De tarda concotione dissertatio : quam, ex auctoritate Gulielmi Laurentii Brown, S.T.P. Academiae Marischallanae Aberdonensis Praefecti, et ordinis medici decreto : pro gradu doctoratus, summisque in medicina honoribus consequendis

발행: 1820년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

15 incolae. Oh quam felix Europa si communi ConsenSu Saeve prohiberetur importatio infamis solii, nulla alia vi nisi corrodenti, ex acri gummi quo foetum est, donati; quod enim principii adstringentis habet in infuso calido perire tristis

docuit usus. Non eadem notabo Creta, notandum tamen celeberrimum cosse qui et vi nocet aquae serventis et stimulando, non nisi enim cum detrimento suo stimulis assuescit natura: pollet tamen nutriente farina et subamaro roboranteque oleo aromatico, ut bene, in pharmacopolis, utile remedium, reponatur, male in culinis inter quotidiana alimenta militet.' Proximum est ut de iis dicam quae totum Corpus assiciunt. Ex otio autem et desidia plurimi morbi oriuntur; atque in numero imbecillorum, judice Celso, magna pars Urbanorum, OmneSque pene cupidi litterarum sunt. Beati illi, V inquit Baherus, qui negotium cum otio ita sapienter miscere, ita literarum disciplinam agitare Solent, Ut ea, quae animo praecipue omnium ne-CeSSaria est, non sit inimica corpori; qui, dum

32쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

hunc alere student, atque ornare, Simul, data opera, CaVent, ne quid illud detrimenti accipiat; nec in secunda valetudine, adversae praesidia consumantur lV Prima igitur corporis curatio eXercitatio est, sine qua torpeScit Sanguis, omnesque actiones naturales impediuntur. Hic etiam dicenda sunt quaecunque animum eX sperant aut deprimunt. Quaenam Corpori cum animo intercedat societas, quOVe modo Se

mutuo assiciant, ne philosophiae quidem professores Scientia Comprehendunt, nec Satis conjectura perSequuntur. At Satis constat, vinculum eorum esse arctiSSimum: Corpus animum, animusque corpus assicit; et si doles animo, languescit statim corpus. Atque hinC Saepe oritur cruditas, quae Corpus maXime laedit. Omnes etiam purgationes, Si nimis frequentes sint, periculum asserunt ; Sed magis vitanda est Omnis intemperantia libidinis, Veneris damnosa voluptas.' Hae demum causae morbos plurimos eXcitant, quo in numero fere Semper est tarda et dissicilis concoctio.

33쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

Cognitis jam indiciis quae nos Vel Spe CONSO- lentur, Vel metu terreant, ad hujus morbi curationem transeundum est, in qua tamen re nolo multus videri. Rationem medendi summo judicio prosecutus est Cullenus ; nec sine fructu

legi potest Edvardi Barrii professoris Dubliniensis liber, A Treatise on the three disserent Digestions and Discharges of the Human Body, and the Diseases of the Principat organs, Londini anno 1759 editus.

Primum igitur vitanda sunt quaecunque morbum effecerint. At sublata prima origine Cau832, non protinus Sublatus est morbus. Deinde submovenda sunt quae maXime moris hum eXaSperant, ut puta cruditates, insolitus ventriculi acor, dura alvus. A Vomitu plerumque incipere Oportet, namque in primis cruditates cavendae sunt; et in hoc assectu saepe

utilis est plenior vomitus, quippe qui desides ventriculi actiones plurimum incitat. Deinde

occurrendum insolitae acoris vel vi vel copiae, quae stomachum infestat. Tum ducenda quO

34쪽

DE TARDA CONCOCΤIONE.

que est alvus, quae saepius nisi coacta non reddit. Et haec quidem de iis quae morbum eXasperant. Tertium denique huic malo remedium est, imbecillitati.ventriculi succurrere. Sunt alia Vero remedia quae ipsum ventriculum, alia quae totum corpus assiciunt. Ea rursus medicamenta quae stomachum maXime assiciunt, sunt vel stimulantia vel tonica. Ex tonicis plurimum laudatur Cortex Peruvianus, de quo sic TlasOtius: Magnae sunt hic partes celebratissimi corticis Peruviani aut Linhinae quo praestantius hoc in casu non datur remedium : degestiones restituit, vasa roborat, fluida compingit, Secretiones et praesertim transpirationem juvat, nervorum robur erigit, falsosque compescit motus.

Videndus omnino est Radulphi Irvini, M. D. libellus, cui titulus, Emperimenti on the Red dQuill Peruvian Lari, Edinburgi anno 1785 editus. Neque tamen ignorari oportet, medicamenta amara alvumque astringentia, si usus

35쪽

DE TARDA CONCOCΤIONE. 19eorum nimius fuerit, summum periculum a1 ferre.

In hoc quoque morbo aqua Bathonica saepe utilissima est. Aqua Bathonica potata,'' inquit Heberdenus, certissime medetur nauseae matutinae et vomitui, fastidio, doloribus ventriculi, atque aliis ebriosorum malis, nisi haec eouSque Creverint, ut vel hepar factum fuerit scirrhosum, vel hydrops immineat; tunc enim adeo non proficit, ut res aegri faciat deteriores, mortemque Properet. AdVersus alia quoque ventriculi et viscerum mala SaepisSime profuit, sicut operae pretium fuerit Omnibus ad eam conis fugere, quotquot laborant Cruditate, diari hosta longa, singultu, inflatione, Vomitu, et qualibuscunque distentionibus, vel doloribus, vel debiliatate horum ViScerum, modo pulSus Sit naturalis. Etenim ubi nulla fuerint febris hecticae signa,

locus mihi datus eSt nunquam Suspicandi Ballioniam his aegris nocuiSSO; quanquam eorum votis non Semper responderit. Tamen haud facile est intellectu, quam ob causam eXituS

36쪽

DE TARDA CONCOCΤIONE.

prosper quibusdam defuerit.V De medicatorum autem sontium virtutibus, praeclare Georgius Bakerus in oratione de Assectibus Animi et morbis inde oriundis: Nec ullus sane dubitandi est locus, quin in eOS Omnes aquarum mineralium fontes, ad quos tanta frequentia ubique gentium confugit quicquid fere invalidorum est atque aegrotantium, a locorum amoenitate, et a jucundo Vitae VictUSque ConSOrtio, quadam saltem eX parte, derivetur virtus. Ibi enim ani mus discit quasi seipsum fugere ; et ab aerumnis curisque Suis, ad res eXtra positas, et ad varia voluptatum lenocinia Convertitur. Ea demum remedia quae totum corpus, ideoque ventriculum, assiciunt, ab eXercitatione et frigore sunt petenda. Prima Corporis Curatio, uti jam diximus, eXercitatio eSt: Summa tamen adhibenda est cura, ne, Si quid exercitatio levarit, fatigatio exasperet; neque enim ex nimio otio subitus labor Sine graVi noXa est. Si quis imbecillior est, pro exercitatione gestatio sit; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda fortasse est

37쪽

DE TARDA CONCOCTIONE.

frictio. Sunt autem plura gestationis genera, quae pro cujusque viribus aut opibus adhibenda sunt: vehiculo sedisse, vel magis etiam equo, maXime prodest. Lenissima est navi gestatio in flumine, paulo acrior vehiculo; at, judice Culleno, equitatio est stomacho utilissima. In hoc autem affectu Corporis, eXercitationis plerumque sinis esse

debet sudor, qui citra fatigationem sit. AuXilium item a frigore petendum est; prodestque in hoc morbo, si quis frigidum et purum aerem trahere potest, et Saepe Salutare est aquis frigidis uti. Quae antiqui medici praeceperunt, non multum abhorrent ab hac nostra curandi ratione. Haec, Verbi CauSa, sunt Celsi praecepta. Si quis vero Stomacho laborat, legere clare debet; post lectionem ambulare; tum pila, Vel armis, aliove quo genere, quo Superior parS moVetur,eXerceri; non aquam, Sed Vinum calidum bibere jejunus; cibum bis die aSSumere, Sic tamen, ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et post cibum frigidis potionibus pο- 2

38쪽

DE ΤARDA CONCOCTIONE.

tius. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, Praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis. Quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque

Credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam Concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent. At qui tarde Concoquunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire Consuerunt, antequam conquiescant, duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam Concoctionem

clare legere, deinde ambulare, tum vel ungi vel lavari, assidue vinum frigidum bibere, et post Cibum, magnam potionem, Sed ut supra dixi, per siphonem: deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet, et vOmere : at si cui ex hoc frequens dejectio incidit, quoties alvus ei constiterit, frigida potionepotissimum utatur.' Hactenus Cornelius Cel-

39쪽

8us, cujus, libenter enim viri eruditissimi Joannis Rhodii verbis utor, laudabilem in re medica operam annis jam mille Sexcentis, et quod superat, eXperientia, Veritatis prima parens, feliciter probavit. Nec melioris animi quisquam ita ab omni humanitate remotus fuit, cui non Venerandum tam illustre nomen.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION