Dissertatio medica inauguralis, de lue venerea

발행: 1781년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE LUE VENERE A. 33

proficiscantur vix ambigi potest, si tumores artuum inferiorum et abscessus non sint, sigonorrhoea, praesertim ulcuscula, praecesse rint, licet lymphatica haec inter et illos intercedentia tumore et distensione videantur

carere. H

S. Qui dolores lue venerea conflictantes noctu invadunt, ii ab arthritidis et rheumatismi propriis non dissiculter secerniintur. Namque veneret Ossa media partesque horum solidissimas occupant, aliis morbi signis antecedentibus, plerumque substantibus. Arthritici, contra, cum affectionibus ventriculi aliarumque partium internarum saepe alter nantes, ex interVallis, articulos minores ;rheumatici, ab externa, et plerumqUe evidente causa, nempe frigore, proficiscentes, tractumque musculorum sequentes, PyreXia fere semper praecedente, saepe comitante, majores infestant. Hi quoque, febre absente, calore lecti vel alio externo levantur. Caeterum venerei eodem adaucti magis acri

ter urgent.

CAUSAE

42쪽

34 DE LUE VENERE A

Alios aliis ad hunc morbum procliviore9 esse, neminem potest latere. Nonnulli enim veneri libidinique dediti multos per annos morbi immunes vivunt, quanquam Coi tum impurum nunquam refugiunt, sed, periculo contagionis semet, quoties occasio exoptata subministratur, scientes objici-Unt. Hosne adVersus vim morbi tutos e reddit cuticula crassor et firmior, absorptioni inimica t Alii, contra, iique longe plures, non citiUS cum impura rem habent, quam in morbum incidunt. Quidnam Vero hos illis morbo opportuniores essiciat, inprimis dictu dissicile. Hocne praestat Vis lymphaticorum absorbens major, qua Vir Us venereum in systema facilius devehitur, vel irritabilitas corporis praeter consuetudinem magna, Unde fit ut acre virus inflammatio- lnem in eo, et reliqua signa morbi propria, certius possit movere; vel culicula tenuiori Quae

43쪽

DE LUE VENERE A. 3s

Quae causa morbum constanter excitat, ea est virus venereum. Aliae ab auctoribus nonnullis idem praestare dicuntur. Si Vero ea8 attentUS examinaveris, adeo ridiculas esse reperies, ut omnino sint indignae, quae serio excutiantur. Causa proxima est viri ipsius acrimonia, cujus natura nondum satis intellecta; ab hac enim omnia et gonorrhoeae et luis signa proficisci videntur.

PAUCULORUΜ E SIGNIS EXPLICATIO.

1. Quod nostram attentionem primum sibi vindicat, id est, humoris eX Urethra profusio. Hanc haud dubie facit virus vene reum urethrae superficiei interiori applicatum, quod e particUlis acerrimis conflatum, si ex effectibus saltem quos edat liceat judicare, ei stimulo non esse non potest. Quaecunque autem pars corporis humani stimulo insolito afficitur, eam versus semper sit

cursus

44쪽

56 DE LUE VENERE A.

cursus humorum adauctus. ' Exemplum hujusmodi praebent vis frigoris stimulatrix membranae Schneiderianae, vel cuilibet alii corporis parti applicata, emetica in ventriculum, purgantia in intestina agentia. Has, Partes Versus enim brevi fit impetus humorum solito major, glandulae mucosae irritantur, et quantitatem humoris proprii praeter consuetudinem magnam secernunt. Quod eXeernitur, id quoque solito acrius evadit, Ut profusio e membrana nares succingente in catarrho facta evidenter demonstrat. I

gitur minime mirandum, viruSiVenereum Urethrae admotum secretionem adauctammoVere, et hanc praetern consuetudinem a- rem evadere. Hoc/Vero, non absque caUsa gravissima forsitan, gonorrhoea virulenta substante, viro, humores quos glandulae

Urethraeis numerosissimae secernunt, natU

ram in suam mutanti tribui debet. Qua ratione virus urethram ingrediatur, hic quae-xi potest. Super hoc alii in alias sententias iverunt. Quidam per glandem, Ut per spon-piam, in Urethram penetrare credunt. Membranae

45쪽

DE LUE UENERE A. 37

Dranae vero superficiem glandis, externam inter et urethram intercedentes, ne hoc incidat haud dubie cavent. Nonnulli vascula glandis lymphatica ingressum per ea adurethram devehi opinantur. Si vero absorbentia intret, non alio, Ut neminem rei anatomicae peritum fugit, quam ad glandulas inguinales deduci potest; has enim Versus omnia'vascula glandis lymphatica cursum plane tenent. Virus Urethr,m ipsam, Ut aqua oleumve duas superficies vitreas planas sibi invicem applicatas, ad certam altitudinem saltem attractione scandit, Vel

eidem eXtremae admotum, hUmore8 Urethrae natura et indole sua impertiendo, et

ita semetisursum propagando, ingredi in Primis probabile.

Quo omnia causam excretionis adauctae spectantia ad finem perducamu8, VirU8, qUO-cunque modo in urethram immittatur, ejus dem exulcerationem, ut incisiones Virorum celeberrimorum Morgagnii et'Monroii tesia tantur, non raro facere, et hoc modo quoque ad secretionem adauctam movendam, et longum

46쪽

18 DE LUE VENERE A.

longum per tempus continuam reddendam, non parum conferre posse, habetur comper

Rationem, cur Profusio eX Urethra, Viro eXcretione adaucta medicamentisve sublato,

saepe diu maneat dissiculterque tollatur, probabilem saltem reddere non admodum difficile videtur. Si cursus humorum ad aliquam partem semel fuerit factus, ei in posterum aegre obsisti consuevit. Exempla, quae hoc probent, haemorrhagiarum et profluviorum ordines Culleniani quotidiana suppeditant.

a. Hic morbus, praesertim cUm gravior et diu manet, stricturas Urethrae et carunculas aliquando relinquit. Illae, ab exulcerationibus et cicatricibus postea inductis, quae partem vel angustiorem vel eminen tiorem, qUam ante, ut in locis externis, quibus cicatrix fuit inducta, incidit, relin quere possunt, proficisci videntur. Hae a tunica urethrae interiore, per longitudinem morbi nimis relaxata, plicasque sermante, quae descensum urinae magis minusve im- naiO Ii mutot alip

47쪽

pediunt, forsitan oriuntur. Quinetiam interdum forsitan eandem per tunicam, inflammatione crassiorem et duriorem redditam, possunt excitari ; namque Monroius celeberrimus duo vel tria exempla vidit, ubi aliquid cristam galli referens eXcreverat.

3. Gonorrhoea non raro testiculis tumores infert. Alii alii causae hoc tribuendum. putarunt. Vir celebris Astruc, et multi alii, materiam morbificam ab urethra ad testes aliquo modo transferri credunt, hoc forsi tan magna ex parte inducti, quod fluxumeX urethra, tumore testiculorum Oriente, sistere notant. Quo modo vero ad testes

potest devehi t Ubi sunt vascula vel ductus, qui hoc possunt praestare t Si absorbentia ingrediatur, non ad testes, sed ad glandulas

inguinum proprias, ut supra compreheni sum, deducetur. Nonnulli sibi in animum inducunt, ostia vasorum deferentium intrare, et retro ad testiculos tendere. Qua Veroratione viam sibi per canales adeo tortuosos . reperire et patefacere valet i Denique, per

lymphatica, qua solum ire potest, systema ingressam

48쪽

ψo DE LUE VENERE A.

ingressam esse, ponas testiculi assici non muliatum periclitarentur; paucissima enim exempla se ostendunt, ubi lues testium excitat

Solam hujusce phaenomeni explicatio nem probabilem elirationalem in rhedium primus protulit Monroius, anatomicorum hujusce seculi facile princeps. Gonorrhoeam

ipsam et testium tumorem ab eadem causa, inflammatione nempe urethrae et irritatione,

proficisci contendit. Quae argumenta hoc probandi consilio adhibet, ea sequuntur, et plenissimam haud dubie opinioni ejus fidem conciliant. Si cuilibet irritamento praeter consuetudinem magno, calculi exempli gratia descensui, objiciatur urethra, tumor testiculorum periclitatur oriri. Chirurgus inprimis celebris Samuel Sharp, dum opera tionem lithotomicam lateralem depingit,

testiculos nonnunquam tumere notat. Si irritatio autem Urethrae, &c. hoc in eXem

Plo, tUmorem testiculi'eXcitat, quid obstat quo minus eadem causa eundem in go norrhoea essectum edat ' Immo eundem liau s

49쪽

DE LUE VENERE A. I

haud dubie saepe edit, cum morbus in Urethram altius descendit, partem membranae ejus prope ostia ductuum seminiferorum inflammat, vasa deferentia eXtrema Claudit, et irritationem per ea ad testiculos usque diffundit. Ita tumor testiculi eodem modo irritationem urethrae, quo lachrymatio oculi, quo aucta salivae excretio oris, subsequitur. Quod, denique, Omnem super causa tumoris testiculi dubitationem tollit, est, quod tumor vas deferen8 primum Occlipat, et per epidydimidem ad testem retro tendit. Si vero a materia venerea contagiosa masse sae sanguinis admista oriretur, glandula se cernens prius, ductus deinde virus eXcernens, assiceretUr. Quinetiam, cum tumor

decedit, primum ad Vas deferens, deinde in epidydimide, denique in teste imminuitur. 4. Qui bubones in lite incipiente oriuntur, ii haud dubie a viro per lymphatica absorpto, ad glandulas devecto, et eas interi transeundum irritante et inflammante, pen

imbi iasib L UL m bEI 8 Unim OUI S. Quae exulceratione8 et erossiones partium corporis diversarum, et laxiorum et

' F solidarum,

50쪽

4a DE LUE VENERE A.

solidarum, incidunt, eae ab acrimonia viri plane evidenterque proflaiscuntur. Qualis 3 autem hujus acrimoniae vera natura sit, ex toto ignoramus. Nec exponere possumus, lacur eX magna locorum copia fauces sibi po

tissimum deligat, ubi plerumque effectus suos perniciosos primum ostendat. . Nihil l

luminis difficultati offundit assirmare a glandulis plurimis virus ibi liberalius, quam alibi, secernentibus oriri. Responderi enim potest, cur non intestina, ubi glandulae vix minus sunt numerosae, ae Ue matUre 1nVΛ-dit. Nec denique ratio cur ossa firmissima, non maxime laXa, infestet bona reddi valet. Haec vero et multa similia sagacitati scriptorum, qui nos sequentur, illustranda relin

quamUS Oportet.

Hic plerumque nostro seculo faustus. Exemplo in nullo fere, cum multOS Per an nos hoc morbo con ali ad extremum

SEARCH

MENU NAVIGATION