex contritis aridae nicotianae soliis; hic etenim nervos assicit, quibus intercedunt

Cum ventriculo mira quaedam assinitas et societaS.

De gratissima thein potione lugubre Sane Carmen cecinit Tissotius in oratione de Valetudino Litteratorum, Lausannae anno 1766 edita. Epotibus litteratis amatis detestanda est imprimis infusio famosi illius folioli, thee dicunt, quod in perniciem no8tram quotannis, retro jam duo saecula, ex Sina et Japonia, advehitur; hostile

vere donum, quod Stomachi et, nisi mature seponatur, ViSCerum, Sanguinis, nervorum, totius corporis robur Subvertit, ut et malignos, et omnes Chronicos morbOS, et nerVorum PraeSertim increvisse videas prout thee usus increbru-orit, facileque judicare possiS, eX morbis Cujusque regionis, num theephili num thee- σοι Sint

SEARCH

MENU NAVIGATION