Disputatio medica inauguralis de diabete mellito ...

발행: 1804년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

HISTORIA PRIMA. I UELLA, quae annum aetatis duodecimum x nuper explevit, forma gracili, indoli docili, menteque hilari, die Febr. 23. 1798, diabete mellito correpta apparuit. Circiter initium mensis Januarii animus depressus, iners, et studii pariter atque ludi fuit incuriosus. De capitis atque abdominis dolore multum querebatur. ΜarCescebat, manente tamen cibi appetitu integro. Sub medio mensis Februarii maxima siti atque aucto urinae reddendae deSiderio, premebatur. Obstipatio et sapor oris ingratus, Una cum nausea fere perpetua aderant. Cutis quoque arIda, squamosa atque coloris sublivida, facta est. Urina dulcissima, quaeque a Docto

92쪽

re RoLLo examini subjecta, extractum purissimum, quodque etiam aliquamdiu Servatum in grana abiit, praebuit. Morbi nulla causa reddi potuit. Eruptionibus herpeticis, aliisque labis scrofulosae indiCiis, nonnunquam obnoxia fuerat. Ob quae per tres aestatis prioris menses balneo marino usa erat. Unde Valetudo ejus multo magis pro- Spera evaserat. Fructibus, bellariis atque Salgamis, magna Copia vesci solebat. Diaeta animalis; sulphureti potassae solutio aqua diluta, pro potu ; atque in usu liquidorum Continentia maXima, jubebantur. Die Febr. 26. Urinae et color et sapor magis naturalis , cibi appetentia magna; sitis autem multum minuta. Contin. diaeta. Adhibebatur balneum tepidum ; atque inungebatur Corpus aXungi a Porcina Ve Spere. Die 27. Urina, ante prandium reddita, naturalis;

duabus vero horis post prandium, in quo Pa

93쪽

nem sumserat. elapsis dulcis; atque Vespere iterum manifesto naturalis. Contin. diaeta. Die 28. Cibi appetentia et sitis multum minutae cutis mollior. Urina per noctem reddita, salina ; post jentaculum in quo panem Sum serat, urina dulcis; atque librae tres Vaporatione minutae, uncias octo et drachmas tres eX- tracti dulcissimi reliquerunt: pauCis horis post prandium, ex cibo animali Compositum, urina naturalis, et sedimentum lateritium depo

Hae urinae mutationes magnopere notandae sunt. Inde enim urinae qualitates in hoC morbo ab aliqua sanguinis mutatione pendere satis Constat. Nam simul ac concoctiones fructus ad Sanguinem pervenisse videntur, urina dulcis reperitur , dum autem hi paulatim eX sanguine abeunt, urina minus dulcis; atque tandem, Cum omnino separati sunt, qualitate SsuaS naturales ostendit.

94쪽

74 DE DIABETE MELLITO.

Die Mart. 3- Indicia omnia magnopere levata, et Urina per aliquot dies naturalis manserat. Ρanis

cum lacte pro jentaculo praebitus fuit; duabus horis elapsis urina haud dulcis ; panis bis

coetus ad unCias tres per prandium, atque idem Vespere pro merenda Sumptus, urina sub hora somni dulcis. - Die q- Urina nocte reddita, insipida; mane, Salina. Contin. diaeta, quantitate autem materet vegetabilis minuta. Die 6. Sitis magnopere aucta: dolor capitis; atque anXietas magna urina dulcissima. 2E-grota regimen prae Scriptum Sese negleXisse

Hae res urinae qualitatem ab alimenti natura omnino pendere procul dubio monstrant. Inde quoque Symplomatum molestorum causa patet; regimine enim neglecto, urinae dulcedo

95쪽

do, capitis dolor atque salivae visciditas, Una cum cuti arida et siti amna, mox sequentibus rediebant.

quatuor horas, nec urina dulci Sese ostendente, Sumebatur. Corporis pondus librae sexaginta

Μateries vegetabilis, igitur, pars Certa in hoc morbi statu ad Corpus nutriendum sumi potest; aucta autem hac quantitate urina fit dulcis, atque ejus dulcedo Variat secundum quantitatem eXCessus. Alia res quoque hinc nascitur et etiam magni momenti; quod cum enim ad priorem quantitatem redire Volumus, ea nimia esse reperitur, atque per aliquot tempus minorem quantitatem, ad Statum priorem reCuperandum, adhibere Cogimur. Die 23- Nihil notatu dignum a die menSis nono :materies vegetabilis aut aucta aut minuta fuit Secundum effecta, quae genuit. Urina fere Semper

96쪽

6 DE DIABETE MELLITO.

Semper naturalis. Nocte proXime elapsa dia-phoresis leniS erupit. Die 28. Corporis pondus plus quinque libris auctum. Valetudo magis secunda indies fiebat.

Per dies octo aegrota regimen multum negleXit, atque saccharum etiam sum sit; hinc urinae dulcedo ; sitis aucta; os et cutis arida. Die Maii 6. Cutis, cibi appetentiae et Sitis, naturaleS; rite dormivit; mente hilari; robore atque nitore Corporis quodammodo redeuntibus ; studia juvenilia alacer persequebatur. Illa autem ad pristinam diaetam redeunte, iterum Urina dulCis.

A Maii sexto, diaeta regularis, atque frugum quantitas paulatim fuit audia. Corpus augetur, atque exercitatio sine ulla defatigatione inusitata peragebatur. HOC

97쪽

Hoc eXemplum hactenus provectum, Doctori RoLLo traditum fuit. In iis, quae postea

Sequebantur, memorandiS epitome brevi contenti erimUS. Egrotae pater, post aliquot annorum abSentiam, paulo postea ab India rediit. Unde illi in iis alimentis, quae regimini jusso omnino

Contraria fuerunt, nimium indulgebatur; atque methodum vivendi Cui adstricta fuerat, et ex qua effectus tam salutares SeCuti erant, persaepe neglexit aut omnino dereliquit. Amicorum ignorantium opiniones quoqUe ViCerunt, quibus ipsi parentes, licet mali inde imminentis ConSCii, saepe aSSenserunt. Morbus igitur, omnibus Suis indiciis solitis, atque etiam aliis generis diversi Comitantibus, sese iterum oStendit. Sitis magnopere augebatur ; Corpus tabeSCebat ; cutis arida squamosaque fiebat; tensio circa vesicae regionem apparebat; atque Vesica ipsa morbida esse Videbatur, Urina enim Sedimentum mucosum, Calculo laborantium ad- instar, deponebat. SenSUS molestiae ad meatus urinarii orificium, atque ad renum regio

98쪽

18 DE DIABETE MELLITO.

nem dolor, ConStanteS erant. Gingivae rubescebant ; halitusque e pulmonibus erat foetidus. Ρropter auctam debilitatem atque morbum iterum grassantem territa, ad regimen pristinum aegra, iisdem beneficiis sequentibus, confugit; in eo tamen perseVerare nequivit. HOC tempore scarlatina anginosa in familia aderat; qua, atque Cum symptomatibus inflammatoriis valde auctis, aegra noStra Correpta fuit. Sitis fuit magna, Cutis arida, Urina rU-herrima et, mirabile dictu i sine ulla.dulcedine ; nec etiam, bellariis aut frugibus adhibitis, qualitates diabeticae rediebant. SCarlatina autem abeunte, diabetes mellitus rurSUS apparuit.

Egrota odontalgia affecta, quam parVa puris collectio inter gingivas et dentis alveolum

Comitabatur, primo menSis Μaii an. 18OO, dens Cariosus eXtractus fuit. Inflammatio gingivarum, dente remoto, major CVasit, neC solum eas OCCupabat, Sed quoque ad genas et

ad imos fauces pervenit; quaeque sub decimo ejusdem mensis die in sphacetum lethalem desiit.

HISTORIA

99쪽

HISTORIA SECUNDA.

Die 13. Sept. 1799. STROUER, aet. 35, Coporis robusti; qui opificibus in navali regio, ad vicum vernacule Depford nunCUpatum, praefuit; temperamenti sanguinei; in pueritia tumoribus glandularibus et eruptionibusCUtaneis obnoxius, cujus liberi iisdem assemonibus subjecti; temperatus; convivialis laetitiae interdum particeps, et post prandium aut Coenam paululum spiritus ardentis aqua diluti plerumque bibens ; Carnibus praeCipite VCSCi

tur.

Ρer plures hebdomadas sensit desiderium cibi inexplebile, sitim perpetuam et urinam auctam' non alatem Ultra rationem potus sumpti) atque lassitudinem, irritationem circa glandem penis, atque nullam veneris Cupidi nem. Cutis arida sit. Ad vesperem, de auCto Calore multum queritur noctes inquietae ;urina gustata dulcissima. Per primos decem dies cibo animali utebatur. Usus lactis, atque omnium materiem . saCCharinam

100쪽

DE DIABETE MELLITO.

saccharinam eVol Ventium, prohibitus est. Hoc modo sitis levior fiebat; urina ad qualitates naturales rediit, et symptomata febrilia abie

runt.

Sept. 23.-Decem grana panis bisCocti, ter in dies, Cum tanto Cibo animali quantum Voluit, OStreae quoque et ova, permittebantUr. Haec methodus servata fuit doneC panis Supra dictus per singulos dies, dosibus paulatim auctis, ad duas drachmas pervenerat. Quia autem adpenSo, Pondus suum quotidie minutum fieret; ab initio enim hujusce methodilibras 36 amiserit: talis hinc fuit ejus anxietas, ut ab amicis hanc methodum negligere, illi

persuasum est. HaeC aberratio duos dies permansit, quum iterum adpenso eadem ponde ris amissio non solum adfuit, Sed quoque augebatur, et morbi indiCia omnia redierant. Ρostea, praecipite Propter Commodum Silorum,

obedientiam majorem promi Sit. Per quinque dies animali Cibo solo utebatur ; tunc per sex dies triginta grana panis hiscocti, tribus portionibus adhibebantur, et per quosque quatuor aut quinque dies auge batur

SEARCH

MENU NAVIGATION