Dissertatio medica inauguralis, de lue venerea

발행: 1781년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE LUE VENERE A. 33

appellantur, supprimendae et sanandae. Si

compositionem eorum novisse Velis, 'opera

chirurgorum ingeniosa adeas otii -Ω QO ' Hae rationes gonorrhoeae medendi plerumque optime cedunt. Nonnihil tamen mercurii, ne pars viri fuerit absorpta, omni in exemplo debet adhiberi. Quantum luem spectat, consilium medendi unicum est, actioniiviri in systema ulteriori occurrere, idemque eXtinguere. Quod solum vero hoc praestare potest, id

est mercurius formis diversis, et magis mi nusve liberaliter Pro natura signorum, adhibitu SaCum ulcuscula oriuntur, moris mUltorum est nulla medicamenta externa iis applicare, sed aperta relinquere, et sanationem eorUmper mercurium interne adhibitum moliri. Caeterum, ea ad cicatricem quam celerrime perducere videtur praestare'; aperta enim relicta fons viri venerei perpetuu8 eVadUnt, unde systema universum magis magisque

infici periclitatur. Quae his vero facillime

medentur,' ea sunt mercurius praecipitatus ruber,

62쪽

ruber, in pulVerem quam maxime subtilem redactus, iis inspersus, et corrossivus sublimatus ex aliquo liquore solutus iis applicatus. Postea linteo, cui aliquantum cujuslibet unguenti communis fuit illitum, tegenda. Hoc modo curata brevi plerumque sanescunt. Unguentum quoque mercuriale fortius idem, quod praeparata modo Possita, solet praestare. Quod vero forsitan omnibu8 e,mercurio praeparatis, si1 ulcusculis velis mederi, longe praestat, est causticum

lunare. Usus Vero mercurii internus nunquam interea negligendus;γnamque, Ulcus -CUlo orto, metus nunquam deest, ne Virus

absorptum in systema semet diffundat.

Si bubones vel tumores glandularum inguinalium moveantur, eos discutere, non ad suppurationem perducere, eXpedit. Etenim suppuratione finiti saepe ulcera sinuosa formant, quae non absque summa difficultate sanantur. Quinetiam, ob vieiniam vasorum majorum, eos incidere non semper periculo Vacat. Eos autem discutiunt, si hoc sieri potest, eat iplasmata, quibus aliquantum sac-

a chari

il l

63쪽

DE LUE VENERE A. ss

ehari saturni fuit adjunctum, unguentum mercuriale femori interno, infra glandulas inguinales, applicatum, sanguis per hirudines detractus, &c. Licet ad suppurati

nem perveniant, et multum puris effundant, non curationem morbi huic profusioni ex toto committendum, sed ad mercurium nihilominus semper decurrendum Si virus systema ingressum est, et humo res pro certo vitiavit, omnis fiducia nostrhin mercurio collocanda. Hic in corpus vel per lymphatica culanea Vel per os invehitur. Cum Vero in Viam medendi priorem

procedimUS, et unguentum mercuriale adhibemus, quantitatem in corpus devectam pro certo cognoscere non possumus. Igitur vel excretionem salivae nimis copiosam repente reddere, Vel nimis Pa am In Vere,

periclitamur. Nonnulli quidem mercurium

hoc modo assumptum non alvum tam facile moVere contendunt. Hoc vero dubium esse videtur. Utrum alVUS aUtem nec

ne solutior reddatur, non multum refert; eXcretiones enim alvinas fere semper opis

64쪽

s6 DE LUE VENERE A.

est nostrae limitibus justis per opium circumscribere. Has ob causas, igitur, Usus mercurii internus, quam eXternus, tutior. Praeparatum, quod vulgo adhibendum, est pilulae ex hydrargyro, e melle quam diligentissime extincto, cui tantum micarum Panis, quantum crassitudinem ei idoneam possit comparare, fuit adjunditam, compositae. Hae sumantur, donec gingivae ali quantum tumeant et doleant, et sputum modicum excitetur. Hoc nunquam sit copiossissimum. Immodicum enim non morbo citius aut certius medetur, sed vires aegroto convellit, et multis aliis morbis, qui non alisoquin accessissent, fundamenta jacit. In usu mercurii, donec omnes morbi notae fuerint sublatae, et aliquamdiu postea, caute tardeque perstetur. Si pitulae votis non respondebunt, ad alia praeparata confugi debet Alio enim incassum adhibito, aliud morbum saepe depellit. Ulceribus substantibus, et cute deformata, solutio corrosivi sublimati plurimum in morbum posse consuevit '. - Quinetiam,

i li

65쪽

DE LUE VENERE A. D

Quinetiam, pitulae Plummeri et AEthiopicae similes in casibus similibus edunt effectus. Nonnulli quidem ad has confugere dubitant, ne sulphur, in iis conficiendis adhibitum, mercurium reddat inertera. Cum successia vero prospero saepe adhibitas fuisse probe scio. Si vires aegroto, quod saepe incidit, incipiant convelli, mercurio correx PeruvianUS, et alia tonica, protinus adjungantur, quae tantum absunt, ut actionem mercurii impediant, Ut eam, contra, potentiorem emciant ; namque tonu8 corporis certus ad emcaciam mercurii promovendam necessarius esse

videtur. Si in hanc medendi viam procet datur, vitabuntur plerumque atrophia, phthil sis pulmonalis, hydrops, aliique morbi funesti, qui luem inveteratam nimis frequent ter excipiunt.

Si quis fiduciam in decoctis fars aparillae, guaiaci, meZerei, &c. collocet, ad ea potesti decurri. Actioni mercurii forsitan auxili- flantur. Per se adhibita, hac in regione, mor-

66쪽

58 DE LUE VENERE A.

hum nunquam tollunt. Quod denique votis omnium optime solet respondere est, quam maximam mercurii quantitatem, cum quam minima cujussibet generis excretione, in sy-

temate accumulare.

SEARCH

MENU NAVIGATION