Relaçiones de Antonio Perez secretario de estado, que fue del rey de España don Phelippe 2. deste nombre Antonij Perezij Ad comitem Essexium singularem Angliae magnatem, & ad alios. Epistolarum centuria vna. Dum Castè luceam

발행: 1624년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ε p I s T. λ habeant,non audiant. Agitur enim in hoc de honore maximae omnium aestimationis, de honore scilicet prudentiae. Ita senc x Dux de Alua, senex ille, S vicinus olim vester,iam vicinus, ut nihil magis ambiret, quam incolam esse vestrum , se pluris facere notam, & qiseniam intellectus, quam uxoris adulterium, & Vt verbis eius utar.

ιe3 lento. Habes quae te volui scire,sed non omnia, sunt enim alia. valeatuo amente,ied te amante, Hypocratem

animi sui.

REs tractandae sunt. sed verba desunt. Negocia habeo de quibus ad te scriberem, quae autem concepi, non posisum exprimere verbis Sed tu nequaquam verbosus es. Ergo animi in ei sentcntiam paucis comprehendes. Cupio scire, quaenam illa sunt, quae contra personam Re ginae cogitabant, imo tractabant coniuratores illi Lusitani. Credebam hoc subiectum fuisse machinationum omnium eorum. Sed quid dixi subiectum Z Legibus supplicio, ta Or-ri, cruci si abiicientur, antequam persona illa regia subiiciatur, vel laedatur a talibus sceleratis hominibus. Mitte, quaeso,per Smith im, quae de istis rebus habes. nam ero in auroram castello Londinensi , ut alios in carceratos conuincam, vel saltem audiam,quid pro se dicere,& contra seipsos confiteri velint. Aliud peto, ut venias ad aedes uxoris meae. Vbi tecum dc ante prandium, de post de istis rebus loqui possim. Vale, nam sine te saluo aegrotabo animo, si non corpore,tibi fidissimo fidissimus amicus. l . Epis T. XVII.

ANTONIVS PEREZIVS

MYLORDO ESSEXIO. CVR,Myloide, voluisti heri me experiri interrogan-

12쪽

tem,loquentem, iudicium facientem, dc ut uno verbo dicam , barbarum tuum Hispanum notum fieri, ic a te sacrificari 3 Egregiam victoriam vincere, quotidie diuersis modis victum. dc vinctum captiuum tuum, fidum tamen, Mol, edientem. Sed heus illud animaduertito induellis obedientis , & sacrificantis maiorem esse gloriam victi, quam victoris. Ergo gloriosior ego victus te victore. Ignoscete obsecro me recreari modo, quod hesterna die non feci, &. in auribus animi mei resonare verba illa suauissima, atque fidissima, quae de Regia illa persona mihi scripsisti. O foetices Principes quibus contigit tam fidos, de prudentes consiliarios apud se habere: Quid etenim prodest fides sine prudentiaZEst enim inepta fides. Quid praecipuc prudentia consiliariorum tim bobest sine fide, tanquam Venenatum telum. Sed Mylorde fidissime Reginae tuae, id te scire volo, non sollim te illam perfect E amare, sunt ali j, qui perfectius. Nam si tu tam vehementer indignaris contra proditores illos tuae Reginae, intensius amant qui me longe ab ista Maiestate abesse curant, ne ullus peregrinus apud illam maneat. Ignosco illis duabus de causis una.qiidd tam fidi sint suae Reginae,altera, quod me hoc beneficio assiciant, nempe ut amor meus erga Maiestatem istam probetur ardere in Septentrionali parte, a sentiae,& obliuii. Addam tertiam, quod relegatus amabor,& fides mea absens in maiori pretio habebitur, & magis

desiderabitur. Cum huc vencris iubeto me Vocari, verbum unum, vel alterum tibi reseram dignum notitia tua. Vale victor meus a tuo victo.

Aueo te conuenire, habeo enim quae tibi referam non minoris momenti. Si vero credideris non selum hoc esse in causa, sed desiderium tuae auris, quod in ea requiesco, octuae praesentiae, quod ea sustentor, ne mireris si te nosti.

Non en m Apolline illud, Nosse te ipsum,uictum fuit solum ad minuendam arrogantiam aliquorum, sed ut alij

bona, Divitietoo by GO lea

13쪽

E P I s T. Is bona, Se perfectiones suas norint, dc Deo acceptas reserant.Haec secu n da pars te com prehendit , haec me excus bie a culpa desiderib tui. Vale. Eris T. XIX.

Aidem Etiamsi non sit tuae naturae cadentem praecipitare,& iacentem Vrgere, tamen quia senex ille ex natura diaboli est, qui in inferno luctatur,&recalcitrat, te obsecro, memineris alioqui Reginam pro Hammondo, intellexi erram hesterna die vulnus accepisse senem in animo, & erit opportuna occasio aggrediendi hostem in hac desperatione. Forsan erit pietas illum conuincere,ut se agnoscat. Ep Is T. XX. . Eidem.

Statutum est qui Dominum pro Domino reIiquerit,

crimen laesi Domini sommittere. Sed non ita qui Dominum pro Domina. Longius ergo aberit ab isto criminesequi dominum pro amasia. Vale Mytarde,recedo alma tua amicitia. Habeo amasian, quae me requirir, me inuitar, mihi scribit. Amasia est, femininae vocis est,& quod pluris est, superioris naturae est, quia nec homo, nec femina est. Forsan Hermophrodita eth, utriusque generis natura. Αngelus non est, forsan diabolus est. Vale, &cauea diabo- Io. M ab eodem defende tuum , ni te toto indigeas contra illum EpIs T. XXI. Eidema Postquam non ego in me, sed in te vivo, necesse mihi est,ut de me a te ipso sciam,non a me. Mylorde a te quaero, illusne an mortuus sim ego F An molestias illas animi Proieceris a te quaero. Si aerariu istud naturae quanti mereatur,tanci aestimaturiscelix caput,scelicia mubra,foelix cor-

14쪽

1. A N T. P E R g et I Ipus, regnum ipsum. Sed illud audebo tua cum venia addere,vt prudentia tua aliorum ignorantiam, tua patientia aliorum malitiam temperes pro bono publico, ne spem, Mremedium salutis omnium sine te amittant omnes. Vales alus communis.

Congratulor tibi Mylorde, non omninb iam inutilem Hispanum te alere. Habes apud te coquum, perlege epistolam, & habebis agricolam etiam, non a quocunque magistro doctum, sed ab omnium peritissimis Necessitate,dc Fame. In speluncis, in montibus, in vallibus dum vargabar,dum me abscondebam , ut euaderem a furore irae, de Persecutionis, istas artes didici. Forsan Natura sua illa veteri,dc innata Pietate, qua mihi adhuc fauet, tanquam patrona, haec me scire voluit, ne cliens suus ex ignorantia alicuius artis inopia periret, M a Fortuna, dc ab eius seruis principibus conculcaretur. Gaudet enim Fortuna seruos Principes possidere. Vide quam fm negligens,qui cum mecum irascerer quotidi h, quod nullam nossem artem nec liberarem, nec mechanicam, hactenus non animaduerterim in quibus ingenium meum exercuerim. Illic didici condire oua herbas, rustica poma. Illic etiam naturam nonnullarum herbarum, Zc radicum noui in meipso experimentum faciendo. Inter illas rupes, de praecipitia saepissime considerabam, quam necesse fit arborum amputare ramos siccos, inutiles , dc non aptos ad fructus ferendos,imo ad exsiccandas suas arbores, de fiuctus aliarum impediendos. Alios inserere nativos,vel exteros, si tales inueniantur bonae naturae, de fructiferae. Ab hac consider tione rerum naturalium me transferebam ad illam maioris momenti,nempe Naturam ipsam, Veram nostram magi stram, illud velle principes docere, eodem modo se debere gerero in suis actionibus,in gubernando sua regna,in Viendo his vel illis nativis, vel exteris Consiliariis ad imitationem Dei ipsius, apud quem nulla est acceptio neu

personarum, Diuiti co by GO-

15쪽

Vlterius progrediebar dum versabar in hac consideratio ne, plurimis Principibus Turcarum Imperatorem paganum, infidelem in hoc excedere. Considerabam etiam herbam secando non diminui,sed crescere , & prata uberiora euenire.Non impensae parcendo, non auaritiae seruiendo, sed liberalitatem exercendo ac geri Regna propria, dc acquiri aliena. Consili crabam quanti beneficii sit nosse

tempus pullulantium arborum, occasionum so licet,& illas amplecti. Nosse radice , sec reta , inquam, animo lum, Principum, A clientum exterorum. Nosse denique tempus,& tempora, &cursum temporum. Heus Mylorde si

tui; in Coquum,& Agricolam irracris iam id facis, audio

mir ut ritus submissus f. Cito. Tace, ne Cuiqitam dixeris me. Coquum csse,& Agricolam: i; e te irride. nt, cum C quo,& Agricola confibulantem magnatem, Consiliarium Regium , in aulicis technis versatum.Vale a tuo Coquo, salue a tuo Agricola. i . .

Eris T. XXIII.

aidem. Novi ex arte pictorum non posse ullam apparere perfectam picturam sima umbra , etsi antiqui pictoressinc ea depingebant. Forsan quia i implicitas i ta antiqua id ferebat Sed Malitia innovata cauit ne humana nati Ira sibi si- deret sine umbra si di amici comitantis. Inde ausus sum te praemonere, quae intelliges ab Smitho Audi illum. Vis tibi uno verbo vim lententiae mee exponam . Cauca teipso,caue ab umbra amicorum fallacium , sicut umbrae. Cave a me, qui etiam si nullius scenae sim actor, nec qiii qua in ambiam apud vos,Spectator tamen, & homo si na;& omnis homo mendax. Ergo non fidus. Id autem sibi dictum,&consultum credant amici principum,quos pri- uados inca lingua appellat : & merito. Eodem enim m- stanti,quo amici Principum crean tir, priuantur secta Ttate natiui stat inedum fortuiti. Considera fallicem,caduis

16쪽

18 ANTONII PER E et IIcam,mortalem, imo umbram mortis . imo ipsam mor tem,sraciam Hominum. Expertae crede umbrae. Eris T. XXIV. Eidem.

Habes exemplaria illa,quae ad te mitti iussisti. sed Mylorde, Vis videre naturam tui C oqui' A ptius dixissiem tui Agricolae,coqui enim artem sequuntur, Agricolae naturam. Crede inihi,non tam sum stupidus , ut non possim nosse,si non prudentia , saltem experimento timere Pignora animis tales enim sunt epistolae familiares,praesertim scriptae in respiratione n cordis attriti anim e amictae, sicut meae ad te talia, inquam, pignora in obsides fidei meae tradere sine timore eventuum futurorum. Crede mihi , nil non scribam , nil non proferam , nil non tibi tradam fidus , constans, securus. Haec est mea natura, haec mea gloria. Experire me, serua meas epistolas,serua exemplaria isthaec : voca me in iudicium eisdem contra me testibus , etiam filiis meis obiectis,de illorum capitibus in minas, Sc poenas, intrepidus,impa uidus stabo in iudicio. Nunquam poenitebit me te amasese, nec me tibi confissum esse. Victor exibo te gaudente, si me amas, etiamsi te accusante. Nam amans accusator gaudet vinci in duello amoris,&fidei.Illud addam: Si nihil apte , nec scitε scripserim in istis chartis , tuam,non meam filisse culpam. qui me experiris in iis, quae non noui. Coqui, Agricolae artem exercui. Tibi praedixi. artes

quas noui tibi obtuli , nunquam de reliquis sum glori

Igosce indigna tibi referri purissimis tuis auribus. Cona

scientia mea me vexavit per totam noctem. Itan inquiens

17쪽

E p Is T. inquiens , Tu Antoni, qui amas tuum-lardum, turbas illius seruos t Thomam illum,qui curam habet domini sui calami,turbasti saccharo ambaro,musco.QEid cogitabas, quando id peccatum Committebas Nonne nosti naturam illius ternariit Ignosce,obsecro Mylorde,si si a te vel a se abfuerit Mea est culpa: Adsum qui feci. Ego

mereor poenam, qui debueram praeuid si e ea, quae me re uocant a mortuis, allum potuisse redigere usque ad deliquium animi.Iacet,an stati Per nostrum amorem non negabis modo jam cogitare de me relegando.Ibo,condona, honorem,nemo sciat causam. Vale. Eers T. XXVI. Eidem. Qui magis ad te accedunt, magis credunt mea te se mari. Forsan quia murmur animi tui erga me ad illorum aures peruenit. Inde tonsertuus, qui ad aurem,&ad illas vicinas, M superiores tuas partes accedit, auram tu aegra tiae credit me possidere, vel quia videt me quotidi E pe dentem a pilo litae voluntatis immobilem, judicat potentem ad intercedendum. Petiit a me, ut pro illo apud te intercederem. Ecce tonsoris confidentiam: ecce Antonij audaciam. Ignosce illi si a te deceptus est. Ignosce mihi si demulceri aures meas patior omnium mihi suauissima a dulatione.Vale.

Cito,&mal Edam tibi praedixi,perseci quae jussisti. Le

gi D. Ioanni v vrotho. Non ausus est reprchendere,quia tui sum sci ipta, sed nouit defectus,&linguae, qui Hispanam nouit , &conceptuum, qui prudens est. Agnoui ego in illo. Mea tibi, Mylorde, legantur scripta, H spana praesertim , quia murmur illud meum Hispania Cum erit neutrum tuis auribus. Sed nescio quid diuini habent tuae aures , quae participes Excellentiae - Cce a C

18쪽

io ANTONII PERE EI Iistius animae , 'agnoscent barbariem etiam Hispanicam Iaria poenitet nae tibi confisum esse. Si erraui, nil mirerisqtita aduentabat ad tuas aedes sermosissima puella. Cor di uinabat, lingua balbutiebat, calamus tremebat, manus trepidabat. Hid plurat Nec mens, nec quicquam suum in me officium faciebat Quid mirum 8SCnex sum: Senis corispus si friget,& Jacet, ardet, S stat animus. Vale, qui stas

corpore, animo.

Eris T. XXVIII. gidem. Adulari dominis seruos vidi saepissim ε, seruis dominos

nunquam .Haec noua,&omnium maxima adulatio. Itane,

Mylor de , lepidum tibi visum est scelus Antonium tuum irridere Caue in posterum, si non quia Antonius, at quia tuus. Quis sua irrisit unquam 3 Hoccine docuit Philautiar Quid magis tuum, quam AntoniuS Tuus Perezius. EPis T. XXIX.

ANTONIVS PEREZIVS

Bygod, si quς hic tibi scribam, cuiquam dixeris, dum

vixero te non alloquar,ne dum amabo. Habco sellam in meo cubiculo,cuJus brachia,& crura a suis suncturis sepserata fere jam sunt prae senectute. Haec quoties recumbo, vel illam apprehendo manum mordet. Hac nocte impres.st dentes, vulnerauit manum. Ego aliquantulum ex dolore iratus,pet id aliam lanam,dciuuenem , & valentem me sustentare, vel non mordentem saltem. Accessit hospes Ludi magister. Haec,inquit,domihemi, est sella Regis E ..duardi. Ego illi domina mea, habent enim cum nutrici

bus noscio quid commune Ludimagistri malo sella sana,

19쪽

& nouam sutoris , quam Regiam laceratam, dc me laeerantem. Illud addam, me non ausum suasse interrog.ire asella,cur me toties, Ec intensius hac nocte momor clisset, ne ex fame, vel ex iussu hae me periequcmis , id fecisse responderet.Saluti enim Conuenrt ncm semper origines no Die accidentium omnium: Vale,Tace, ἐκ si me irrisstris u- serere saltem meae manus. Ni sorte eam indignam iudicaueris commiseratione, quod myueat hunc calamum , qui te aliquando mordet. EP i s T. XXX.

Adest ante te, quem tibi saepius commendaui ut gratias tibi agat pro fauoribus: & beneficiis acceptis: Respice illum, satis illi erit. Tui enim suauissimi Oculi animi,& corporis vim,& naturam. solis habent; recreant platas virides, exsiccant inutiles: amicos animant, inimicos tabe conficiunt,vel potius, quia tua patura neminem odisti, vocalio illos invidos tuae virtutis , cuius comes tale emblema tui patris est Inuidia. imo lapis Lydius,in quo virtus, S longa nimitas animi tui apparet. Accepi literas a ab a- I iis,quas cupio tecum communicare,dum modoqities an ess actus a. imi,& curae tuae de rebus publici S, quς te vexant. Ignosce gud ciae meae, quae adire tua praecordia videtura adere Absit. RespIra,Viue,Vale,Vt ipsi,quam amas , Resp. vivat te vivente.Hoc voleb.am, hoc Volo,non adire Corinthum, nec ista sacra abscondita loca. Crede mihi, tam extimore, quem experientiae debeo . quam ex reuerentia, qua te obseruo. Relega istum Smithum a te, te obsecro,si

tibi ostenderit delitia.&somni a mea. id totus ego, nisi somnium 3 Quid Fauor Principum nisi idem 3 Auram aestiuam quietem maris, statum hinae Vocauit ille alter. Ceci di ego,cadet qui tequetur, vel Fortuna suam mutabit na-

20쪽

creditores. Qi id facient oppressi amore alterius,aere in estimabiliori ti: grauiori auro, M argento Tu ea de ca se fugi ,& abes. Redi ad te,ad nos, inquam. Nam tanta est Vis amoris in verὰ amante, ut in naturam, & substantiam suam transformet amatum. Te ego amo, te amore opprimo. Tu fugis,tu ad nos redi. Te absente,fugiente potius, nam a me absens esse non potes,qui te animo quocunque sequor, sicut umbra Corpus, Te absente fuimus in monte Thabor in domo Myloidi nostri, ubi resplenduit liberalitas,&human.tas erga me illius. Non ille sua enim illa est natural sed nos transfigurati sumus natura misera ad n turam beatam fluoribus, gratiis, ambrosiis omnibus coris

poris, & animi repleti Memoria tui nobis illic apparuit. Ego,& Sabellus tuus,qui aderat,iam meus, vide quid possit absentia soccasio Tyrannidis, Zc occupandi Imperia alic na tractauimus de itinere nostro in Academiam Oxoniensem, sed non sine te. Exhibe, restitue te nobis,M decernemus nostrum iter. Sed heus tu,n6nne vides meas epistolas de natura sinapi, quae se dilatantes multis ramis.& foliis verborum,nihil nisi granum paruulum pxoducunt Sed tamen sinapi granum urit, Sc premit. Nonne te premit veritas mei erga te amoris,dc absentiae acciriaio 7 6 Ie,dc redi profuge ad tuum.

Eidem Dulcissimum caput. Sunt haec superlativa veriora tuis Vide posthac quibus Vtaris, ni tale vclis audire : Memin ris ad me remittere literas fatui conductus pro :::: Nolo te

decipere, non in spe sciendi nomen illius puellae id facias, ignorabis enim. Nonne legisti verba illa, ignoto Deo ρ Ignotae

SEARCH

MENU NAVIGATION