Kalendaria ecclesiae universae in quibus tum ex vetustis marmoribus, tum ex codicibus, tabulis, ... ecclesiarum orientis, et occidentis, praemissis uniuscuiusque ecclesiae originibus recensentur, describuntur, notisque illustrantur studio, et opera J

발행: 1755년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

mento dum aliquid curae impender censeo, dumque istiusmodi rerum apud

ipsos Stavos gestarum monimenta e tenebris eruta Colligere , & expolire pro viribus conor ; quin Tuo Nomini , PONTIFEX SAPIENΤISSIME , id qualecumque est operis ac laboris, nuncupandum

esset , dubium mihi nullum fuit. De

bent quippe Tibi Siavi , quod de illis

non minuS , quam reliqui Decessiores Tui , optime meruisti . Sive enim ii

Griccum Ritum in Russia & Polonia ;sive Latinum in Illyrico & Dalmatia

colant, uberrima in utrosque Apostolicae providentiae ac benevolentiae Tuae argumenta exhibuisti . Tres advoco Praeclaros illos , omnigenaque doctrina ct sapientia refertos , qui jam in publi eam utilitatem typis prodiere, Episto larum Tuarum, atque Pontificiarum Constitutionum Libros ut de ceteris , qui nondum in lucem emissi sunt, si

leam :) quibus Libris , cui ad omnes Christifideles tum in Ditione Ecclesia

12쪽

stica , & in reliquis Italiae atque Europae Partibus Commorantes, tum longis 1imis etiam locorum intervallis distan

tes, Pastoralis Tua Vigilantia sese pa

terna caritate eXtendit, omnemque Cu

ram ac studium adhibet, ut ubique terrarum Catholicae Fidei integritas, Ecclesiasticae disciplinae nitor, probitasque morum, sarta tecta serventur; non minoribus tamen Pontificiae sollicitudinis studiis in eos intendit, qui Vita rituumque genere inter se disterentes , Stavicam Ecclesiam Latinis Graecisque ceremoniis ornatam consti tuunt. .

Ouum enim h sublimi Sedis Apostolicae specula Dominicum Gregem a

Pastorum Principe Curae Tuae Commemdatum , SANCTE PATER , circumspiceres, probeque intelligeres, opportunum esse,

ut qui in Dalmatiae V in Dioecessibus a Sediviano Schismate ad verum Christi ovile redierint, aut redituri essent, Presby

13쪽

teros & Ecclesiasticae. Hierarchiae reliquos haberent a Catholico Episcopo comsecratos Graeco ipsorum Sta vico , sive Ruthenico Ritu ; quumquo nullus ibi adesset Orthodoxus Graeci Ritus Antistes, qui suae gentis Catholicos Clericali militiae dare nomen cupientes initiaret; optimum visum Tibi fuit, Latino Episcopo Auxerensii , Literarii Illyrici sermonis ab ea natione ad Sacras functiones adhibiti perito , tribuere facultatem cooptandi in Ecclesiasticos odidines eodem Graeco-Slavonico Ritu , non modo in propria, sed etiam in alienis Dioccessibus Dalmatiae, Venetorum

imperio subjectis: ut nempe absurda illa, & Sacris Canonibus vetita Consuetudo abrumperetur, Sacros Ordines a

Schismaticis Episcopis accipiendi . Atque ita Graecocilavis Orthodoxam religionem colentibus consuluisti, ut discissa cum Schismaticis Praesulibus societate, occulte inde Schismatis aut haereseos Venenum non haurirent.

14쪽

Latinis quoque Presbyteris Apostolicas Missiones per Russiam fi) Polo

nicam exercentibus, aliisque Sacerdoti

bus in Montibus Pokuciae, in Podolia, in vastissimis V krainae regionibus , &

in universa fere Ruma, Alba nuncupata, degentibus , ubi frequentes quidem sunt Ruthenorum Unitorum Ecclesiae , rarissimae vero Latini Ritus , per Apostolica Scripta providisti, ut ipsi, & eorum quilibet, in Ecclesiis Ruthenorum Unitorum, deficientibus lapideis Altarium Tabulis rite consecratis , super sacris corumdem Ruthenorum Antimen-1iis , Misiarum solemnia celebrare ; atque etiam in hujusmodi celebratione eorumdem Calidibus stanneis uti libere &licite possent; ea videlicet probata Confirmataque Sanctione, quae olim, Episcopo 'in Vilnensi rogante, cdita fuerat,

15쪽

ut Sacerdotes Rutheni non Schismatici, in Ecclesiis Catholicorum Ritus Latini, Altaribus, Calicibus, & Vestibus sacris

Corumdem Catholicorum uti, & Missam celebrare poss1nt, in Casu necessit, iis , ac etiam sellim devotionis causa, dummodo Ritu Rutheno celebrent. Et C Contrario, Sacerdotes Ritus Latini in Ecclesiis Ruthenorum non Schismati- Corum , Altaribus , & Calicibus , ac Vestibus sacris uti , & Missam celebrure valeant , Ritu tamen Latino . Et praedicta serventur, secluso omni scandalo, & de licentia Praelatorum, & Rectorum ipsarum Ecclesiarum.

Qua sapientissima Constitutione illud iterum iterumque palam fecisti ,

SANCΤISSIME PONΤIFEX , quod in aliis

Tuis doctissimis Decretis statueras, numquam videlicet Ecclesiae Latinae

16쪽

mentem fuisse, ut Graecorum Ritus do strueret ; quin potius eorum conserva tioni , quantum fas eskt , nec non eo rumdem apud Graecos observationi prospexisse : 1ic tamen squemadmodum in alia Constitutione decrevisti: ut ea quae in quibusvis Ecclesiis sapienter statuta& sanctissime custodita reperirentur , non solum inviolabili etiam Supremae

Apostolicae auctoritatis ac firmitatis robore communire Romana Ecclesia omnium Catholici Orbis Ecclesiarum Mater & Magistra studuerit ; verum etiam Apostolicis ipse mandatis in posterum 1ervanda priaeceperis in Messa-nensi Collegiata Ecclesia 'in sub invocatione Sanctae Mariae dei Gryeo , C tholica nuncupata, Cui Protopapas prae est, ubi Divina Ossicia , & sacrosanctum Missae Sacrificium Graeco quidem sermone, sed Latino Romano Ritu ce

lebratur , & Sanctissimum Eucharistiae

17쪽

Sacramentum in Α mo conficitur, sacrae quoque Vestes , & Sacerdotalia imdumenta , ad instar Latinorum , adhi

bentur , & dies Fessi juxta Kalenda

rium Gregorianum servantur: in cadem proinde Ecclesia neque Protopapam , neque reliquum deinceps perpetuis futuris temporibus Clerum ullum omni

no cooptari jussisti , nisi eodem Ritu

Atque haec in gratiam priVatarum quarumdam Ecclesiarum , diversis in

Divinorum ossiciorum & Sacrosancti Misse Sacrificii celebratione Ritibus& Linguis, per Sacros Canones & Apostolicas Sanctiones comprobati S , Uten tium , antiqua earum jura & consuetudines Confirmans , sapientissime cdixisti. Ceterum de Ritibus & moribus tam Ecclesiae Graeco-Slavicae, quam StaVγLatinae illud generatim statuendum decrevisti , nihil esse innovandum aut imducendum , quod integram eXaetamque eorumdem observationem immi

nuat .

18쪽

nuat. Quamobrem ut in Rustia , & Lithuania , ubi nationis Ruthenae Cum Sede Apostolica Unio a temporibus Clementis VIII. decreta , ad hanc usque diem felicissime viget, Graecus Stavico

sermone Ritus , Pontificia comproba tione firmatus , in suo robore permaneret , atque a Ruthenis integre inviolateque coleretur , spraeter alias de Ritibus Ecclesiae Graecae servandis jam editas Sanctiones) id maxime in causa fuit, quod Ruthenorum Unitorum Episcopi, gentem suam h Ruthenico Ritu ad L,

tinum transire quemadmodum De quenter antea fiebat , quum ejurato Schismate ad Catholicam communionem revertebantur aegre admodum

molesteque serentes , porrectis Sanctae,n Sedi precibus impetrarunt, ut , si1 non Laicis Ruthenis , saltem Presbyte

ris γ ) Decretum r. sub die 7. Februar. I 62 Ne de ceteroe Ruthenis Unitis, sive Laleis sive Ecdietasticis tam Secularia hus, quam Regularibus &e. Deereium a. se, die IuliI I 624. Ne de eetero in sbyteris & aliis Ecclesiasticis Ruthenorum Unitorum &c. Disit ipso by GO le

19쪽

ris . aliisque Ecclesiasticis , ac praesem tim Monachis Sancti Basilii , ad Lati

nas Ceremonias quacumque de causa

etiam urgentissima , sine speciali Sedis Apostolicae facultate , transitus denegaretur . HOC Vero ipsum , quod Urbanus Vlu. probaverat , fuit a Te non

semel laudatum decretumque . Zamo scianam praeterea Synodum anno ITIO.

sedente Clemente XI., ab Episcopis Ruthenis celebratam . in qua Slavicae Limguae in Divinis celebrandis usus inter

alia commendatur , quum a Secretis Congregationis S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum ope'ram dares , PATER BEATIssIME , ab Innocentio XIII. confirmatam , deinde a

Benedicto XIII. per Apostolicas Lite ras probatam , Tua 'in etiam Constitutione servandam este declarasti , qua Unionem omnium Monasteriorum Ordinis Divi Bassilii Ruthenorum tam Li

20쪽

thuantae, quam Russiete seu Poloniae In

unicam Congregationem duabus Pro-Vinciis compositam , non modo libenti animo adductus es , ut approbares ;Verum etiam plura Decreta ad ipssius praeclari Basiliani ordinis regimen spectantia adjecisti, datis antea ad Archi piscopum 'Τ totius Rustiae Metropolitanum , nec non ad Episcopos Ruthenos Literis , ut Unionem eorumdem Sancti Basilii Monachorum sub unico Pro-to-Archimandrita promoveant & fo

veant.

Eximiis hisce Tuis in Rutheno Graecum , seu Graeco-Slavum Ritum promeritis iungenda sunt ea quae peculiaria sunt Ecclesiastici Ritus Stavo-Latini. Hunc quidem Ritum Joannes VIII. Pontifex , Decessor Tuus , postquam de Orthodoxa Sancti Methodii Siavorum in Moravia Episcopi side , deque accurata per ipsum aut fratrem ejus Sam

SEARCH

MENU NAVIGATION