Dissertatio medica inauguralis de febre puerperarum observationes aliquot complectens : itemque inter modos parturientium in Anglia et Scotia invicem tractandarum discrimen recensitum ...

발행: 1825년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

FEBRE PUERPERARUM, i c.

CVΜ multa remedia ad quemvis morbum Sanandum in medium subinde prolata sint, talem morbum cui talia remedia praecipiuntur prius indagatum et bene intellectum fuisse, sperare imo eX-Ρectare nonne licet pHoc autem, in eo de quo sumus tractaturi malo, minime Verum est; ars enim Medicinae obstetricae nondum ea cura, qua par esset, explorata fuit; et quamplurimae, dicere piget, excellentes aestimabi-

12쪽

2 DE FEBRE PUERPERARUM, &e.

les aggressibus morbi nequaquam novi aut inusitati, sive his ignaviter conspectis, sive ignorantia medentium, praejudicio imbutorum aut scientiae omnino inopum et medicinam empirice facientium,

morti acerbae in dies succumbunt. Neque fortasse commodo c0mmuni minus obstitit, quod ex controversiis scriptorum de hac re etiam cruditissimorum, contentionibuSqUe acribus super argumentum, qu0d aequa mente animique attentione

lustratum fuisse decuit, mens publiea dubitare dididit, ot illa fides plena quod dictis medicorum

debetur valde labefacta fuit. In hoc tractatu peragendo, ad Prosessorem BURNs de Glasgua et Doctorem CAMPBELL de Edinburgo, praecipue reseram; quia in eorum

scriptis sententiae caeterorum qui ante de eodem seripsere inveniantur; notiones de morbo ipso adhuc optimae eXponuntur ; et Simul quia suas opiniones haud sine lactis et eXemplis bene attestatis, medicinae curioso tradiderunt. Minime vero argumentis, ab eXperientia unius

solummodo deductis, etiamsi statio inter medicossit altissima et auctoritas maxima, lis de Febre Puerperali tractando dijudicari queat: sed testimonio conjuncto multorum, qui observanda no-

13쪽

tare, et res veras et factas memorare, in consuetudinem suam duxerunt. Ut enim a diversis opinionibus quae identidem editae fuere pro certo habere licet, diversa indicia prosecto apparuisSe quae illas separatim comprobarent; ita multo magis ca-Vendum est quo pacto et quousque commentis demonstratione perfecta haud sustentatis assentiamur : quoniam Omnino nefas est consuetudinem curationis aliorum inculpare, nisi simul nostram meliorem esse documentis validissimis et certissimis quae medicina et anatomia Suggerere possint, ostendere parati simus. Nihil magis in animum ingerat quantum DOS Oporteat, pro nobis ipsis, caute ab observationibus cum cura et aequo animo factis judicia detrahere ; quam asseVeratio Prosessoris BURNS η, consiliumque Doctoris CAMPBELL t, in plerisque suis exemplis editis expositum. In morbis compluribus curandis, satis sertasse erit, inter utrumque nimium mediam tenere viam; at in hoc de quo agitur, ab eXemplis a posteriore memoratis aps

14쪽

DE FEBRE PUERPERARUM, &c. ret, detractiones sanguinis aut liberas aut nullas usitandas esse; cum auctores inter se tantum distent, omni animi attentione quemque pro se judicare oportet.

Morbum nomine Febris Puerperalis cognitum breviter definire possumus : Dolor est in abdomine Situs, rigore Vellem en te praegresso, cui calor magnus Succedit, pulsus celer, molestia sub pressura magna. Circa diem tertiam vel quartam post, aut si Doctori DEN ΜΛΝ credimus aliquando ante, partum incipit Doctoris CAMPBELL inter observationes reperitur, dolorem molestum in fronte oculisque ipsis rigore seu rigoribus Succedere, qui tamen iis n0nnunquam antecedit; porro omnem animi aciem in cutis calorem temperatum ', qui perspirationem calido aggressui succedentem sequitur, ingerit, omnesque qui talia curent vehementer admonet, ne ei velut indicio morbi at levati omnino credant. Nihil prosecto nisi abdominis pressu am quoque medentis aditu, num do-

15쪽

DE FEBRE PUERPERARUM, &c. 5lor adsit, demonstrare putat, quoniam eum abesse vix alia ratione tuto credere possumus

Haec igitur sunt m0rbi indicia praecipua, quae inter se conjuncta tantam sexui pulchriori perniciem asserunt, et tanta medicinae impotentiae Opprobria objiciunt.

Quum ad usum medicum alius cujusque nationis oculos conserimus, Sive eum in quovis morbo tractando nostro meliorem eXistere, sive istum morbum rarius accidere invenimus, nostrum est ad eas res animadvertere, causasque qUae earum rationem reddant sciscitari, et postea, iis cum eventibus nostrae medendi rationis accurate comparatis,

quemlibet errorem qui in utroque insideat, detegere, et si omnino possumus corrigere. Ad discrimen inter methodos medendi, prae caeteris lectores rejicere Volo, quia illud discrimen scilicet, unam esse eX causis quae malo originem praebent, puto; morbum ipsum et causam quae eum epidemicum emeiat, prorsus a se invicem distincte et separatim existere mihi apparet; neque huic posteriori impraesentiarum attendere statui. Utrumne quid dicam in partem bonam acci-

16쪽

6 DE FEBRE PUERPERARUM, &e.

piatur necne, ignoro: nihilominus mihi certe liquido constat, morbum Saepe malis medentium rationibus cieri, aegramque ipsam saepe pej 0ribus perire : bene constat enim, simulatores ignarissimos sibi ossicium obstetricii vindicantes, Vitas aegrarum periculo objicere permitti, empiricenque perditissimam inter angores et pericula maXime imminentia sini; nec vaframenta deSunt, quae errores priorum contegant, Sequelasque miserrimaS posterioris animo publico tueantur. ,

Inter i Iedicos Angliae, morbus de quo agitur, vix frequens in aggressibus, si cum frequentia ejus in hac urbe componamus, putari queat. Mihi liquet affirmare, multos diu rebus medicis interfuisse quibus raro, aliquos etiam quibus nunquam spectandus apparuit. Hoc tempore ipso, Universitati adest Anglus, qui annos viginti quinque ossiciis obstetricis functus est, aegrasque mille quingentaS tractavit, et nihilominus ille se tria eoeempla Febris Puerperalis conmeaeisSs negat. Cui rei igitur, tanta selicitas est attribuenda 3 Minime eXperientiae majori quam in Scotia inveniri potest; sed, si mihi judicium offerre licet, rationibus praeVeniendi quibusdam bene stabilitis, quas vetustas ipsa

17쪽

DE FEBRE PUERPERARUM, &e. 7 ad nos dirigendos per secula compluria quasi possessiones avitas tradidit. His rationibus ad praeveniendum causarum primarum formationi bene accommodatis, eXemplorum Febris Puerperalis in Anglia pro rato numero paucitatem attribuo, et huic sententiae eo magis faVeo, quia cum quibusdam hujus regionis collocutus sum, qui eandem medendi rationem ac Angli prosecuti sunt, ex quo numero unus saltem intra viginti annos haud duas em oeg rotis sibi ipsi commisSis, morte amisit.

Aliqui fortasse rationi, quam ipsi non in consuetudinem suam adduxerint, irridere audeant:

at si vel minimum animi liberalis judiciique sani

habent, et beneficium aegrotantium corde intimo volunt, eum cui nunc illudunt modum, brevi imsurpabunt. Si ratio existet quae nihil injuriae ast serre potest, cui multum beneficii bona fide attribuitur, et quae semper in promptu reperitur, nonne ad eam prae caeteris omnibus, Statim confugere oportet Θ Μihi equidem beneficio ejus in usu, nihil magis in aprico esse videtur, ideoque si Venia datur, rationem a medicis Anglicanis quibus experientia haud parva fuit, usurpatam memora

18쪽

Ministerium medici, si non ad aegram prima introductio fuerit, aliquamdiu ante partum incipit et progreditur: illic enim medici familiarum

quas adeunt, a mici putantur, et saepe cura eorum tempestiva morbum cum primum imminet, praevertitur. Partu finito, aegram moveri minime Sinere nutriX, puerperae assidens jubetur, per spatium ad minimum trium horarum, nisi ut vesica urina depleatur. quod raro adeo cito post puerperium necesse evadit; dosis Tinct. Opii a 40 ad 80 guttulas adhibetur, et mulier Si quies praebeatur, dormit, p0steaque eX Somno fere Valde resecta expergiscitur. Sedulitas nutricis fasciam abdomini admovere cupientis hoc tempore reprimitur, et idi modo magna exercitatio quae perniciosa seret evitatur; jam superest aegrotam lecto, linteis lodicibus mutatis, mundo imponere, et haustum salinum mitem hora quarta, quinta Vel SeXta quaque pro re nata ingerere ; qua curatione indicia febris siqua se ostendere incipiunt, diaphoresi leni haustu essecta, vel minuuntur Vel prorsus Supprimuntur : circa diem tertium, sed nequaquam ante, nisi aliquod extra ordinem occurrat, haustus aperiens praecipitur, et sanitas quasi certa postea habetur,

19쪽

DR FEBRE PUERPERARUM, &e. 9si modo nutrix et medicus curam idoneam adhibeant, neque hic ante diem nonum vel maturrime conValescentem manibus remittat; postea eum interesse verisimile est haud necesse sere.

Magnum hanc inter et rationem in Scotia sere assumptam discrimen intercedit. Fascia lata hic Vulgo proxime post partum admovetur, nullum optatum plerumque exhibetur, aperientia intra horas duodecim vel viginti quatuor post puerperium administrantur ; quo nihil imprudentiu8, nihil, me judice, pernicio8ius existere potest; et nihil salini medicamenti suos effectus in periculo

PraeVertendo gratos edere sinitur. Diversitas igitur inter modos tractandi mihi penitus decretoria videtur, ejusque essectus certi et prorsus quales expectari possint : Imprimis, enim, cum Vires vitae dolore et excitatione exhaustae fuerint, Valde absimile est plus molestiae et incommodi profuturum eSSe, e contrario non potest esse quin injuriam haud levem asserat. Secundo, Quo citius et certius quietem inducimus, eo maturius aegra motum subsequentem tolerare poterit; quo m0tu, per spatium horarum ad minimum trium, Vetito,

20쪽

10 DE FEBRE PUERPERARUΜ,

causa sanguinis profluvii nimii, maxime verisimilis evitatur, quod profluvium, ut omnes bene norunt, accessionem febris typhoideae multo magis expectandam reddit. Tertio, Diaphoresis, haustu salino si mitis est, et talis solus, adhiberi debet, inducta nocere nequit, et haud parum boni, morbo praeoccupato, certe efficit. Quarto, Cathartico, donec ventriculus et intestina id retinere ejusque actionem sustinere valent, inhibito, malum omne quod a remedio, antequam ventriculo intestitiisque retinere ejusque effectus susseri queunt, ingesto oritur effugimus; huic porro, c0nsilio temerario, haud pauca inflammationis quae saepe sub-Sequitur, eXempla reserre non omnino dubitem. Curatura puerperae ante partum solicita, conditionem postea, alias dissicillimam, minus periculosam reddit; neque minoris interest ad naturam ipSam cathartici respicere, quoniam alia aliis plus doloris afferre pollent, et hoc meo judicio attentionem maXimam meretur, et inter medicas res geStas meas saltem semper obtinuit. Illo modo curaturae monstrato, qui mihi rationi maxime consentaneus videtur, plura super eo in praesentia praetermittam, et Venia concessa ad quaestionem,

de morbi sede investigandum pr0grediar.

SEARCH

MENU NAVIGATION