Dissertatio juridica inauguralis ad titulum Pandectarum De his quae pro non scriptis habentur, quam... defendet Jacobus Phoenix Boddaert,... a. d. 11 novembris 1834..

발행: 1834년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

demonstratione, sub causa, Sub modo. Pure legatur, quando a nulla circumstantia vel eventu res suspenditur et observanda est regula: dies ejusmodi l gati et cedit et venit statim a morte te

latoris ; cedere dicitur dies, quando de betur quidem, sed res non dum exigi potest, contra Venire dicitur dies, ubi jam debitum potest exigi; ergo sensus hujus regulae est, legatum pure relictum et deberi et exigi posse Statim a morte

testatoris.

In diem vel ex die legatum relictum est, cui terminus a quo vel ad quem adjectus est. E. g. Titio lego domum meam post decennium a morte mea. Contra in diem, Titio hortum lego per decennium, Priore casu, si dies certus est, dies legati statim cedit, sed non nisi post decennium venit: Posteriore statim 'et cedit et venit dies.

22쪽

Sub conditione. E. g. Titio si negotia mea curaverit, fundum meum do, logo. In tali legato tamen dies nec cedit nec venit ante existentem conditio

nem L. 5 I 2 I . quando dies.

Sub demonstratione Iegare dicitur testator, quoties vel personae vel rei legatae addit descriptionem. E. g. Titio, qui res meas administravit, lego 100. Maevio lego domum quam a Sempronio emi. De hujusmodi legato observandum, salsam demonstrationem illud non viliare, modo de Persona vel re aliunde conStet. Sub causa, per causam autem hic intelligimus impulsivam, quam testator in Τcstamento exprimit, E. g. Titio, quia causas meas in foro egit, do, lego l00. Falsa causa legatum non vitiat, quia teStator est instar legislatoris, legi autem Parendum est, etiam si legislator salsam causam allegaverit. Exceptio est, si tes-

23쪽

tator in causa erraverit et heres probare posset, Testatorem non fuisse legaturum si rem rectius scivisset. Denique sub

modo legatum dicitur relinqui, quando certus finia exprimitur, ad quem legatum relinquitur, E. g. Titio 300 do, lego, ut doctor fiat. Hujus legati dies et cedit et

statim venit, modo cautionem praestet Iegatarius, se isti sint satisfacturum, aut, si non satisfaciat, se legatum redditurum L. 40. L. 80 D. de cond. et dem. Quum effectus autem legatorum legit me relictorum est, quod ea ab herede legatariis praestanda sint, oritur Quaestio, quot et quales actiones legatariis competant, et vidimus tres legatariis ad legatum petendum actiones Comparatas e8Se, actio ex Tostamento, Rei Vindicatio et

Hypothecaria i 2 Inst. do legatis.

Quarum generalissima et maxime lata palens, ac ad Omnia omnino rerum Om-

24쪽

nium legata pertinens , est actio ex tes tamento , aut Secundum Ius novum etiam

actio ex codicillo dum codicillis ab in testato relictis legata dari posse placuit)quae locum habet etiam in illis legatis, ad quae perSequenda, rei vindicatio aut hypothecaria usum non invenit. Nasci lur illa actio ex quasi contractu aditionis hereditatis, i 5 Inst. de oblig. quae quasi eX contractu, ideoque tantum contra heredom locum habet, et si plures sint, contra Singulos competit pro partiabus hereditariis L. 33 D. de Ieg. II. Rei Vindicatio, etiam ad legatorum

Persecutioncm comparata, pro landamento habet jus dominii, quod recta via a desuncto ad legatarium transit, et ideo Secundam ordinariam rei vindieationis nat ram , non modo contra heredem, sed et contra quosvis rei legatae possessores datur. Eaque tum locum habet, cum

25쪽

legatum est Certum Corpus, Seu 3pecies

testatoris propria arg L. 54 D. de R. I. Tertia actio est hypothecari ι, quae nascitur ex jure pignoris, quo omnia bona testatoris legatariis tacite pignori obligata sunt. Saepe tamen accidit ut legata semel data extinguantur. Id autem sit tribus potissimum modis conseri Voet ad Pand. it. IV. do Λdim. vel transscr. legatis. Nam vel iii causam caduci cadunt, dum sunt inutilia post factum t tamentum ante mortem testatoris, Vcl caduca sunt, dum si-unt inutilia post mortem testatoris, vcldenique pro non scriptis habentur, de quo casu Bingularis eXslat titulus in I .

nempe VIII. Lib. 34. Quem Titulum, ut legi Academicae

satisfacerem in specimine conscribendo,

explicandum mihi eligi.

26쪽

ΛD LEGEM PRIMAM.

IULIAX Us Lib. LXXVIII. Digestiorum.

Si quis hereditatem reI Iegatum radacripaerit, quaeritur, an heredi-eaa .eI Iegatum pro non acripto λα- beatur ,' et quid , at aulatitutum habeat hujusmodi inatitutior Reapondit: Para hereditatis , de qua me con-aulviati, ad gubalitum pertinet: nam Senatu8, cum poenas Legia Coru Iine conatitueret adverSuae eum, qui albi hereditatem reI Iegatum δcriptis-aet, eodem modo improbaaδe ridetur, quo improbatae sunt illae, Qua ex

27쪽

parte me Titius heredem scriptum in tabulis suis recitaverit, ex ea parte heres esto; ut perinde haberentur , - εi insertae testamento non sui3Sent. Auctor hujus legis est Salvius Iulia nus , qui emicuit prae omnibus potissimum Hadriani tempore: quo auctore Edictum perpetuum composuit, scripsit inter alios Libros XC. Digestorum, equibus lex illa desumta est. Docet autem haec lex, legatum pro non scripto haberi, quod Testamentarius, id est, qui adhibetur scribendo Tostamento alieno, quod Testamentarius sibi , vel ei quem in potestate habet, Sua manu , dictante testatore adscripsit, et similiter hereditatem , quam sibi adscribit pro non scripta haberi, quod est ex Se-

28쪽

nalus consulto I iboniano et Senatus co sulto Claudiano, quae cum etiam Scriptorem ob eam rem Subjiciunt poenae Legis Corneliae de salsis. Hereditas autem vel legatum quod pro non scripto habetur, non ad fiscum sed ad substitutum pertinet, Si substitutum habeat vel ad coheredem vel ad collegatarium, vel si Conjunctum non habeat ad heredem legitimum. IIis quae pro non scriptis habentur, Iulianus adjicit Captatorias in-Atitutioncs , quarum etiam formulam edit in hunc modum. γγ Qua ex parto me Titius heredem scriptum in tabulis suis recitaverit, ex ea parte heres rato. . Si dixisset recitavit, collata conditione in praetcritum tempus , utilis esset institutio , non Captatoria, ut Paulus scripsit in Libro V. ad legem Iuliam et Papiam L. TI I . dc herod. Inst. . Illae au-

29쪽

. tem institutiones captatoriae non Sunt, . veluti si ita heredem quis instituat; . Qua ex parte Titius me heredem in- . Stituit, ex ea parte Macvius heros esto,' ' quia in praeteritum non in laturum institutio collata eSt.

Nam ut Cujacius ait sad Iogem BI do hered. Inst. in Libro IX Quaestionum Pauli.)At qui heredem instituit hoc modo, quanta ex parto me Titius heredem secit , vel factum habet, ex ea mihi heres esto ipse, vel filius ipsius, collato Sc mone non in futurum, ut in exemplo Captatoriae institutionis, Sed in praeteritum aut praesens tempus, quanta eXParte iacit, sane non captat nec captare potest hereditatem quam jam habet sibi datam Testamento Titii, non reposcit gratiam parem, ut in captatoria institutione sed refert et haec institutio valet.

30쪽

Etiam Dynkershoeh , de Captatoriis Institutionibus cap. Io. ad Iuliani Verba ac si Testamento insertae non fui sent) dixit Captatoriam institutionem pro non scriptam haberi. Sed nunc oritur Quaestio, quo modo id intelligi

oporteat, nam sunt, qui existimant, si Titium heredem scribam, at et ipse me scripserit, institutionem ipsam valere, et rejici duntaxat conditionem hamatam, ut rejiciuntur omnes conditiones turpeS et impossibiles. Bynhershoeh tamen id aliter eXplicavit, nam neque enim ipsa institutio sub conditionc facta, simpliciter Valere Potest, etiam non existente Conditione , neque illa existat, nisi Titius, quem ipse heredem scripsi, me quoque deinde scribat. Quod si scripserit, impleta quidem erit conditio, sed totam institutionem, quanta quanta est Senatus

improbavit L. 70 et 7l 1 . de hered. Inst.

SEARCH

MENU NAVIGATION