장음표시 사용
21쪽
De morbi sede vera, an in utero, intestinis, an alibi reperiri possit, a multis disputatum est ;hinc quoque diversitas remediorum, pro causis conceptis partibusque assici putatis, oritur: nihil referre aiunt alii, ubi morbus insideat, quoniam
in quacunque parte reperiatur, curationem eandem existere oportet η : hoc sertasse verum est quatenus ad curationem spectat, minime Vero ulterius ; est enim perspicuum, scientiam sedis morbi verse ad malum praecaventibus ei parte admο- tis, anticipandum adjuvare. A plerisque autem vel uterum vel intestina Vim morbi accipere conceditur ; posteriora mihi certe sedes mali semper esse videntur, quoniam eX cadaVeribus inspectis, uterum tantum aliquando, intestina vero Rev erassici constat '. Intestina prius assici, cum morbus saepe ante partum, ut ait Doctor DENΜΑΝ conflari incipit, plusquam verisimile videtur. i Quum in memoriam revocamus, quod omnibus arti obstetriciae incumbentibus, et iis qui morbos
22쪽
12 DE FEBRE PUERPERARUM, &c inulterimi inspicere solent, bene notum est, Videlicet, quot et quanta mala ex inertia intestinorum naturali, aut incuria ad ea ipsarum socordi inducantur, eas inflammationi, cuncta puerperii irritatione inperaddita, obnoXias fieri, minime mirum videbitur: neque metastasin inflammationis ex partibus aliis ad alias adeo ac haec viscera arcte
conneXaS Oecurrere, admirationem nostram eXcitare debet. Quamdiu aliquae seminae alvo haud depleta esse possunt, neque quidquam incommodi patiantur, fere incredibile est; praesertim cum nulla alia ex visceribus corporis humani tantam abnormitatem sine laesione vera tolerare queant: animi mobilitas ingeniumque irritabile inde essecta, nomini non conSpecta Sunt, et in plurimis. inflammationi
Quaedam per spatium dierum quatuordecim, imo etiam hebdomadum trium, intestinis se cibus
oneratis commoratae sunt, ideoque causam eXcitationis minime naturalem et valde perniciosam induxerunt. Superficiei, qualis intestinis interne obducitur, quam exitiales stimuli materiae putridae tamdiu arcto contactu admotae, accumulatae quoque, essectus esse op0rtet i c0acervatio ipsa
23쪽
DE , FEBRE PUERPERARUM, &c. 13
veluti alius putandus, est; sic duo mala simul superanda occurrunt: si porro ad hoc actionem parturitionis vel secillimae peculiarem adjiciamus non injuriam tantum tam saepe, at non multo Saepius, occurrere admirari licet. Istis, qui suas sententias amore obstinato et praejudicato prae caeteris
severe solent, nihil persuadere sperari potest; at prosecto in aprico erit, quod ubi tales tubi intestinorum conditiones abnormes eXistere Sinuntur,
haud parum damni sit secuturum, et siquando ea incuria moribus aliisque rebus e situ locali natis, reserri potest, ibi quam alias multo frequentius videnda occurret, ideoque ad faeces dejiciendas negligentia, stimulantibus saepe simul assumptis, procul dubio ad morbos ardentes proclivitatem adjuvat, et, me judice, ad plurima Insammationis Puerperalis exempla, quae in urbe Edinburgo videantur, essicienda et eXacerbanda quam maXimum conducit. Jam bene inter omnes constet, actionem alicujus organi Secernentis, Sive minutam sive nimiam ultra modum certum, ipsam esse morbosam, tali
modo quoque ad secretionem in intestinis sub Febre Puerperali repertam respicere debemus, ubi, in omnibus post m0rtem inspectis, intestina hu-
24쪽
14 DE FEBRE PUERPERARUM, &c. more Seroso seu aquoso et selle colorato, plena fuere, quae secretio ibi extitisse non potuit nisi eX actione priori morbosa, ejusque actionis igitur cauSae necesssario eXplorandae manent. Intestina primo assici, ex supradictis, ut mihi videtur, liquido apparet; praesertim cum in Omnibus eXemplis exitu lethali finitis, flatus ingens est, diar- rhoea η adsuerat, faecesque sub sorma Scybalο-rum, ut plerumque in Enteritide communi accidit, dejectae fuissent. Quin etiam, cum recordamur uterum raro speciem morbosam exhibero, et lochia raro supprimi neque saepissime minui, uterum integrum esse credere fas est, quoniam functiones ejus in statu prorsus Vel prope Sano progrediuntur, quod aliter vix seret; id enim profluvium aliquid turbationis, si uterus assectus esset, ut semper his rebus se ita habentibus, pa
In plerisque exemplis a D0ctore CAMPBELLoxploratis, intestina indicia inflammationis certissima ostenderunt, cavumque abdominis sive sa- tu sive fluido plenum repertum est : in Uno praesertim exemplo i , ubi morbus gravis fuerat, et
25쪽
aegra morbo obierat, nulla, nisi indoles tunicae uteri peritonaealis vasculosa leniter aucta, in eo viscere indicia inventa fuere, dum, contra, tegmen abdominis peritonaeale inflammationis signis penitus obrutum apparuit; eX quo malum in utero non primo extitisse, sed postea illuc irrepsisse quam lucidissime probatur. In priori hujus tractatus parte, ad consuetudinem diaphoreticorum ingerendorum respeXi; nunc ad aliud, in aegris sanandis venio, quod a ratione medendi hic usurpata, haud parum discrepat, rationem videlicet, generis medicamenti aperientis puerperis administrandi. Calomelas et Ialapa, medicamenta hic adeo frequenter exhibita, in Anglia a medicinae peritis raro praecipiuntur; quia ea plus doloris quam sere ullum remedium aliud
essicere constat; neque eorum a medicis abjectio haud rationi consentanea Videtur, cum dolorem tali parturitionis stadio afferre non malum inducere nequeat, praeSertim si purgantia adeo inconsulte ac in hac urbe, adhibita fuerint, his, scilicet, intra horarum viginti quatuor spatium ad maximum, Saepe etiam intra duodecim, a quibusdam datis. Neve haec medicamenta valida, mitioribus
26쪽
16 DE FEBRE PUERPERARUM, &e. omnino magis prosunt; e contrario, penitus multo noxiora esse probantur.
Opii exhibitio discrimen inter medendi rationes inter se invicem collatas, proximum est ad quod respicere statuimus. In Anglia enim, ut jam supradictum est, guttulae a 40 ad 80 proxime p0st partum praescribi s0lent; dum contra, in hac regi0ne, illi qui in rebus obstetricis summam auctoritatem habent, opii auXilium prorsus Spernere videntur. Prosessor BURNS enim, in suo opere, non omnino praecipit; et Dr CAI1PBELL ', in suo medicinae usu, penitus recusat et increpat. Gaudeo, quod mihi liceat, hic nomina inserere medentium aliquot, qui omnes plurimas puerperas e ratione Anglicana et opto eXhibito, et eventu selicissimo curarunt. Dominus W18Ε ita
I 500 tractavit, neque e numero tanto etiam Una
Febre Puerperali correpta est : Dominus MAC- ΚΛY 1800, quarum quidem 13 isto malo labora-rmnt, Sed omnes sanitatem receperunt : Dominus
TABRUN 1000, e quibus duas tantum sebre ista correptas morte amisit: Dominus SIMPSON 2700,
27쪽
DE FEBRE PUERPERARUM, &c. 17ino, amicus quidam et adjutor Domini ΜACKAY, 2000 modo et eventu paribus curavit. Commenta, quae inVentoribuS cara Sunt, contra consuetudinem bonis effectibus stabilitam, et Vulgo receptam, SUStentare nomen non Solum erroris sed etiam culpae meretur : commenta talia quoque, donec experientia Veritatisque lumen nunquam fallax accedat, et nubes praejudicii pertinaciaeque rescindat, mentis Oculos nimis Saepe occae
Curae valetudinis parturiturae ante partum g nerali, rationi mulcenti proxime postea usitatae, et modo sanationis antiphlogistico, itemque Selectioni aperientium idoneae, eam multa puerperarum exempla in Anglia selici rationi Oppositae, in Seotia totidem infelici eventu tractatae resero :magnum profecto discrimen intercedit: hic, enim,
non modo cibus eX carne conflatus, sed etiam Dinum intra dies quatuordecim conceditur. Tempus antequam aegra m OVentUr, elapSurum,
aliud est ad quod respicere oportet; motus enim maturi profluvium sanguinis ex usu inducent, neque ignoramus hanc causam magis quam alius ullus proclivitatem ad febrem typhoideam em-cere ; conditio puerperarum ad contagionem con-
28쪽
I 8 DE FEBRE PUERPERARUM, &e.cipiendam pr0clivis bene nota est, et hoc sertasse formae typhoidese adeo frequenter sub parturitiο-nem ObserVatae rationem reddat; neque si quando haec accidit, mirari debemus, cam inter pauperiores, quae simul tot et tantis incommodis et desideriis laborant, ab alia ad aliam grassari : hic autem multum abest, ut morbum puerperalem dictum Febrem Typhoideam seu febrem Sui generiS, ut a quibusdam putatur, esse credamus. Ab omnibus morbi symptomatis, a remediorum in eum essectibus, et inquisitionibus postea factis, lucido apparet nomen Febrem Puerperalem Vmale Selectum esse, et quale in errorem, ubi jam satis superque ejus existit, verisimile perducat. Num Inflammatio Puerperalis ' nomen sit melius necne, illis qui ad pathologiam studium conserunt, constituendum relinquo; etsi tamen nomen adhuc receptum, male selectum eXistat, culpam in eos, qui quaestione minime explorata, id in usu tam diu permanere permiserunt, potiusquam in illos qui prima medicinae aetate dederunt, conserre debemus. Postquam hunc tractatum inivi, mihi in mentem venit, inflammationem puerperalem epidemicam saltem poSSe fieri, ab erhoi V in corrupto
29쪽
DE FEBRE PUERPERARUM, &c. 19 frumento consumpto; id enim malum in avena, certis temporibus certisque regionibus, frequentissimum evadit; et si emot ' ingestum suerit, inflammationem partibus intra pelvim excitat: messis igitur hujus avenae corruptae, in regione quadam prae caetetis consumpta, puerperas ejus tractus prae illis regionis Vicinae, quae sarinam aliunde obtinent, malo magis proclives reddere facile queat. In fine, ex argumentis et experientia videtur, nos, si morbum de quo agitur, praeoccupare Volumus, ad secretionem in intestinis morbidam praecipue respicere debere; neque hoc effici posse, nisi attentione intestinorum conditionem, tam antequam poδt partum, bene habita, et ratione pue perse medendi bene instituta : at postquam morbus jam insederit, ad curationem ejus quasi inflammationis alius cujusvis partis tantummodo eonfugiendum est; quum haec ratio sola sit omnino quae malum superet, aut spem praebeat, etsi exiguam, Vitae protrahendae, post morbum, qui
tamdiu sexui pulchriori insestissimus extitit, et tantum opprobrium arti apollinari objecit.