장음표시 사용
11쪽
includentes in foemina hysterica vidit millisius. Me diastinum distensione spasmodica disruptum fuit in nonnullis hominibus peste Massiliensi enectis. Asthmatici quandoque experiuntur sensationem adscensus violenti pulmonis; qui vicissim visus est versus jugulum retractus
in cadaveribus asthmaticorum. - Ηepar Praeter naturam
constrictum , compactum, & quasi coctum reperit Morton post dolorem spasmodicum horrendum productum ab hypochondrio dextro quem fere in omnibus phthisi
icterica de natis observaVit. Vis motrix tonica, perinde ac muscularis , fibrarum quas continet cohaesionem firmat ; ita ut hoc vinculo levato ea cohaesio imminuatur. Innotuerunt succi Venenati, qui venis traditi lethum inferunt celerrime cunasubita carnium flacciditate. Venena minus rabida Vulgo tumores flatuosos excitant ; resoluta, ut Videtur, Vi tonica aerem fibris insitum liberando Nescitur tamen qua ratione imminuta cohaesio fibrarum respondeat decrementis virium motricium; tum t nicae, tum muscularis, quae post int non este inter se proportionata. a Dictum
a Idciro mirantur cum Ia. de Haeti ; quod in homine a colica plictaviensi pa-
12쪽
Dictum est de viribus motricibus quas Principium Vitale exerit in fibra molli. Etenim silenius ejus leni Principii vires quae in solidis osse is aut durissimis obscuratae paulatim extinguuntur; haud secus ac Vita co
chleae desinit in ipsius corporis parte lapidea Swam
merdam.)Νonnulla juvat subnectere de motu vitali intestino sanguinis & hum Ortim. Ad hunc motum intelligendum Vix prodest humorum analysis menstrualis, hactenus imperfectistina a. a Humorum in corpore vi Vo generationes Si transinutationes concipi ullatenus nequeunt sinu immediato Principii Vitalis influXU. . Νum alternantes Si successivae varietates densitatum quas notavit Ill. De FIaeia in portionibus sanguinis eadem venae sectione e lusti, repetendae sunt a turbato influxu quo Principium Vitale commotum agitat parteS contiguas massae sanguine se Z libralytico artus superiores reseluti ad ossa usque mollisit inam pulpam referre comperti sints dehinc tamen reddita pristina soliditate ) etiamsi musculi 1 exores ad agendum minus inepti essent erectoribus ; atque pulsus & calor integri permansissent. a) In qua ut hoc obiter notemus θ perperam videntur negligi mucagb quae humorum partes aqueas conciliat oleosis & si ritus rector substantiarum animaliuni qui destillatas ex iis aquas donat virtute analeptica cet.
b) Hoc confirmat observatio Statilii det sansutiae misso in quadam muliere epitaieinica Theor. Med. Ver. pag. 678.ὶ cet
13쪽
Mixtiones humorum specificas Principium Vitale servat in statu permanente. Ab illo statu desciscunt tacti putredine , cujus levior quidam gradus refert labem scorbuticam. Tunc autem ipsorum partes heterogeneae nequaquam obtinent eos relatus massae aut energiae quibus liquidi fermentati crasis perennis statui debet: hinc sive aestu , sive Vappescentia feruntur in ahnormes resolutiones Sc coagmentatione S.
Jam satis actum fuit de viribus motricibus Principii Vitalis; de hujus vi sentiente inquirendum est. Vim sentientem aimus esse potestatem esiiciendi sensus omnes in corpore viVo, minime vero facultatem eos sensus patiendi. Etenim ex crassis circa res corporeas conceptibus, quibus homines assueverunt, nata est opinio ; quod sensus in motu consistat, adeoque Organa viva sensum recipiant ex impressione extus communicata. Verumtamen in dato organo eius stimilli perceptio cum sit magis minusve acris Sc incitata; necesse est
organum sentiens varie animari a Principio Vitali sub diversis circumstantiis, ut illas sensus varietates concipiat. Sensibilitas communis existere videtur in omnibus organis corporis vivi per se mobilibus. At vero sensibi-
14쪽
litatis speciem aliquatenus peculiarem obtinent singula
ex praecipuis organi S. Ea sensibilitatis discrimina patefacta sunt numerosis perimentis. Oleo laeduntur oculi; aqua tepida Ventri Culus conVellitur, minime spiritu vini; tartaro stibiato membrana pituitaria non offenditur. Cl. Bene feld vidit absque ullo sensus indicio duarum me ningem fuisse punctam, laceratam, tactam oleo vitrioli ; verum stim mos cruciatus & convulsiones attulisse eandem tactam caustico lunari aut perfricatam peniculis ferreis. a)Praeterea Variis cujusque organi laesionibus ipsius sensibilitas admodum immutatur, etiam in horas a causis levissimis 'c Schulae ) ; quanto magis a morbi S gra UiOribus. Quod egregiis animadversionibus illustraverunt Gorter, Le Cat, Reimar, cet. Prorsus ignoramus unde nam sumen d e sint accuratae mensurae sensibilitatis. Ad eam augendam inservire Videtur certus gradus tensionis organorum ; unde Sc forsan
oritur exquisita sensibilitas in cute epigastrii. b)
a) Ab hujusmodi experimentis non una vice renovatis idem auctor merito concludit; ad explorandam cujusque organi C. H. sensibilitatem admovenda esse varia acria aut instrumenta irritantia; quod fallere possit effectus praejudicatus stimulorum qui Persimiles Videntur.
bὶ Homines equuleo torti, si modo laeviter caedantur tenui lane , acerbissimum dolorem exinde Patiuntur Richter .
15쪽
Caeterum sensibilitas aestimanda non est ex nervorum tensione qui numquam extenti sunt, nisi praeter naturam ; Haller): neque ex ipsorum nuditate quod nervus opticus involucris positis in oculi ingressu non sentiat) Denique sensibilitas potest non alligari solis nervis ;cum adsit manifesta in dura membrana encephali , cujuS nervi nulli sunt juxta Hallerum, aut saltem paucissimi Per experimenta investigandae sunt leges quibus vis motrix in singulis organis refertur ad vim sentientem Eae leges nos hactenus latent, quas probabile est admodum discrepare juxta diversas formas Principii Vitalis , de quibus olim agetur Profecto maximae parti Medicorum ea sedit sententiae quod sensum definitum sequatur motum proporti ONMUS. Sed inaequali admodum ratione aifiguntur Vis moVens vis sensitiva in fere omni paralysi. Epilepsia aliquando reduci potest a sensationibus levissimis, aliquando nullis eorum stimulorum quibus consuevit excitari. Intenso. Vigore pollentes inaniaci ViX ac ne vix quidem sentiunt vallidas doses pharmacorum drasticorum. a
a) Votum magnum cum parvo sensu in intestino Denainae lacessito obstruaxis I eidenhost , cet
16쪽
Ubi in dato organo vivi hominis viget relatio mediocris constans sensibilitatis ad mobilitatem , illud fruitur tenore medio sive eneryia sabili. A quo modulo , prout recedit praedicta relatio, istud organum infirmius fieri censendum est. Hactenus ideas effinximus virium sensiis Sc motus quibus Principium Vitale animat singula piincta corpori SViVi, dum earum virium effectus simplicissimi unico momento peracti considerantur. Sed illae vires in oeconomia animali applicantur ad perficiendas successiones vel combinationes definitas eorum effectuum quae
Earum functionum influxus mutuos sive consensus indagare necesie est ; quandoquidem de summa virium Principii Vitalis disquiritur. Unaquaeque species consensus functionum dignoscitur tantummodo, ubi erumpit in affectus singulares morbosos. Latet abdita, nisi peculiari quadam status naturalis alteratione turbata enitescat prae reliquis sympathiis in oeconomia animali aeque perpetuis. Ita raris observationibus arcana Naturae produntur. Ex phaenomenis sollicite conlectis & in certa capita digestis apparet quod organa corporis humani connec-
17쪽
fantur qtiam maxime sympathiis tunctionum , quas exem
Is consensus functionum analogarum potissimum elucet in organis simplicioribus; ut in textu cellulari, membranis, nervis , Vasis sanguineis, ductu alimentorum, glandulis conglobatis, cet. ab Ad eam quoque speciem consensus laeseruntur obse vatae sympathiae membrorum parallelorum ; renum in
nephritide , occulorum in ophthalmia, brachiorum in rheumatismo, cet. b
sa) Singulorum ex iis consensibus numerosa exempla suppeditabunt Eausnerus, Rega , Langlians , aliique ; quorum collectaneis nonnulla juvat superaddere. Lieberkulinius aquam in cellulis pulmonalibus effusam ad crura pediluviis des cendere cogebat, tumque roborantia adhibebat. Tisibi do Hydrope Vitiorum lumbarium communicatio cum mestraro, mesecolo , N intestinis hydropifica esse solet. Dufetus . Membranarum & vasorum sanguineorum sympathiae monstrantur ex iis quae jam dicta sunt de motu tonico. Consensum inter vasa sanguifera confirmant transitus phrenitidis in peripneumoniam , dispositiones anevrysmaticae arteriarum fere universi corporis De Uaen ) cet.
Zambeccari in pullis gallinaceis observavit ; quod per duos tresve dies a resecto caeco intestino iis avibus duplici), nulla suerit actio ingluviei in grana milii quibus plebantur , eaque tantummodo inceperint digeri cum pulli convalescerent. Vidit Tillisius magnas in collo & pone aures strumas enatas fuisse glandulis inguinalibus compressis a bracherio ad herniam. Similia memorant T. Bartholinus, es Le Dran. b) Huc reserendus est consensus singularis digitorum utriusque manus in affectu quodam convulsivo quem Morgagnius ex Valsalva enarravit. Epist. Anat. Med.
18쪽
Demum in Urganis quorum persimilis est functio , si tens1onis uniformitas major accesserit alterius organi irritatione ; probabile est affectum sympathicum in altero facilius emoveri. Ita frequens est titillata cute prurire partes remotas. Huc spectant tremor labii inferioris qui Vomitum antecedit, cet. α)Notabilem sympathiam servare comperiuntur organa quorum scinctiones non similes sunt, sed peculiari usus
relatione ordinatae: Sic mananam Sc uterus mutuo se afficiunt ; mutuasque tradunt operas in mulierum affecti
At vero nulla relationis proximitas Cepe intercedit functiones ; quae sympathicae occurrunt, quamViS longe infrequentius. Huc , inter caetera, OpuS esst reVocare lethargum a pulmonia, & multiplices noxas quae in locis dissitis ex ventriculi offensione pro nascuntur. Perperam a Galeno & Sanct orio reprehensus fuit Lycus, cum diceret a stomacho laeso tremorem manus oriri posse : propterea quod ipsi inter ventriculum Sc manus haud ullum consensum perVidebant.
H Sedes arefactae vesicantitim prius impositorum visae sunt rursus aperiri, madescere , & pus copiosum fundere ; cum alia locis distantibus admota fuissent ve
19쪽
variae species consensuum ex stinctionibus minquam pariunt effectus morbosos frequentiores , dc ab aliae quacumque causa magi S eVoluto S ; quam ubi sympathiam:
organis νicinis aut E directo postis tribuunt ipsorum
Vasa conjuncta, membranae inter se continuatae, Sc nervi habentes in proximo communem driginem. a)Quod illa consensus species maxime observabilis potissimum debeatur sympathiae nerVosae , permultae docent observationes qua& accurate conquisivit Sc exposuit
Monrous in Nevrologia His addi possent plurima: in ter quae signare juvat exemplum quod novi hominis quialternis patiebatur dolorem linguae & surditatem alte - rius auris; ita ut lingua foret ab omni assed tu libera dum auris laesio perseverabat . Num hujus morbi vices Pendebant ex commissura nervi lingualis educti a tertita quinti paris ramo , chordae tympani 8Mirum est, certum tamen , quod probabiliter ex sejuncta sympathia nervorum utrinque geminorum) cor- pus vivum aliquando aflictatur velut si in binas partes dimidias
a) Huic speciei coiissensuum minus accurate ascriberentur quas *mpathias dixere Sanctorius & Cra sord tensiones dolorum quae fiunt Per medios mu-culos dum contrahuntur inter loca spatio longa divisa,
20쪽
dimidias a capite ad pedes vere divistini existeret. Hoc
pridem Medicis observatoribus indicarunt haemorragiae per narem alterutram aliique affectus e directo visceris laesi prodeuntes; hemiplegiae, icteri dimidiati, cet. Hujus aetatis Clinici haud satis colunt praecepta medica antiquitus condita ex consideratione sympathiarum quae a loco vacuato aut irritato propagantur ad partes vicinas aut e directo positas. Hinc vero aequum est deducere leges Sc revellendi Sc derivandi per venae sedi io . nem; quae hactenus nituntur theoriis ex prave huc detorta Hydraulica confictis. Hinc etiam fluunt Priscis edicti & tutiores canones circa usum epispasticorum influxionibus acutis , dc sedes fonticulorum seligendas influxionibus chroniciS. In quovis organo insitae existunt vires motrices &sentientes, quae varias functiones exercent; sensibilitatem huic organo peculiarem , circulationem , nutritiOnem, cet. Sed illae vires impares sunt vitae illius organi diutius producendae, si orbentur influxu sympathico' alicujus ex systematibus virium quae in reliquo corpore
exequuntur functiones analogas.
At vero influxus alicujus ex iis systematibus θmpa. thicis tollitur in dato organo, si partes hujus organi ad