Tentamen medicum inaugurale, de anasarca : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1781년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

livationibus crebris, haemorrhagiis profusis,&c. inducta, omnia ut causae praedis ponentes agunt. Iniquae sortes vitae, diunturnum vehementemque moerorem inducentes, sine dubio inter hasce causas enumerentur. Totius systematis nervosi, et necessario cunctarum functionum cum ea neXarum, Vim minuunt; nullibi tamen tantum

habent effectum, ac in stomachum aliaque viscera abdominalia '. Digestio impeditur ; chylificatio non bene peragitur ; et bonus sanguis, ad robur corporis adeo necessarius, non sussicienti quantitate et boratur. Causa hujusce morbi .in genere sanguinis debilitas est; unde alimento quod forinsecus importatur in substantiam suam convertendo non jam par, idem in extremitates et pendulas corporis ParteS explodere necesse, mox in abdomen etiam '.' Ipsa et jam sanguinis circulatio aliquo incommodo assicitur ; motus cordis neque

tam ' Praesect. de Institutionibus Medicinae celeb. Pros.

' Vide Sidentiam. De Hydrope.

22쪽

16 DE ANAS ARCA.

tam rapidi, nec tam validi sunt; hinc obstructiones in visceribus abdominalibus facile formantur, praesertim in hepate et splene; et vasa harum partium, nullis valvulis instructa, tanto magis iis obnoxia sunt. Foeminae huic morbo magis quam viri expositae sunt, non tantum ob laxitatem, eX Vita magis sedentaria inductam sed quia saepius quoque alios causarum excitantium objiciuntur. Speciem hanc hydropis interdum ex praevalentia tenuiorum sanguinis elementorum oriri suggestum fuit; etiamsi vero generalis naturalisque laxitatis praecedentis et debilitatis in simplicibus solidisque vitalibus essestus sit, ex

cassibus tamen fortuitis in corporibus aliter sanis nonnunquam fortasse proveniat; et sic multa exempla exstant hydropis subito irrumpentis, serosis obstructis evacuationibus; attamen in his etiam, aut retentione rei alicujus noxiae, quae expelli destinata fuit, Vel quave causa latente, vis vitae gradatim languescit, solida tonum amittunt, collectiones

η Vid. Ramazetini de morbis artificum.

23쪽

DE ANAS ARCA.

CAUSAE OCCASIONALES.

Hae tam numerosae, tamque accliratellescriptae digestaeque ab illustr. Culleno unt, ut vestigia tanti viri premere laudi mihi ducam.

Tabula causarum hydropis excitantium. Serosi laticis accumulatio hydropem es5iens, Oritur, eX, Es usione, quae siti. Exhalatione aucta ; haec iterum a A. Resistentibus venosi sanguinis recursui, a. Obstructionibus,aa. Pulmonum, bb. Cordis, cc. Hepatis, b. Corporis situ,

24쪽

DE ANAS ARCA.

CC. QVacuationibus serosis. d. Obstructione venarum quarundam

aa. Concretionibus ipsarum polyposIS, bb. Compressione, a. Tumoribus tunicis earum haerentibUS,

extra Venas,

cc. Utero graVido, . . Aquae propter ascitem collectae. B. Obstructis per excretoria fluidis ;C. Impetu sanguinis in arteriis aucto, a. Vi externa, ut distentione vel

contusione,

b. Febre.

25쪽

D. Exhalantium relaXatione, ProPter, a. Paralysim, b. Atoniam universalem, Ut chiorO- si, cacheXiaque. E. Partis aquosae, sanguinis quantitate aucta,

a. Ingesta, b. Retenta propter eXcreta impeditarc. Partis crassioris abstractione, Ut,aa. Globulorum rubrorum et

glutinis ii emorrhagiis, bb. Glutinis ab evacuationibus

serosis vel purulentiS. a. Ruptura lymphaticorUm,3. Saccorum aUt Vesicarum. II. Retentione et accumulatione fluidorum naturaliter est usorum, propter diminutam absorptionem,

i. Venis partium lymphaticis carentium obstructis,et. Ipsis lymphaticis, vel glandulis eorum obstructis, 3. Paralysi lymphaticorum. Quoniam

26쪽

Quoniam de variis hisce causis disserere,ophisculum hujusmodi ultra limites duceret, et cum instituti ratione minime congrueret, pauca tantum de iis dicenda sunt, quae adanas arcam id iopathicam pertinent. Cellulae telae cellulosae, variaeque cavitates in Corpore humano, an atomicis et physiologis diu notae fuerunt: Ad fluidorum in illis in-

Ventorum natUram autem non attenderunt,

nisi quando in quantitate morbida collecta fuerint; praecipitesque per conclusiones sta bilitum erat, suida in illis omni temporemere esse aquosa, vel serosa, ab arteriis separata, per Venasque rubras si alim reditura. Hae utcunque sententiae a peritis anatomiae atque medicinae diligenter perscrutatae fuerunt, ac pro factis physiologiae indubitabilibus adoptatum fuit, ut sanguinis lympha, fluidusve consimilis, liquor sit naturalis, Per arterias lymphaticas effusus, in Venasque rubras transatus, absorbenti uinvasoruin intervenientium instrumento, quae lymphatica valvulosa adpellantur, ex Varii Sin corpore cavitatibus, cellulisque ejus medii

27쪽

DE ANAS ARCA.

universalisi connectentis surgentia, in ductum transientia thoracicum, in anguloque inter jugularem intimam, sinistramque sub-

clavianam venam, desinentia. Cum fui- dum in hisce cavis naturaliter effusum Ino re solito non restituitur, accumulat, quod que Vocatur hydrops producit; cum hocce in cellis membranae cellularis sub cute vera accidit, species hydropis illa, anas arca nominata, oritur. Inter causas diminutae absorptionis tabula insertas, obstructio venarum, partibus lymphaticis carentibus, enumeratur, neque possum, neque auctoritatem tam Venerandam negare Volo. Tantum animadvertendum est , ut quousque ab analogia ratiocinari liceat, lymphatica esta in cerebro aeque ac in aliis partibus suspicaremur, quamVis rationem eorum reddere non valeamus ; nam Vel Venas rubras ipsas non absorbere, aut etiam absorbentia in ipsas haud omnino terminare, observationes et

argumenta Cl. Moraro' et Hewson ' ultra dubium

Vid. Monro de venis lymph. valv. ' Vid. Hewson ou the lymph.

28쪽

eta DE ANAS ARCA.

dubium ponunt. Plura de hacce re dicere haud mihi convenire puto ; quando viri illustres inter sese differunt, non meum est, qui tantum sum tyro, inter illos dijudicare. Causae omnes jam recensitae, sub praedis ponentibus, eXcitantibusque, modo sequenti

exitus habeant computatOS :I. Aucta exhalatio, naturali manente absorptionis gradit. II. Diminuta absorptio cum naturali exhalatione. III. Aucta exhalatio et diminuta absorptio.

Excretiones suppressae, sive naturales sive adventitiae fuerint, anas arcam aucta CX-halatione inferre videntur. Lymphatica sive vasa sive glandulae tumoribus schirrhosis vel similibus causis obstructa fuerint, anas arcam absorptionem minuendo inducunt EX sola debilitate hydrops auctam

' Hoc argumentum .persequuntur plurimi medi

corum

29쪽

D E ANAS ARCA.

exhalationem, diminuta itemque absorptione eXplicat. In Loweri, Bassi observationibus, commentariisque Gallicis, saccati hydropis, ruptis lymphatici 8, aut eorum trunco ductu thoracico, exempla habemus; et quum ruptura in ramusculo uno vel pluribus, aeque ac in maXimis systematis par tibias absorbentis contingat, rUPtiaram quasi dissus ae causam hydropis possibilem respi

CAUSA PROXIM A.

Causa hujus morbi proxima in aucta ex halatione et imminuta absorptione fluidi serosi, communiter consi si ere videtur. Sola quidem aquae in tela cellulosa collectio, Pro causa anasarcae proXima habitae fuit; Verum enimVero, dum ad praxin respiciamus, ejusmodi de natura morbi ideam no

corum ; attamen Monro cl. obiectiones ei ratiocinationi protulit, ab exhalatione aucta etiam in hoc casu oriri asseruit.

30쪽

α DE ANAS ARCA.

bis fingere non licet; etenim experientia liquido constat, effusionem serosam facilius removeri, quam ipse morbus medetur, id quod pathologicae illi regulae adversatur, quae dictitat, quod, sublata causa prOXima, tollatur quoque morbUS.

RATIO SYMPTO MATUM.

Crurum etntumescentia, ascensus tumoris

gradualis, penetratio in cellas in superficie organorum interiorum, saccidum prementis digiti et sigium tarde consurgens, omnia cel-

larum communicatione positioneque erecta naturaliter dependent.

Urinae paucitas-EX fuido, urinam in statu sano suppeditante, ad membranam Cel- lularem jam abducto, explicetur. Verisi- mileque videtur, statum renum infirmum ad eam producendam nonnihil valere. Cutis valde pellucida, levis ac arida s. - Per tensionem quam emit aqua in cel lulis

SEARCH

MENU NAVIGATION