Panegyricus funebris serenissimo ac potentissimo Svecorum, Gothorum et Vandalorum regi Carolo Gustavo, ... Wittenbergae solenni ritu dictus, in acroaterio majore, à Gustavo Hempelio

발행: 1661년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Anno supra millesimum, sexcentesimo v Igesimo secundo. Non

intra saxa te rupes, asperrimoq; illo ulyssis nido, sed in amoenissima regionum & temperatissima, si vel qualitatem Soli Coeliq: consideres , seu operum magnificentiam respicias affabreq; conflauctam arcem Nycopiam, illam Sudex manniae pharon, a qua denominati ipsi Reges, &quae inter fastigia titulorum recensita iam olim. Natura hic congestis undiq; illecebris, per geniale solum sese insinuat passim ac luculenter prodit i Firmissimum arci circumdedit robur, lambit eam fluvius & circum ambit veluti, delicatissimis piscibus

completus affatim. Nolo nunc Mathematicorum coelum consulere , quamq; propitia fata NOSTRO suerint in primo illo vitae limine rimari. Tale enim sidus concomitatae sunt innumerae stillarum myriades, providentiaeq; divinae admirandum eluxit exemptu.

Quod Ipse propinquitate attingeret GuSTAVUM MAGNuM, Cuius heroica lacinora ingrati sunt ac impii qui non condigne aestimant, servoremq; illum purae ac incorruptae religionis , perque in tanquam aliquod Numen inter Mortales omnium oculos oraci; in se convertebat. Hunc cum per omnia virtutum exempla strenue

grassatum intueretur NOSTER, aemulaturus, imo si licerct, superaturus tantam gloriam, totum sese ad Hujus veluti vestigia composuit, insitumq; illum vigorem di alacritatem animi elicuit honesiissima imitatione ac promovit. Accedebat insuper accurata educatio, quae formabat egregiam indolem, ne degeneraret &deflecteret a Virtutis tramite, si illum quidem degenerare posse existimamus,qui Virtutem sibi aeterno ac in dissolubili contubernio ad iunxerat. Et sane doctrinae praecepta quando mature infiguntur Principum animis ac implantantur veluti intimis pectorum fibris ac penetralibus frugi sero literarum semine, tunc Legum vim, secundum quam Optimus quisq; Principum incedit , videntur sustinere. Praecipitanda tamen inprimis mora est , dum adhuc instar sequaciscerae gi nerosiores animi ad unguem finguntur. Tum enim Virrus iudicium confirmat, delectumq; quendam ostentat, ex deniq; magnitudinem animi mansuetudine acJustitia temperare ac condire veluti solet. Quemadmodum regula normaq; rei ipsa recta sit, oportui, ut admotas res aequet ad amussim di juste afficiat ac mensuret

12쪽

ret 2qualiter e sic princeps postquam formatus indutusq; omni

virtutis habitu ac compositus veluti est, tunc demum imperet de exhibeat se subditis , qui ad ipsius exemplum vitae cursum instituant. Nemo ignorans docere alium potest et de quis credat illum imperare posse , qui non ipse paruerit alioaum imperio ante. Princeps enim sicut Numinis simulacrum est , se per Virtutem ad archetypum accedit propius , seq; sibi normam rectissimam labricat i Ut qui dare leges caeteris velit , ipse sibi pulcherrima

omnium ac sanctissima iura stat uat. Observavit hoc elegantissimus Nepos in Dione, cui cum summo alias Viro, unicus su peresset filius, eum Dionysius Tyrannus insensus Patri, inter scorta&turpissimas quasq; voluptates educavit, quo extingueret innatam Virtutis indolem & elideret virile robur, dum obrucbatur epulis.

puero namq; nullum relinquebatur tempus sobrio. Hunc re- .

versus Syracusas Pater, cum i pristino vitae in stituto arctE habitum

attente revocare niteretur, adeo ille commutatum vitae statum serre non potuit, ut se praecipitemὸ superiori parte aedium dederit desperabundus. Quod ideo adduxisse operae pretium fuit, PATRES CONSCRIPTI, ut pateat eo clarius, quantum liberalis institutio

conserat, quamq; praestans Ze omnibus quidem numeris absolutus is suturus demum Princeps sit, qui Virtutis naturam imbiberit mature. Quare NOSTER sic eductus , non minusquam laudatissimus Principum Cyrus, nasturtium cum pane pro exquisitissimis epulis, aquam pro generosissimo vino usurpabat, nunquam se iucundius vixisse affirmans, quam cum minuta haec pocula rorantia, non illa capacissima Heraclia vasa ebibisset. Quo factum, ut non corpus tantum ad omne militiae gravioris robur firmaretui egregie, in quaevis pericula alacre ac agile, seu cominus hostis seu eminus impu gnandus foret : sed de animus sibi constans & perpetua sobrietatis lege, eleganter de magnifice, non profuse ac incontinenter, ad extremum usq; vitae spiritum ageret armatus. Erat Divus PRINCE PS statura mediocri, corpore solido ac succi pleno. & ad impetum prae- primis valido , nec agilitas membrorum consorinisq; habitus deerant. Quorum alterum natura dederat Heroi et alterum ipse crebra ac perpete exercitatione comparaverat. In cunctis enim

bellicis exercitiis a primis incunabulis institutus cum esset, in id in .s 3 cumbebat

13쪽

eumbebat ledulb, ut sortitudine omnibus par, nulli deprehenderetur secundus; ερ Virile robur inprimis acquireret, quo omnes suae aetatis superavit propemodum. Vultus ad gratiam compositus, erat longior magis quam rotundior, supercilii maiestas singularis, culorumq; incorruptus vigor & acerrimus obtutus. Generosa mens, ac disciplinarum inprimis capax. Omnia verba, tanquam Epenetralibus pectoris ac scrinio quodam interiore deprompta pro. ferebat NOS TER, quae plus in recessu haberent.quina promitterent in fronte. V iderunt Eum, viderunt Sui in tot gravissimis expeditionibus, interq; tot ancipitia bellorum non lixis ac calonibus referta

habuisse castra; sed fortissimis paratissimisq; militibus undiquaq;

egregia temperantiae specimina dedisse. In eo enim periclitata videtur vires suas Virtus, ut talem exhiberet orbi,in quo passim exsplendescerent heroica lacinora , qualemq; Sarmata, Rustiis, Balthiciq; Maris accolae venerarentur, fortunamq; ipsius adorarent. Non contenta enim produxisse e generoso stemmate. ad regale insuper fastigium destinarat celsissimam indolem, ad quod tamen enitendum EI a primis usq; initiis fuit, perq: omnes militiae ordines. Nec dedit statim. quem septentrio coleret Rigem, sed tum fecit demum postquam Heroicae frugis spes per tot triumphos perq; tot patrata invicta manu praelia, ad quandam quasi maturitatem adolevitaset & ascendisset ad eum gradum,in quo em mere E ci coeli favor,de consecrata mortalibus voluit Virtus. Cornelius Sylla cum Marii hostis iuventam irrideret, quid, inquit, remigem prius esse oportet,

qui in nauclerii. Magnus Ille GUSTA V US, PRl NOPI NOSTRO

genuino tantarum virtutum totq; rerum gestarum Haeredi, instillabat subinde& insusurrabat in aurem tacite Ascanio huic Suo, illud prudentissimi Poetae: Disce puer virtutem ex me, verum. Idorem Immensu enim calcar ac generosissimae indolis incentivum est, Maiorum res gestas introspicere, suamq; aetatem componere ad illoruexempla. Nam & maximam vim, maximumq; robur Paternus Maternusq; sanguis, vel ad ignominiam, vel ad V irtutem habet, adeo, ut si concepta macula sit, eousq; promanet ad animum, ut summa saepe amentia sequatur. Magnus Scipio se quasi quibusdam admotis facibus accendi,& ad editum Virtutis templum rapi affirmabat, si Majorum intueretur imagines 3 quaeq; charalatis ac neces litudinis

14쪽

tudinis vincula. ea lapius quoq; Virtutu incitamenta nobis existiit.

Inde moribus Romanorum receptum laudabilissime novimus, ut egregia superiorum opera MaJores natu, tibiis pangerent in conviviis, modulatis inclusa carminibus, quoad ea imitanda alacriorem redderent iuventutem. Inde, inde oriebantur Camilli,Scipiones,

Fabricii, Marcelli, Marii, Pompeii,&clarissima Caesarum dumina. Virtus enim si subiici humano visui oculisq, usurpari posset, quam mirificos, Deum immortalem l sui amores concitatura esset illius diffusa Iate pulchritudo i Quod cum fieri non possit, absoluta &expressa Virtutis imago, ad imitationem proponenda erat, ejuoq; simulacrum concipiendum veluti

ut qua natura negavit Visibin humamu, oc ulu ea pectora curent.

IIlud superiori aevo in Divo ADOLPHO nactus NOSTER cum

esset,quid non molitus,ut insisteret tanti Principis vestiga is, seq; vel supra hujus sortem arbitra posteritate extolleret ρ Audivimus hactenus ea, Auditores in quibus primus ille aetatis flos occupatus tanti Principis suit e quae omnia cum non pueritiam sapiant, sed ubiq; cordatam exhibeant virilitatem, vere convenisse Huic NOSTRO arbitror illud vetus : Magnorum fluminum & fontes navigabiles. Generosiorisq; arboris plantam statim cum fructu esse. Non enim tam angustis anniversariarum legum spatiis circum scripta auis gusta indoles est , sed continuo se prodit cum fructu. bullamq; ae praetextam ponit sumpta Virili toga. Quod si series Virtutum texenda mihi quae Celsissimu in Principem commendabant,non decorum violabo, aut assentationis crimine me insimulabit quispiam itanta gloriae momenta , ordine quasi ac gradatim posuero ante culos Vobis, cum ea, quae dicenda sunt, non vera tantum, sed &perspecta ferme cuivis mortalium habeantur. Non autem operosa testibus advocanda fides erit. Virtus enim ut neminem sua laude defraudat, ita bonusquisq; aliarum Virtutum laudes non audit tantum libenter, sed di quae ejus bonitas ac modestia est addit de suo, ut suppleat numerum, consummatumq; ipsemet reddar. Longum foret inquirere in singula , seorsimq; scribere, quantum laudis retulerit NOSTER : tanta quippe Virtus solennes formulas & proletarium oratorem, verbaq; de trivio respuit , nec

Iocis

15쪽

Is locis communibus includitur ac coarctatur. Ea propter modestissimὰ ac reverenter prima tantum capita persequar, &summi.

tates vesuti, ac coronas tantorum meritorum decerpam. Rarum

in tanto fastigio prudentiae ac literarum condimentum conspicitur. Non potest tamen non sequi successu bono meditatos antea conatus fortuna , quodq; sapientia provisum'st prius. Et vero selicissime hac quoq: in parte aemulatus NOSTER Antecessorem est GUSTAVUM, qui tres linguas, excepta Vernacula, Gallicam nimirum Italicam & Latinam exactissime tenebat, FILIA Insuper undecim gnara linguarum relicta, sine exemplo. Audivimus enim ILLUM inter armorum strepitus lituosq; quasi quaedam oracula fundere, tamq; expeditE ad Veteris Latinis mi elegantiam loqui, ut in medio Latio natum Eum existimares. Orientis populi post-

quina sapientiam unice coluerunt, longE lateq; victricia protulerunt signa, ae dominati sunt. Occidentaliores exuta barbarie cum tractarent mitiores literas, te literarum & militiae gloriam summamq; rerum ad sese traxerunt. Quod Atheniensibus quoq; a Romanis usu venisse annales testantur. Si Plato audivisset Hunc NOSTRuM atq; vidisset,i tanto ardore incumbentem studiis r nonne fortunatissimos praedicasset eos populos, qui sub HUJUS umbra tuti delitescerent , omniumq; commoditatum incrementa lucrarentur. Historiarum quoq; studiosissimus erat,

illaq; ad unguem tenebat IPSE, quae Ma; ores EJu S praecia re sortiterq; administrarunt. Cautus imprimis in amicis eligendis, qui necassentatoribus praebebat aures, & fidos ab illis facit E dignosce- . Nulli enim magis fideles ac iuratos' quasi amicos requirunt atq: desiderant, quam qui ad Clavum Reipublicae sedent. Quandoquidem, qui tot millibus prospicit, non suis semper, sed & alienis oculis vigeat oportet, hoc est, habeat amicos sinceros fidelesq; consilii secretioris participes, operarumq; socios. NOSTRO PRlNCIPI. DIVO CAROLOGuSTAVO, pro accuratissimo ac limatissimo audicio nemo personatus obrepebat facilE,sed vitrum ILLE a gemmis, &factitias a nativis secernebat: Ita tamen ut se ubiq; prudentissimum praestaret, ne dum nimis esset credulus, vel nulli plane arbitraretur fidem, subverteret omnem amicitiam & exscinderet penitus. Sc ripsit doctorum non nemo librum de eo, qua ratione

16쪽

tione distinguendus ab amico adulator, refertq; ibidem Carneadis scomma, dicentis, Principum filics nil discere rectius quam equitare strenue, ac in gyrum variare equum &ad omnem disciplinae modum exercere. Omnia enim, inquit ille, quae dicunt faciuntque Principes pro oraculis divinitusq; vel dictis vel factis laudum buccina &ambitioso verborum schemate extolluntur, Se ita praematuris nonoribus juvenum animi ad superbiam tendunt, ut autE se Imperatores esse sciant, quam discant imperare ipsi. NOSTER sicut bellandiseritiam inprimis habebat, ita nec animi, nec corporis exercitationem negligebat, multus in venatione, aucupio, equitatione ac quorumlibet armorum meditatione dive sa. Celeriter, quae opus erant reperiebat, neq; minus in rebus excogitandis promptus quam gerendis, erat. Quo factum ut nullare illustratus fuerit magis & inclaruerit, quam laude bellica, quo proprie illud velocitatis accuratissimae genus spectat. Quam strenue enim quamq; fortiter incubuerit bellorum disciplinae, tot EJuS victoriae ac triumphi de validissimis ac acerrimis hostibus reportati, luculenter testantur. Militem ad omnem belli fortunam promptum ac exercitatum habebat, sive castra munienda, sive cursu, sal tu atq; natatu invadendus hostis,& quae bellicunque munera caetera subeunda essent. Memorabile ego, & ad seros nepotes longeq; ventura secula propagandum interpretor, INVICTISSlMuM REGEM, cum Polonicas copias debellaret, sex vicibus in conflictum lasse equum, cum semper ictu stlopeti vel occubuisset caballus, vel

sudore madens relictus a REGE esset. Nonne hic potenti dextra

Deus exercituum, qui Regum moderatur corda, nutuq: suo temperat omnia, REGEM CAROLUM GuSTAVUM illaesum inVictumq; praestitit ' Pietatem in bello semper observavit NOSTER,

tanquam haereditariam & per manus velut traditam possessionem. Quis enim quaeso magis post hominum memoriam, religionem vel acrius defendit vel propagavit studiosius λ Quae accuratior altera ac devotior gens in veneratione Numinis de Cultu eorum, quae ad Ccelestia spectant. Ut belli fulmina Scipiones, fatali quodam nexu destinati, ad Carthaginis eversionem suffecerunt sempero: sic Sueciae Rex ad Lappas tribulosq; eradicandos, pontificiosq; errores a cendos a suis, divinitus concessus terris ac donatus videtur. His

C gradibus

17쪽

CEPS, pietati addictus devotusq; Numini perpetuo, in Coelum ascendit,vacuamq; crimine animam, pro Religione & pro aris ac socis amicorum posuit atq; effudit. Hanc quoq; laudem propriam qua si ac peculiarem NOSTER nactus est, ut religionem peti si haberet inprimis,& regnum Se a Deo habere suaq; omnia ei accepta s

renda esse,gratus meminisset. Nunquam enim congressus cum hoste est, nunquam E castris eduxit militem, nisi Victoriarii omnium arbitro ac datori supplex factus cum toto ercitu. illum sibi benev Ium,ealidis precibus deliniendo devinxisset; ratus cultum Deorum

castissimum sanctissimumq; esse debere, nihilq; procedere ex sententia, nisi cum Mose, Iosua, Davide, Iuda Maccabeo, piis religi ssq; Principibus solicitaveris antea Numen & veneratus ipsius clementiam fueris. Addit certe Militibus animos, pura religio, pre-cumq; indefessus ardor, ipsisq; Principibus veneratio ac amor conciliatur. Nam tum demum alacriter sortiterq; dimicant, cum Numen sibi amicum atq; propitium habent, infallibiliterq; arbitrantur ac sciunt, se in sua statione, tam pie decedere, quam sacerdotem in suggestu, ac intra ipsas ceremonias sacras ac functiones. Quae res horridam adhuc & distractam Romanorum multitudinem vel regebat efficacius,vel componebat animos eorum ac mores magis, quam sapientis Numae stimulata religio. aut ut verius dicam s perstitio λ quo non trahebat mobiles & ad iusta perculsas semel menteSὶ Gens quaedam incola aut contermina Sueciae, Lappos

nominantὶ superstitionibus sutilibusq; vanae religionis praestigiis diabolicisq; incantamentis dedita nimium erat. Et deploranda quidem in illis non tam humana imbecilitas vanaq; persuasio,

quam neglectus rerum divinarum ac contemptus. Dum enim luduntur a daemone, rudes earum rerum, nubem pro pietate, larvam

ac umbram pro recto Numinis cultu amplexi erant. Hos PRINCEPS mitioribus sacris assuetos Catecheticaq; institutione imbutos & certos suae fidei ac religionis, Cerbero illi ac in sensissimo humani generis hosti diabolo eripuit,& faciles sibi obnoxiosq; &ad omne periculum paratos religione ac precibus reddidit. bem per igitur & ubiq; praemium in culpatae pictatis a Deo tulit . coeptisq; jus, coeli favor aspiravit identidemia Numinis ope, ea administr

18쪽

di supra omnem fidem sunt. Obruor exemplis, quae se longo agmi ne ad naanum dant, gestiuntq; celebrari. Ea si referre sinsula instituerem accurata Oratione, non unius diei aqua petenda toret, de totam hominis potius aetatem defatigari illis posse non ex vano augurareris. unum tantum oratione nuda explicabo : Cum CAROLus GuSTA V US, Polonico implicitus bello, in Coda vim tamen sinum traduceret copias, quantum ac quam singulare illud fuit, quod ipsum Ccelum Baltici maris illum immensum tractum, glacie frigoreq, insolito Se inaudito ita densavit, ut instar firmissimi ac solidissimi pontis totum Suecicum exercitum transmitteret in Funia, ubi perculsi fama adituq: sortissimi oppugnantium vel caesi sunt, vel dispersi palantes undiq; de capti, ita ut hoc ipso die totius ejus maris

accolae in utroq; littor talem victoriam, non admirarentur tantum,

sed de stuperent plane. Non possum non in praesenti in animum ea revocare tempora, quibus NOSTER imperii gubernacula capitabat primum, dum repeto mecum qua ratione ingressus mare, horribili statim tempestate, impulsu Aquilonis ac aequinoctii sidere involutus fuerit. Quid enim hoc ipso designatum fuisse existimabimus 3 REX NOSTER in ipsis carceribus imperii cursu haud sanEtranquillo delatus in intricatissimorum negotiorum mare, ει hor. rorem ac inclementiam fati expertus omnino est. Ita tamen SE gessit, pietate sua fretus rectiq; conscientia subnixus, ut non solummodo emerserit ex bellorum periculis de indomito Martis furore, verum gloriam quoq; de immortalem famam rebus ex sententia consectis, semper de ubiq; reportarit. Deum immortalena, qui metus imminentium bellorum, quae confusio, qui apparatus quae instructiones, quam ancipitia, contra PRINCIPEM NOSTRuM, consilia ac machinamenta fabricata passim suntl de quibus nec me modestia dicere permittit, nec convenit omnino, sopitis jam turbis, de compositis , Dei benignitate, belligerantium animis in universutia. Nunquam non vero Deus tenuit clavum, NOSTRI 1; fortunam temperavit clemens, de robur animo ac miram felicitatem perpetua de constanti serie coeptis illius aspiravit. In- stactum CAROLI GUSTAVI robur de impavidus C α animus

19쪽

animus inde elueet maximῆ, quod nee attolleretur a lata ae ridentisortuna, ac moveretur de sede mens, nec deprimeretur etiam ; sed ubiq; recta ac aequabilis persisteret. Non aliter ac adamas, vim illam ac firmitatem habet, ut infringi aut conteri difficulter possit e Sic ILLE ita serebat casus atq; calamitates, ut SE supra humanam sortem exsereret, ri ludq; Poeta cogitaret subinde rLege Deum, minimau rerum discordia turbat, PACEM summa tenent.

Studium enim in IPSO ac animus non turbandi,sed turbata componendi erat, bellaq: iustitia&aequitate metiebaturi: quo factum ut undiq; non illaesus tantum suoq; pondere tutus persisteret, sed occonclamatas suorum res, suo labore sudoreq; restitueret feliciter dein solido locaret. Omnibus enim expeditionibus lPSE intersuit, neq; extremum illum splendorem otiumq; ac tranquilitatem te trabeas ac fasces de quicquid circumfundit specietenus Imperatores, sed Populi bonum communem; utilitatem respiciebat, officium existimans imperare, non regnum. Totius enim tantorum bellorum cura recumbebat in HUNC solum, accipiebat IPSE innumerabiles undiq; nuncios, qui vel afflictas Suorum res, vel erectas ac restitutas ostendebant, totidemq; ILLE mittebat mandata, f. dies noctesq; perpeti solicitudine de tot urbibus, Nationibus, Provinciis, de ut verbo dicam, omnium salute cogitabat. Habuit tamen NOSTER tantarum curarum, sortisq; eius varia sociam ELEON

RA M, ex Illustrissima Hollatiae Domo oriundam. QVAM pi

tas, beneficentia erga afflictos, Castitas, Patientia, δc animi magnitudo supra sexum efferebant. HAEC Excelsae mentis levamen erat, QUAM assumebat in prosperis dubiisq;: HUIC magnum illud lua- perii pignus CAROLUM, nunc Regem Serenissimum commenda- bat. Res sane haud despicienda est, dignaq; quae inter felicitatis documenta recenseatur, si Coniugem ex animi sententia habeat Princeps eiusdemq;'fidei ac religionis, de in Virilibus curis parem. De Imperatore Antonio Philosopho nescio quis dixit aliquando, Eum inter optimos potuisse censeri Imperatores, nisi Faustina Uxor contigisset. Ignosce mihi DOMINA, si laudes meritaq; TUA , quae cum Divi MARITI virtutibus conliaucta radios atq; splendorem hominum mentibus circumfundunt, adaequare in umbratica

20쪽

bratica hae Ingenii palistra, dicendo audeam. Audeo enim revera : Quanquam laudem mereatur potius, do ab invidia procul sit,ea,quae assequi non possis, religioso silentio venerari. Non pcssum tamen gestienti animo seseq; effundenti in preces ac omina,quae pro TUA, DOMINA, salute concipio ac ingemino hic silere : Deusa E servet, REGINA, QUAE tantum nobis dedisti PIGNUS,in Quo expressae Magni CAROLI virtutes & cumulatae ; a Quo devota VOBIS & invicta Suecorum Natio, non nisi magua tantoq; fastigio digna exspectat gerenda sub ILL Ius auspiciis ductuq; atq;

fortuna r CuluS florem aetatis omnia fausta atq; felicia, Heroico q, animo propria facinora spondentem intuemur laeti, ad mmnemq; nutu obsequia nostra devovemus humillime ac consecramus. Deus TE set vel, DOMINA, eaq; in I E conserat abunde, quae Pietas Tu A, omnemq; sexum excedens Virtus meretur iamdudum. Haec vota mea sunt, haec ingenui pectoris suspiria , ut sero in Coelum redeas, Regnoq; Tu ISq; diu intersis RECINA, mactata votis usq; ad invidiam felicibus, omnibusq; sequioris fortunae casibus expedita. Laudes Tu AS atq; elogia quae ne millesimus quisq; assequitur, & veὲ eloquentissimi cujusvis conatus superant, aliis relinquam merito, quos melior natura & celsioris ingenii vigor ac latera ipsa pares tantae materiae tantisq; rebus secerunt : Memor, Mortalem immortalia tangere nefas, laesiq; Numinis piaculum esse. Transeundum nunc mihi, quamvis invito ac reluctanti, ad ultima pietatis officia erit, exsolvenda NOSTRO PRINCIPI suprema. Nec existimet quisquam, me ambitioso imbre lachrymarum genas persundere, tundere pectus, crinemq; tenerum vellere, Praeficarum in morem, velle, cum ridiculum propemodum ac praeposterum vi deatur, indicere post annum iusta, lugendiq; habitum re su mere ac revocare. Nemo tamen,qui non serus ac plan E serreus sit; nulloq; tangatur doloris sensu, sine gemitu ac dolore tanti vulneris recordari potest. Principes enim sicut divino munere donantur terris, ita revocantur itidem a Summo rerum Arbitro , irritato ac infenso sceleribus hominum. Erat infinitis curis exhaustus Divinus. PRINCEPS , quas gerebat intentius pro F xercitu, Suorumq; salute, di iam spectabat metam eamq; veluti anhelabat animo intrepido. Exurebat corpus exhaustum acuta febris jamq; intuentibus eam

praebebat

SEARCH

MENU NAVIGATION