장음표시 사용
211쪽
nutritioni inseruientirim abortus ealsa. Io Item, per cutis poros vasaque inhalantia in foetus corpus transire, et nonnunquam aliquam eius portionem deglutiri, quod eo consilio a natura factum esse videtur, ut blandior huius liquidi natura temperet acrimoniam bilis et ii
quoris gastrici ac intestinatis, praetereaque digestionis organa suis futuro tempore praestandis ossiciis sensim adsuescant.
f. 3. De abortu eiusque causis. Est autem in uniuersum ea foetus foecundo coitu animati conditio, ut, simulac primum eius rudimentum vita donatum sit, illud ipsum ad mortem iam aptum deprehendatur, magnaque imo forte maxima ovorum impraeg natorum et embryonum pars antequam nascantur, iterum
perdantnr et exllinguantur. Quapropter, si multitudinem et grauitatem causarum, quae embryonis interitum et abortum subsequentem promouere solent, et tenerrimam illius fabricam pensitamus, quae facillimo negotio laedi
potest, Omnino mirandum est, tam multos adhuc insantes innumeris istis periculis superatis uiuos et vegetos in lucem prodire. Sive autem in uniuersum Ouulum DecUndatum utero non firmiter adhaereat, et ex ouario in Vierum delatum, utplurimum matre inscia, ex illo iterum elabatur, siue embryo, quem non vitalem dicunt, ante
grauiditatis septimum mensem cum haemorrhagia et haud Taro cum veris ad partum doloribus prodeat, siue denique vitalis foetus ante noni mensis finem praematuro partu Iad Lcatur; tamen omnis i sta morbosa et praematura eiectio futuri hominis si proprie loquendum esset, abortus nomine insigniri deberet. Mos tamen apud plurimos inualuit, It praematuri paritis nomine illam insigni aut eiectionem, qua foetus vitalis, sue vitae aptus ante noni mensis sinem e X Vtero progreditur. Qui vero abortus paullo post conceptionem sine doloribus ad partum cum nullo aut parUO tau
tum sanguinis profluuio accidit, is nounullis barbarO VOCa-
212쪽
tio a Burdach Disperi. de lastone partium foetus
bulo aborsus audit, cui nominii Gallorum illud Auxisgrevi' quodammodo respondet, quod tamen ob veram, . quae Omnem abortum praecedit coneeptionem satis absolaum est, licet etiam ab Auctoribus Gallicis ita dicantur foetus abortivi trium vel quatuor mensium, qui non amplius aborsus sunt. Ne vero hisce diutius inhaereamus, indicasse sufficiat, nos omnem foetus non vitalis praematurum ex utero progressum abortus nomine complecti. Abortivi autem foetus omnes vel viuentes adhuc, vel morti proximi, vel, quod plerumque accidit, iam vita priuati ex utero prodeunt. Attamen abortus ipse non semper statim post foetus mortem accidit, imprimis si mors a lenta causa originem duxerit, sed haud raro mater per aliquod adhuc temporis spatium foetum mortuum in utero gerit, licet nullo modo definiri queat, per quantum tempus hoc durare possit. f Foetus vero post obitum suum adhuc utero inclusus non putrescit, sed vel 1Jaccescit, vel sensita in amnii liquorem resoluitur, ut, si mortuus sit sub primis
grauiditatis temporibus, et membranae adhuc incremen. tum sumserint, nonnunquam in Ouo, postea excluso, nullum eius vestigium amplius deprehendatur. Atque haec res videtur plurimis ex istis obseruationibus locum dedisse, quae hinc inde de ovis inanibus et infoecundis apud Auctores inueniuntur , fi nisi nonnunquam hydati des pro veris ouis habitae et descriptae fuerint. Sunt tamen aliqua eX- empla, ubi vix dubitari potest, ouum quoque in foecundum eX Ouario coitus tempore solui, ad uterum descendere et in eo per aliquod tempus nutriri, imo aliqua partus specie iterum ei ici poste. Ad illud vero ante omnia referendum esse existimo otium, quod Berotini apud Cl.
tus ab ortu reiecti concludi post V IlI. p. 6 s. et D EL 11 diis de se. vid. Aeliorita. Eiusdem olio muliebri
213쪽
nutritioni ini seruiensium obortus causa. ao 3WALTERvΜ vidi, cuiusque imaginem Fig. I. expressum hie sisto. Scilicet militis cuiusdam uxor, quae iam olim partum ediderat, de nouo se grauidam esse putabat, omni bus signis grauiditatis foecundae praesentibus et obstetrice ipsa annuente, quae illam tam explorauerat. Quinto autem grauiditatis mense subito illa mulier summis ad partum doloribus corripiebatur, ut obstetrix accersita omnia ad abortum disposita inueniret. Tandem excernebatur dolorum ope ouulum integrum, hac ipsa tabula delineatum,
quod obstetrix ob singularem formam ad Cl. WALTE- Ruri adferebat. Immissi, illo in spiritum uini rectisdati Lsimum et liquore lymphatico intus contento coagulato,
Experientissimus ille Vir, cuius solertiae in disquirendis
corporibus naturalibus omnino fidendum esse tot egregia specimina testantur, membranas omni cautione adhibita aperuit, neque tamen in omni hocce ovo vel vllum foetus, aut funiculi umbilicatis vestigium deprehendere potuit, ita ut ex eius mente illud omnino ad ova in foecunda referri mereatur. Sed ut redeamus in viam, et ad em bryonis mortem tanquam abortus causam consideratam regrediamur, tenendum est: grauidam, si foetus primis vel mediis grauiditatis temporibus ex quacunque demum causa mortuus fuerit, raro ad grauiditatis iustum terminum pervenire, sed abortum sequi nunc leuioribus vel grauioribus symplomatibus, maiorique vel minori periculo stipatum, prout ille vel ex matris vitio, vel ex foetus, vel ex alia causa, quae exterius incidit, ortum duxerit. Illam Vero abortus speciem, quae a violentia quadam matri illata oritur, plus periculi in se continere, quam illam, quae sponte fit, experientia loquitur. Cum autem impossibilest, omnes ab Ortus causas, mira praedis ponentes tum imprimis occasionales adducere, adnotasse susticiat, alias ex his ita comparatas esse, ut impediant ouuli impraegnati adhaesionem ad uteri parietes, alias nexum placentae et chorii cum utero soluere, quae res plurimorum abortuum
causa existit, alias denique in foetum ipsu in agere eum
214쪽
ao 4 Burdaesi 'Dissert. de Iasione parsium foetus
que interimere, unde placentae cum utero cohaesione imminuta, et sectione vasorum placentae cessante abortus viis
plurimum insequitur. f. q. Nutritio foetus Iasa, tanquam causa abortus
in uniuersum. Inter causas vero abortus hactenus enarratas omnes illae profecto numerandae sunt, quae foetus nutritionem,
quam praecipue placentae et funiculi umbilicatis, nec non ex parte liquoris forte amnii ope fieri diximus, ita laedunt,
ut foetus necessario alimento priuatus pereat. Cum enim Corpus foetus . cuius incrementum, dum in utero geritur, celerrimum est, lassiciente quantitate alimenti egeat, ex defectu necessariae copiae alimenti rite praeparati, aut Vii S,
per quas illud ad corpus foetus transit, quocunque modo laesis, vel vitio aliquo in ipso foetus corpore praesente, quod impedit, quo minus nutrimentum corpori illatum in eiusdem naturam conuerti possit, ipsum illud corpus, quod a leuiori quacunque causa ob tenerrimam fabricam fa- cile laeditur, nullo modo per omnem grauiditatem sustentari potest, sed pro varia causarum indole varioque illarum gradu tardius citiusve perit. Quaecunque vero demum causa sit mortis foetus in utero, sine placentae ab utero praegressa separatione, satilia post foetus interitum placenta ultimis suis fibrillis utero eiusque sinu bus inhaerens sanguinem aut lympham sectione attrahere desinit, foetusque, cum hac ipsa re placentae ad uterum adhaesio laxior reddatur, paullo post ex utero uti fructus immaturus et Vitiatus ex arboris ramo, cui adhaerebat, decidit.
Atque ad hanc ipsam oui ab utero secessionem multum
quoque confert, quod non solum foetu et ouo non amplius crescente, utero vero se magis adhuc ob perpetuum humorum affluxum expandente, nexus chorii cum Uteroitecessario soluatur, sed et quod foetus mortuus, cuius
vasa collapsa et liquor amnii minutus est, utero non satis
215쪽
nutritioni inseruientium abortus causa. ressant, ita, ut ille exinde ad contractionem irritetur Quae quidem uteri irritatio magis adhuc augetur a singulari pressione foetus mortui in uterum, cuius causam non plane perspicimus, licet saepenumero matres ex solo hoe ponderis sensu, foetum mortuum esse, abortumque sibi instare, praedicere soleant. Vti vero in uniuersum in uiuo foetu a matre aliquis ad placentam sanguinis motus continuatur, '' ita negari non potest, haud infrequenter post
mortem eiusdem, placentae et chorii cum utero nexum
non statim solui, sed partes illas sanguine matris quodam
modo ali et nonnunquam per aliquot menses vel annos utero adnexas superesse. Quod si vero eiusmodi quid contingat, tunc ut plurimum chorii membranae per se tenues et placenta, vel in tenerrimo foetu crassiores fiunt et in
molam abeunt ' in qua, si post aliquod temporis spatium
elicitur, vera foetus rudimenta, si ille non in liquore solutus fuerit, conspiciuntur. Nunquam etiam vasa chorii ipsa, aue placenta in hydatides ' vel funiculus in vesiculam extenditur licet in omnibus hisce casibus morbosa ista degeneratio, quae nunc, foetu per ab ortum reiecto, uti mortis essedius consideratur, saepenumero prima initia vivente adhu a foeta
apud Auctores exempla et ima. gines inueniuntur, ex quibus
supra citata. h. Si in nostra obseruatione Fig. I. otium foecundu in fuit, Vasa membranarum in hydatides expansa futile, ex icone adparet. Si vero vel nullus viris quam foetus in hoc otio habitauerit. tamen ipsae hae villorum chorii expansiones magis
adtae vim sanguinis materni in membranis Otii declarant,vid. quoque infra 9. 8. et loca
ibidem ex RuYSCHIO citctta. l. Iuniores placentulas ita molas abire . septimi vero et octaui mensis in hydati des de. generare, RVVSCHi 1 est suspieio vid. Obs. XXVIII Monesttamen HALLERUS in iunioribus quoque placentialis hydatides nasci. Elem phys Totu.
216쪽
ao 6 Burdacti Dissert. de Iasione partium foetus
foetu sumserit, mortisque eiusdem causa exstiterit, etsvero simile sit, magis adhuc illam post obitum foetus auctam fuisse.
Causae nufritionum foetus laedentes in matre postat. Vterus vero, in quo laetus nutriendus et ad partum us. que continendus est, ita comparatus esse debet, vi neque nimia rigiditate laboret seque facile eX tendi patiatur, neque nimis irritabilis sit et ad contractionem a leuissimo quoque stimulo incitetur; neque tandem nimis laxus, ut foetum intra se rite includere nequeat, sed eum facile pro . trudat. Praeterea vero necesse est, ut nullo alio vitio an siciatur, quod sanguinis et lymphae nutrientis transgressum ex matre ad foetum impediat, foetus enim praecocem exclusionem, utplurimum, ubi talis morbus in utero reperitur, sequi, experientia docet. ' Hinc omnes se irrhi aut steatomata, aut alii tumores et morbi, quibus vasa uterina obstruuntur et sanguinis ad placentam et chorion transitus, vel perfecta oui cum utero cohaesio impeditur, inter abortus causas referendi sunt. Vix tamen puto ad illas pertinere nimium uteri calorem, quem nonnulli iis causis adnumerant. Sic enim PEU, ' celebris quondam artis obstetriciae inter Gallos magister, testatur: Se inuenisse in quibusdam mulieribus uterum adeo calidum, Ni foetus ab immodico hocce talore periret et exsiccatus indi refceret, et refert: Se hoc praecipue olfervosse in quadam muliere, quae ob hanc causam plures fotius p rd derat, cuius uteri interna fityri scies tactu explorata sicca et aspera reperisbatur, cum tauto calore, ut manum moleste a fsceret,
ii. HrPPOCRATES de mulie. Des fuerint, interdum foetum νum morbis L. I. Cap. 2 i. continentes mewhynnae miHus, CHARTER T. VII. p. 743. quum conueniat. adimerent. Si oleri aut natura Dux Ulceri- o. Pratique des Accolichemens
bus in his subortis Deues fue- Lib. II. Cap. II. p. Sῖ Conc
217쪽
nutritioni inferni tutium aboraus causa. ao Tiiceret , neque diu tolerari pos et. Notatque simul: foetur ab hac muliere abortu reiectos e lacatos et duros fuisse. Minime autem mihi persuadere possum, tantum calorem in parte quadam sine inflammatione oriri posse, sed ma gis veritati consentaneum esse videtur, sciri hosam uteri dispositionem adfuisse, transitumque alimenti necessarii ad foetum in hac muliere impedivisse, quod aspera et sicca uteri superficies et foetus exsiccati et duri per ahortum protrusi declarant. I'raeter hanc vero uteri dispositionem, quam ad foetus gestationem et nutritionem necessariam esse diximus, requiritur quoque, ut matris vasa sanguifera aptam nutriendi materis in in susticiente quantitate aduehant. Si itaque in matre digestionis, sanguificationis et nutritionis negotium, vel ex alimentorum inopia, P aut eorum natura, vel ex vitiis viscerum et vasorum , vel ex cacochymica humorum indole, vel ex quacunque alia causa laeditur, foetus quoque nutritio maxime
impeditur. Hinc gemelli et tergemini et magis adhuc quadrigemini,' si quoque ad debitum grauiditatis finem in
utero gestantUr, parum tamen a tenero quatuor vel quinque mensum embryone differunt, et haud raro gemellorum unus, ob nutritionem imminutam oppressus a fortiore alterius incremento, longe minor est altero, quae
res plurimis de super foetatione relati, historiis ansam praebuit. Est tamen in foetu latitudo quaedam, ut ita dicam sanitatis, ita, ut non a cautis omnibus, quae nutritionem in matre laedunt, stati in quoque foetus laedatur, sed illae ab eo superentur. Atque huius quidem rei luculenta praebent exempla foetus optima sanitate gaudentes, editi a femellis tenerioribus, aut talibus, quae per omnem grauiditatem variis morbis laborauerant. Longe tamen plures laetus, matris corpore variis malis correpto, mori, in
P. Foetus exsucci ab ortu reie- S et 7.
218쪽
ao8 Burdarii Dissert. de laesone partium foetus
utunerae testantur obseruationes abortuum, quae in graui dis fame amictis aut morbo chronico debilitatis, vel lue venerea aut scorbulo assectis aut acutis morbis laborantibus factae sunt. Neque tamen rara omnino sunt exempla contraria, ex quibus discimus, foetus tales, licet aliquod exinde detrimentum ceperint, tamen vivos in lucem prodiisse. Adiiciendum tamen puto, matres illaS Vehementer errare, quae grauidae, quoniam duobus hominibus dupla alimenti copia opus esse putant, dupla victus portione utuntur. Foetus enim non solum propterea non robustiores fieri, sed et grauissimum damnum ex hac re , ipsum. que abortum oriri posse et ratio suadet et experientia docet. Cum enim grauidae corpus non satis exerceant, ex nimia alimenti copia plethora gignitur, quam inter praecipuas abortuS causas referendam esse nemo ignorat, et in debilioribus cacochymia oritur, qua infecti humOves male tantum nutriunt.
Membranarum morbi tanquam cario obortuI. Sed propius accedamus ad eos morbos, qui abortus producere possunt, quorum sedes est in partibus, quae foetus nutritioni inseruiunt. Pertinent vero ad illos potissimum omnia vitia membranarum foetum inuolirentium, chorii scilicet et amnii, quae in arte obstetricia ut uua tantum membrana considerantur; porro liquoris amnii, et maxime tandem placentae et funiculi umbilicatis, ut illa, quae in ipso foetu sunt, taceam. Vix enim putamuS, ad causas, quae nutritionem foetus laedunt, referri posse oui ad alium locum, quam ad uterum, adhaesionem, si v. c. loco uteri cum tubis aut ouario connexum suerit; cum non solum ea oui humani natura sit, ut ad alium locum delatum, eius parietibuS adhaereat, ibidemque nutriatur, sed
ete. In Leidensi obsidione, ubi rurit . vid. no F MANN Dis s. elues tannia fame assiciebantur de moγbis Ioetuum in Uuro uultae grauidae abortus iece-
219쪽
nutritioni infrauentium abortus causa. et multa exempla prostent foetuum praeternaturali hac ra. tione conceptorum, qui ad debitam grauiditatis suem ibi dem nutriti sunt.' Accedit, quod praecipue huc spoctat,
eiusmodi foetus tubarios et Ouarios non abortu excludi, sed si mater superstes maneat, vel sectione caesarea eximi de bere, vel abscessi nato exire. Quod vero ad membranas foetum inuoluentes attinet, eae ita comparatae esse dobent, vi primo firmae sint et densae, quo foetum apte conti neant, neque facile rumpantur, quapropter Omnia vitia membranarum, ex quibus dilacerantur, inter ab ortus cauissas referenda sunt, cum eae disi uptis membranis liquor contentus effluat et abortus paullo post sequatur. Deinde necessariu in est, ut membranae utero in omni oui am hi tu adhaereant, tandemque ut vasa in hisce membranis distri buta neque obstructa neque praeternaturaliter distenta sint.
H ine villi et filamenta, quibus exterior chorii facies, quae uterum spectat, obducitur, non soluin in ea parte, qua placenta est, sed in omni ouo adesse debent, praetereaque necesse est, ut ea paullo post eum densitatis gradu ni adquirant, qui requiritur, ut cohaesio chorii cum utero perfecta sit et firma , neque leuissimo quoque impetu sobvatur.' Porro vasis chorii praeter naturam ita distentis, uthio filiis protraheretur, tamen ita perfectum fuisse. ut ceris
tum videretur, erim patiens an
te horas viiiiiiii adhuc fuisse. t. An glabra superficies Ouulorum a KRRKRiNGio et Br- ANCH1 delineatorum, abortus, quo reiecta sunt causa fuerit; v. HALLRR Eleni. PhνL Tom. VIII. p. 6'. sed non accurat forte delineata sunt.
foetus tubarios exiles esse, neque quartum naeti seni supera. re, cum malignius a tantilla membrata a nutriantur. Sed in De tu quem ante octo circiter annos Bu VERVS, Chirurgusi Lipsiensi irin dexterrimus, e tuba foetninae, per nouem meril ses grauidae, verisque nil partum doloribus correptae sectimus caesareae Ope eXemit, obseruatum est, cum, licςt,
220쪽
aio Burduch Dissert. de laesone partium foetus
ut placentam quasi reserant, y aut ipsis vasorum finibus ita expansis, ut hydati des oriantur petiolo adnexae, non solum haec ipsa cohaesio turbatur, sed et liquoris amnii se
cretio, quam praecipue ope vasorum, qUae in membra.
nis sunt, fieri putamus, non amplius succedit, ut ulterior oui expansio plane impediatur. Atque hoc vitium illius oui fuit, cuius imaginem dedimus, licet in illo nullus foetus deprehendi potuerit, cum, Cl. quae WALTERI est sententia, vel nunquam foecundatum fuerit, vel foetus in eo contentus primis iam grauiditatis temporibus, ob hane ipsam vasorum in hydatides degenerationem, mortuus sit, et solum postea ouum per aliquot menses adhuc incrementa sumserit, quae quidem sententia per ea, quae inferius de placentae mutatione in hydati des dicenda erunt,
magis adhuc confirmatur. Ipsa quoque membranarum crassities per morbum aucta, qua in speciem illius molae, quam carneam dicunt, abire incipiunt, mortis foetus inouo contenti causa esst Cum vero hoc in casu chorii cum utero nexus firmissimus sit, ille etiam post mortem adhuc durat, cauumque oui ipsius, membranis sensim crassioribus redditis et nouis lamellarum accessionibus auctis, ita, vi carnosam substantiam adquirant, multum imminuitur, sic, ut mola praegnans, de qua superius diximus, nascatur, cuius imago apud plures Auctores inuenitur. q. T. Liquoris amnii morbi vi abortus causa. Neque ipse amnii liquor, qui foetum ambit, a variis vitiis immunis est, quae foetum ipsum vario modo laedere et praecocis partus periculum contrahere solent. Cum enim non solum ad foetus nutritionem aliquo modo praestandam, suis ciens huius liquoris quantitas adesse, et eius qualitas quoque nutritioni apta, foetusque naturae conUe
nietis esse debeat; sed et ille ipse humor varios alios etiam usus