Dissertatio juridica inauguralis ad titulum Pandectarum De his quae pro non scriptis habentur, quam... defendet Jacobus Phoenix Boddaert,... a. d. 11 novembris 1834..

발행: 1834년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

MIA QUAE PRO ΝΟΝ SCRIPTIS HABENTUR.

MEDIO BURGI

15쪽

quum, eorum morem, qui de re quadam scripturi, in ipsius naturam prius inquirant, antequam dicant, quid circa eandem rem velint, Probamus, nos nunc etiam Iuvat aliquid, antequam ad explicandum Titulum nostrum Pergamus, de Legatis universe dicere. Legatum est modus adquirendi singularis , varie tamen describitur, nam

16쪽

2Modestinus in L. 36 D. de legat. II.

illud disinit, quod sit donatio Testamento relicta. Iustinianus autem in i I. Inst. de legatis, quod sit donatio quaedam a defuncto relicta, ab herede praestanda. Sed neutra disinitio serenda est, ut dixit Heineccius in recitationibus ad Tit. XX. Lib. II. Institutionum; nam donatio est pactum, quod non poteat con sistere sine utriuSque ConSensu. Legatum autem est liberalitas unitateralis, quae etiam ignoranti legatario relinquitur. Falsum quoque est, legatum semper ab herede Praestandum esse, potest

enim et legatario iniungi, ut legatum praestet. Cum ergo utraque desinitio sausa sit, rectius describi poterit Iegatum, L. II 6 D. de Legat. I. Quod sit delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum seret heredis , alicui aliquid collatum vult verbis directis. Si

17쪽

quis quaerat, quomodo disserant legata et Fideicommissu, non dissicilia erit responsio, nam Fideicommissa relinquebantur Verbis precativis, Legata verbis directis, i. e. Imperativis; ut recte obser

vavit Ulpianus Fragm. Tit. 24 l I. Le

gatum est, quod legis modo, id est imperative , testamento rclinquitur: nam ea, quae precativo modo relinquuntur Fideicommissa vocantur. Voci tamen in commentario ad Pandectas Liber XXX ; et Westenhergius ad eundem librum defendunt desinitionem Iustiniani; hacce ratione: Nam quia lure novo etiam exemplo fideicommissorum ab intestato relinqui possunt, merito visum fuit Iustiniano, leoatum definiri donationem a desuncto

relictam, sive is testatus sive intestatua decesserit. Et quamvis dominium rei legatae recta via transeat a defuncto in legatarium non tamen possessio, si e

18쪽

proinde per heredem praestanda ac a legatario apprehendenda est. Nec quemquam movere debet, quod et ipse desunctus legatum quandoque praestet L. 22 de Leg. II. , cum ita non legatum maneat, sed potius in donationem degeneret. Nam et, si id, quod Titio testator legaverit, Maevio deinde donatum voluerit, legatum evanescere patet ex L. IBI . de Αdim. vel Transseri legatis, atque hinc, si ipsi legatario partem rei legatae donaverit, pars altera adhuc debetur L. 22 de legatis II., eo modo, quo id etiam obtinet, si non ipsi Iegatario sed extraneo pars rei legatae donata Sit.

Iure novo Legata Fedeicommissis exaequata sunt, nam olim ita disserebant legata et fideicommissa, quod haec resin qui etiam possent codicillis testamento non confirmatis: illa autem non nisi confr-

19쪽

matis testamento, ut apparet cx Ulpiani Fragm. Tit. 25 l 3. B. Fideicommissa etiam Graece relinqui poterant, legata non nisi Latine, quae vera erat lingua

ta strictius, fideicommissa benignius erant interpretanda, sed Iustinianus statuit ut in posterum inter fidei commissa et legata Praeter verborum formulas nihil differentiae emet: etiam ex vetere jure immutavit legatorum quatuor genera, nempe Pervindicationem : verbis do, lego, sumito, his sormulis tantum legari poterant res, quae in dominio testatoris erant, ejusque legati is erat effectus, ut legatarius mortuo testatore fieret dominus , remque tamquam suam vindicare POSSeu Per Damnationem cum dicebat Testator : Heres meus damnaa esto dare, dato, lacito, eum dare Iubeo; his verbis legari poterant res tam propriae quam

20쪽

alienae, unde nascebatur actio personalis ex testamento. Alia Iegabantur sinendi modo , verbis: heres meus sinito legatarium sumere. Ea formula relinqui poterant res testatoris vel heredis propriae: et ellcctus is erat, ut legatarius actione personali cogere P Set heredem, ut Si

neret rem Sumere.

Denique quaedam relinquebantur legala per praeceptionem: heres meus praccipito, praecipuam hanc rem habeto. cari hoc solet praelegatum, et non alii relinqui potest quam uni ex heredibus, et locum iaciebat actioni familiae ercis

cundae.

Sed ut supra diximus solennitate verborum sublata omnibus legatis eadem natura data eSt.

Nunc nobis est aliquid dicendum de modo legandi. Legari autem potest Pure in diem sive ex die , sub conditione, Sub

SEARCH

MENU NAVIGATION