Exercitatio academica, De rege Romanorum. Quam, sub præsidio viri celebratissimi Joh. Christophori Wagenseilii ... publice disquirendam proponit, Hermannus Dietericus Meibomius, Helmstadiensis Saxo, auctor ad d. 16. Septembr. a.o.r. 1691

발행: 1691년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

. Atini V a. in pn & pluribus aliis ; latina etiam lingva, . non modo Augustus Libri ae Paci Const. verum etiam kmper Augustus dicitur : ut in Sigillo Fradinandi III. Ro. man. Regis. Utitur Aurea Bulla , Capit. Ferinandi lIL Audit porro Caput Imperii, Rec. IN. de Armo Isss. g. 66. ili'

3: in Literis Caroli V. ad Commissarios Augustanos legi

tur , nach uias ina Deil in das obriste Daupt. Dicitur

quoque una cum caesare Advocatus Ecclesiae Christianae. Quin, ut generalis habet Doctorum regula , Rex Romanorum omnia potest, quae Imperator; licet non omni, tempore nec suo semper nomine-

Manet tamen adhuc inter utrumq; differentia ; Rem Romanorum electus, in sigillis M insignibus Aquilam duim taxat simplicem, at Imperator bicipitem gerit. Imperator Regi Romanorum tribuit Titulum Seliter 2iebren Ree. Lissu Is . g. iiiid dic eil aberi Rex Romanorum vero Im peratori adscribit Majestatem, Rec. IN. Morib. de An. Is . inprint. M alibi passim. Quin, M Dominum suum appellat, cujus rei vel idem Recetius Imperii Noriberinensis, praeter documenta alia innumera, fidem rursus tacit. Interdum tamen conjunctim Tirulus 2iebden M Tiajestat Caesari a Rege Romanorum tributus reperitur , Uti in partis I. Ordinationis Camerae praefatione. Porro, neque Regi Romanorum titulum Invictissimi, qui Imperatoris proprius , temere tributum legas ; neqVe Camerae Spirensis Judex bt Messores, aliique Camerales, jurejurando fidem suam Regi Romanorum, quemadmodum Imperatori, adstringunt, ipsis ordinationibus Cameralibus manifestum ejus rei facientibus indicium. Denique, quod maximum est, Caesar nunquam Regis Romanorum, sed - D 3. suo

32쪽

sito solius nomine, Imperii negotia expedit ; Rex vero non Imperatoris modo nomine cuncta peragit , sed Commissarios sibi a Caesare junctos ferre tenetur. Plura huc facientia Limn. ad Capit. A1axmuliani I l. art. 23. si consulatur, suppeditabit.

In quaestione, an Regi Romanorum Majestas competat i utri contradictionis parti, ob hinc inde graviss- morum Virorum auctoritates, accedendum sit, pene incertus haereo. Quin ia argumentis sese tuentur. Qui Majestate illum decoratum volunt , haec potissimum afferunt. Primo , quod is titulo Majestatis gaudeat; Sc iei Majestas passim in Imperii Recessibus tribuatur:

tommenheit. Accedit, quod in Ipsum possit committi crimen laesae Majestatis. Qui aliter animati sunt, di- Eunt falli adversae sententiae Patronos, vocabulo Majestatis , quod non potestatem solum , sed & dignitatem saepe significat. Ad caetera respondent , plenitudine potestatis , non ex se, sed mandato Imperatoris, Regem Romanorum uti , cum certissimum sit , ipsum perpetuam Sc absolutam potestatem non habere, sed jura Imperatoria exercere tum demum, quotieS Imperator ab sens, vel aliis impeditus negotiis est. Ad haec, crimen laesae Majestatis committi quoq; in Electores Imperii, quiabus tamen propria. absoluta Majestas, omnium confessione non competat: Se deqv ibus omnibus prolixius agit

33쪽

omnis difficultas ex ambiguitate vocabuli Majestatis provenire videtur, qua explicata, evanescet illico. Quod si enim cum Gabriele ScbGedero V. C. in Introduct.Juris Publ. parte generali c.2.g.Iq. eam dicamus Majestatem,quae infert summam dignitatem, externum splendorem, sumnum honorem. ει reverendam amplitudinem, nemo tam perfrictae frontis erit, qui hanc Regi Romanorum inesse, eat inficias. At vero si Majestatem,summum rerum arbitrium, jus plenum imperandi, legibusq; cunctis solutam, inci; omnes sub .jectos universalem Sc irrevocabilem potestatem definiamus : sive, si verbis viri longe eruditissimi Iob. Henrici Boetieri exl.2. Instit. Polit. c.I. quanquam non simili contextu , depromtis , dicamus , Majestatem esse potestatem summam, quod aliam non agnoicit superiorem nisi divinam ; a qua caetera omnia pendent, M ad quam referuntur in civitate , sive in imperandi parendiq; ordine;

quae vices D E I cuncta gubernantis, in certo coetu refert; quae legis munus , omnem harmoniam concinnantis,

vivo ovodam praesentissimoq; ministerio obit; quae non impeuitur, non suspenditur , non judicatur Ullo humano arbitrio, aut vi cogente, nisi per arma M scelus; qui nihil veneratione sanctius, nihil fastigio in rebus humanis augustius habetur; in summa potestatem, supraqVam& contra quam, sine qua, nihil potest lex aut jus civitatis quam resit: talem , inquam , si Majestatem accipimus,longe aliter de Rege Romanorum sentiendum fuerit.

XXXII.

Conveniens est, post ea, quae de Majestate diximus, . videre, quis locus Regi Romanorum inter caeteroS Orbas Reges competat i Sane, cum Rex Romanorum certa designatione ad Imperii successionem provectus , id

34쪽

conseratur , ut eadem fere, qua Imperator dignitate polleat, ipsiq; sine novo Procerum consensu aut electione succedat, optimo jure proximum a Caelare locum sibi vindicat, caeterisq; Imperantibus dignitate superior habetur. Datum quoque hunc ipsi locum esse in Ceremoniali Pontificum libro , quem Paris de Crassis Magister Ceremoniarum tempore Iulii II. Pontificis anno Iso4. conscripsit, legimus, Ubi haec series reperitur et Imperator Rom. Rex Romanorum, Rex Galliae, Rex Hispaniae &c. Mota tamen Regi Romanorum a Galliae Rege Anno Is 33. controversa est , quae postmodum ab utraque parte inter Scriptores disputata fuit. Argumenta, quae pro Rege Galliae afferri solent, habet Limn. l. 2. dei P. c. IJ. n δή. ad quae respondet Crustus de

jure συας l. 3. c. a.

De potestate Regis Romanorum, quam vivo Imperatore exercet, notandum, eandem ipsi cum Imperatore vivo non posse tribui, neque aliam, saltem resularuter Ec ordinarie, qVam ex commissione Imperatoris, Rccuratiorum Iuris Publici Doctorum sententia ipsi competere ; cum unius rei dominium Uno xodemque respectu penes duos in solidum esse nequeat, vertimqVe sit, quod Saxoniae Electorem adversus Ferdinandum I. tum Regem Romanorum, apud Siridanum I. g. Comment. Ursisse legimus , Principes ac ordines Imperii non teneri Reg4 Romanorum ulla fide vel jurejurando , nisi post

mortem Caesaris. Quae quidem sententia nostra robus accipit ex Literis Caroli V. Imperatoris in Belgium discedentis, ad Electores M Ordines Imperii, apud Goldast. Neque nobis negotium aliquod facessunt ea , quae qVidem complura iunt , M ad quorum aliqua jam in iis,

35쪽

mollionamenheli und Tegieruna. Primum enim , praeterquam quod in aliis Imperii Necessibus, Caesaris solum

nomine, agenda esisse legitur, non inauditum est apud Icios , eum , qui mandatum fiascepit, incipere etiam aliquid tum proprium exercere arp. LII. F. de Ogf. Pro-eonis junctae I. I. g. I. de Tutor. 9 cur. datis. Deinde, ve bis apertissimis in omnium Regum Romanorum Capitulationibus cautum est, ne ullam potestatem , Rei sublicae administrationem , aut praerogativam sibi ul-atenus vindicent , Caesare invito. sic enim dicitur r

Recte tamen Vicarium Imperatoris Regem Romanorum appellari, dubio caret, nisi quod Elector Palatianus intercedit, sibi vicarias vices Imperatoris compet re, etiam cum is peregre abest, ex Aureae Bullae e. s. M veteri privilegio contendens. Contrarium tamen tUentur alii, reputando, Vicariorum, de qua Aurea Bulla loquitur , constititutionem, Interregni incommodis oppositam, ad absentiae casum, aliaque Imperatoris impedimenta, produci non posse. XXXV. P

36쪽

Poterant his, quae hactenus diximus, plura afferri, ad illustrationem nobilissimi argumenti pertinentia. Verum ego, tenuitatis ingenii memor, finem hinc qualicuitq; conatui Academico impono, bene precus IOSEPHO, Reei Romanorum, nuper diVinitus electo, Imperio dato cui paria olim, cum Augusto Patre, adversus hostes auspicia, telix Imperium., strumq; ad aethera, Unde de missus, excessum, DEUS, Germanici Imperii tutoria conservator, benignus concedat

Ita faxit L

SEARCH

MENU NAVIGATION