장음표시 사용
11쪽
berrimis Germaniae Academiis, e quibus, veluti equo Trojano artifices et magistri exissent propemodum infiniti, cum laude docuissent atque fructu, vitam literarum monumentis descriptam propagarem posteritati. Sed enim quia immensus est, quem peragrare comtitui, tractus, cursus ipse veluti metis quibusdam distinguendus, et cohibendus est, ne in infinitum feratur. Quocirca laborem hunc meum a Patria Academia quam superiori seculo Marpum Cattorum maximus illo heros hilippus Hassiae Landgravius aperuit, auspicari lubuit mihi, ut hoc quasi specimine illecti alii me doctiores aut in eandem mecuin pariter incumberent curam, aut certe, si illud, quod e laboris magnitudine obrepere necesse est id molienti, defugere cupiant taedium, suggestu monitisque me juvent suis. Nam quemadmodum alioquin Rex ille agnus
Edicto etvit, ne gam se praeter Apellem Pingeret aut alius Lysipso dueeret aera Fortis Aleaeandri ultum simulantia
ita et illud ptandum erat summopere a praestantissimis artificibus homines immortalitate dignissimos e tenebris eductos in majorum suorum veluti regno collocari. At vero quia Suisquisque studiis deditus magis haec tanquam minutiora praeterit sere, ego autem iis, qui hoc in genere excellunt plurimum, ingenio et rerum usu comparandus non sum, id omni studio rogandus est mihi lector, ut non tam in orationis genere, quam historia ipsius veritate mentem cogitationesque defigendas putet sibi. Caeterum ut ad rem ipsam progrediar et me ad meum munus revocem atque pensum, Urbs ante omnia ipsa, tanquam Academiae ipsius sedes describenda nobis est, hac quidem serie atque ordine, ut priori loci sitim ejusdem, deinde formam, postremo denique incrementum persequamur, ac situm quidem vel respectu coeli vel loci et commoditatis. Coelestis autem situs in longitudine est graduum 30 et 2 minutorum, in latitudine ero. 50 grad. a b min. Sed respectu terrestris situs, haec nostra superioris Hassiae rincipatus metropolis ad Lanum fluvium inter montes et nemora posita vario quidem situ, parte in vertice montis prominente, parte monti adhaerente, parte in angusta disposita planitie, sed loco tamen amoeno et commodo satis ubi tot prospectus jucundi, tot hortorum decora, ubi tot antiquorum aedificiorum et simulachrum structurae venerandae, tot doctissimorum et prudentissimorum virorum rosessorum, Consiliariorum et Senatorum aulicorum, ac tot studiosae et optimae spei juventutis flores resplendent, ubi Musis omnibus gratissimus locus, ac rerum omnium proVentus rusticorum, qui in vicinia campos satis fertiles colunt, advectionibus cum loci angustia pauca patiatur arva ad civium et studiosorum atque aulicorum victum perquam opportunus ubi denique magna aeris salubritas et rara pestis aut acutus alius morbus. Cihus causa poterit evidens esse placida coeli temperies, ut sereni latius machinae coelestis aspectus, quibus ar- purgensem aeternus ille pater singulari quadam clementia dignatus est civitatem. Qua non solaribus nimium aestibus subjecta jacet, non frigoribus Borealibus nimium propinqua, sed temperatiore sub climate constituta est. Veruntamen si inclementior aliquando ac inmutior aer ut omnium rerum est vicissitudo exurgit, longe plus utilitatis, quam incommodicis solet assem e
Secum. Sic enim ad omnes saevioris fortunae impetus assuefiunt, sic ad morbos SuperandoS. sic ad durissimos labores perferendos exercentur et indurantur corpora.
Praeterea quoque celebris ille superioris Hassiae fluvius Lanus transit urbem, qui non modo plurun piscium educat et producit genera, sed etiam soram et impetiginem anare dicitur. Is in Comitatu itgensteinensi ex monte, cui forber nomen, ortus asphe emitatus ejusdem alluit oppidum, indeque Bideneappium, Marpurgensem hanc urbent, inussenburgum, inessenam, eignariam Imperii urbem, Reilburgum Nassoviorum, imburgum, Diectum ac bsenses thermas allabens multis receptis amnibus prope Lohnsteinium Antistitis Moguntini oppidum in Rhenum Sese exonerat.
12쪽
Vineta tamen hic non refero, quae in assia praeter illam oram, quae Rhenum et rctam attingit, rariora, Sed vini usum non taceo, quia frequens hic propter Rheni viciniam quae optima abunde suppedita vina.
Exposito Sit nunc ejusdem lustrabimus strinam et quidem duplic0m eam, tum aedif- elisum, tum vero Reipublicae, illamque generatim Sub urbi icone, specturim vero in descriptione et delineatione cujusque operis. Caeteroquin Secundum itum Varium Varia quoque ejus forma. Nam arx in montis prominet jugo, cui deinde pars civitati poti0r, in qua templum parochiale collegia, curia, grammatophylacium adhaeret. Huic autem e latere Subjacet ficus longus horreis pomariisque constans Pars altera bipartita est in planicie I angusta quidem, sed amoena continens duo suburbia, alterum orientale, nomine Sephenhauferi, ponte lapideo poti0ri urbis parti conjunctum et insulare, quo etiam comprehenduntur duo Vici, ex Orien vii Bilhein appellati et septentrionale alterum, cujus vici platea illa acclivior ieinime dicta et urbis pars, quae ab eventu vocatur te ei exha*, cui contigua est Teutonici ordinis domus cum monasterio . Elisabethae. Quam urbis figuram et habitum cum homine noster consert Hadamarius, ' mar-purgum, inquienS, 0 aliter atque homo princeps caput erectissimum, atque eminentissimum suis turribus, ut regio diademate, 0ronatum habet, nempe quam adnitramini toties κροποδεν, arcem istam, quae candidam frontem suam ' η ' velut inter nubila condit: cujus collum monili baccato suis velut unionibus irradians prominet, illinc nitidis primorum virorum palatiis, hinc illustrissima in rincipis sapientiae d0mo, quod βουλευτηριον aut δικαστηριον appellamuS. exornatum Corpii est tot menibris et articulis i. e. domibus et palatii insigne, quot intra moenia civitatis sita esse novimus. Pectu est ipsum templum. Curia ista ut alimentorum dispensatrix, est Stomachus. Utriunque Collegium, omoerii et Lani sunt praecordia. Duo vici, alter, quem vulgo en orien alter, quem Epigenstein appellant, semora Sunt aquis proxima. quod circum ea corporis partes crebris lotionibus indigeant, ideoque mediastini assignati. Brachiorum alterum nempe dextrum est illud suburbium, cui n0men Deidenhaulen ad cujus manum gladius ultor adversus flagitia, locus videlicet carnificinae, quam lacinorosi coguntur subire atque scelerati sinistrum est ipsa platea, quam emacula lingua ei Eieinime 3 vocitant. Pedes autem instar sortissimi bovis juxta proverbium altius in terrae viscera defixit. Sic dispessis veluti manibus et commodissimo suae vastitatis immobiliori anfractu, studiosos omnes. quasi gremio sinuoso, ut benignissimo, sic tutissim complectitur et exosculatur. Nunc speciatim de operibus urbis, quae sunt vel publica vel privata Publica dicamaremin, Dicusterium, en ita, Collereia, Forum et citrium. Quod Vero ad munitionem urbis nostrae attinet, du8dem Si muro Spectes, fragili est, at Ver Si civium et circumjacentium oppidorum, totiusque adeo rincipatus Superioris ad Lanum militare aeStimo robur, firmissima. Lapideo enim operi quod deest, id animorum fortitudo ac praeStantia, et quod hominum artificiis, id natura loci, tot praeruptis undique montibus resarcit 0mmodissime circumsepiendo
Liber habet planicie Talia non ex scripturae mendo nata retinuimus. Reinhardus orichius Hadamarius, professione oratoria in academiam burgens functus, omisso nomine gentilici nonnumquam Solum cognomen e patri oppido ductum ipse sibi induebat. Ex eius declamatiuncula Marpi mensis Encomion Academiae eontinente, Marptimi MDXXXVI habita, qua edita est Francos MDXXXVI et ropolita in libro qui inscribitur Panegyrici Academiac arpurgensis Marp. ΜDLXXX. 8.noster comparationem, qua utitur, desumsit, nonnullis tame et in verbis et in re ipsa mutatis.
IIoc loco finita plagula typis exscripta incipit ipsa Dilichii manus Sic scripsit ilichius, quamquam voluisse videtur illustrissimi cum Hadamario.
13쪽
Mae Principum assiae sedes spectabilis et illustris cum Sacello, quod opus est Ludovici Monasteriensis Episcopi, Hessorum Lan gravit Benrici III filii, praecelsum montis occupat culmen,
tresque areas castrum hoc Marpurgense non sine grata spectantium voluptate ostentat luculenter, quarum prima ubi sunt portae binae, una, qua ex arbe Scenditur, altera, quae pomoerium, campum artium et montem spectat amplissima est atque aedificiis cincta magnificis. Hic Equite Principis visitur Mars tali et cistem natalis rupi incisa. Altera editiore aliquantum in loco Arcis area tota urbem spectat, in cujus honte novum dilatium extat a Wilhelmo Juniore constructum. Haec o jucundam loci amoenitatem et in urbem planiciemque totam prospectum caeteris praestat Tertia demum celeberrimi castri regio aeteris quidem angustior, ut editiore in rupe sita, ita elegantia et nitore priores longe superat, tota sumptuosissimis aedificiis clausa. Hic Principis Domus a Gynaeceum magnifici menaculis, tricliniis aulis, hypocausti decenteromatur, privatoque Sacello. Hic quoque amplissimum illud coenaculum, quod idem Nonasteriensis Praesul ex Hessorum rincipibus condidit magnifice, conspicitur et totum eximia antiquitatis venustate se offert columnis structilibus testudinibusque absolutum. Ubi vero Arca reliquo monte abscinditur et fossa atque muro, ut et turribus et propugnaculis non ita pridem conditis dividitur, primum occurrit in ipso montis dorso Catadromus et Hi odronrus, aedes spectandis exercitiis equestribus destinatae, et Viridarium arboribus atque variarum herbarum generibus ad voluptatem amoenitatemque et utilitatem consitum, quae mi parem sui admirationem relinquunt intuentibus, ut dubites an major varietatis in distributione, an vero copiae in raritate, an industriae in cultu laus esse debeat 7 Extra Arcem ad montis latus urbi contiguae aedes publicae sunt βοηλεε)τηριον illud, in quo primo commune totius assiae Dieasterium ha θoligerichie ubi sine diverticulis suum cuique jus Summa eum laude et commodo universae dicitur Hassiae: Iudicium deinde euincasterium Ecclesiasticum, quod Gai sistorium vocamus, cui matrimoniales cauSSae, coni Versiae Ecclesiasticae judicium de doctrina, cognitio de haeresibus, examinatio astorum eorundemque confirmatio et rejectio, ac de illorum vita ac moribus censura sunt commissa Ac tertio demum Dicasterium Aulicum Caneellariam vocant nostrates ubi parti tantum superioris Hassiae jus dicitur eiusque deciduntur caussae. In eodem urbis tractu ad dextram moenibus contiguum est Θhaeristeriiιm pilae lusui praestitutum, ad sinistram vero Quaestorium cum suis horreis et granariis. Templa hujus urbis sunt tria in collegiis ac totidem in coemeteriis, unum in arce, unum parochiale inprimis magnificum satis, in quo Ludovicus IV sibi et uxori HedWigi Wirtenbergicae elegit praestruxitque splendidum sepulchri monumentum, in quod illatus etiam Ottho, qui Hers-feldiae perierat omnibus desideratus et prae caeteris nobile illud B. Elisabethae fanum ex quadrato lapide structurae magnificentia conspicuum Conradi huringorum et Hessorem rincipis, ordinis eutonici Magistri, pus insigne, cujus binae turres sumptuosissimae ab ipsis fundamentis usque ad suprema culinina quadratis et pulchre ormatis erectae sunt lapidibus. In hoc templo praeter B. Eligabethae sepulchrum elisis rincipum Hassiae a Brabantino ad Ρhilippum usque sumptuosae visuntur tumbae. Huic astructa quoque sunt Xenodochi et leprosoram domus, loca pietati et misericordiae consecrata, in quibus sat copiose aluntur egeni. Forum Curia exornat speciosa et aqua fontana compluribus fistulis ac syphunculis )emissa. Atque publica ita in hunc serme modum habuimus aedificia de privatis autem pauca.
Quae hic loci non lapidea, sed ut plurimum lignea in studiosorum tamen usum affabre
14쪽
c0nsti icta naajori ex parte abrupti montis lateri adhaerent: Et hic situs montosus et inaequalis plateamim plurimas ascendentibus reddit laboriosas. Habes hoc modo corpus quasi urbis delineatam, de anima, quae Reipub emistitiai qua Ne istiosa, qua Civilis seu Politica, pauca accipe. Religioni devincti sunt Ordinis eutonici viri atque Academiae professores, quorum illis Conimendator praeest, inter h08 autem supremae dignitatis Rector Academiae in raelatorum Hassiae numero censetur Quibus . deinde accedit Consistorium cum Ecclesiasticis. Quod ad Politicum statum Magistratus a urgi clarent alii Mores, inores alii. Ρraeter Principem ex Majori agistratu sunt primo Assessores communis et supremi totius Hassiae Dicasterii cum suo Ρraeside, quem ostrichie dicimus vernacule Deinde Cancellaria suo Ρraeside, Cancellari et Consiliariis conspicua Magistratum ' autem Minorem, qui hujus loci subditos et cives respicit, constituunt Quaestor, Praetor seu cultetus, Consul et Senatores urbis
Situm et Formam diximus, reliquum est urbis nerementum. Verum enimvero hic dividiae mihi fuit jam dudum, condoluique saepius Morum in rebus Suis memoriae prodendis negligentiam, unde et maxima nunc incrementi hujus urbis pars acet deplorata, initi videlicet memoria rerumque exinde gestarum series, quae inprimis immortalitate videbatur dignissima Sed enim dum circumspicis diligenter, scriptorum occurrunt alii, qui antiquitus Mattiaci Cattorum gentis Mattiacae caput situm affirmare audent. Alii vero eam Amasiam vel Amiliam Ptolomaei esse contendunt, qui non observasse videntur vicinum melburgum, et inferioris Hassiae fluvium Amasin: Nec desunt alii qui a Martis idolo superstitioso ibidem culto urbi inditum nomen putent Latii forsan cupidiores quam par est. Alii a Marcomiro Francorum regis filio Mareomiruburytim ut aedificatum ita etiam dictum colligunt. Illi vero, qui a Mamucho rivulo elymi fontem eliciunt, ad veritatem accedere multis ridentur propius, cum illos, qui a finibus proxime adjacentibus urbis appellationem derivant, ac Marepurgum a 'stare, quod terminum denotat, dici malunt, situs loci, qui longius a regionis terminis, relatet evidenter. Verum hujusmodi inuologiis, ut hoc interea moneam vel alcer es ' fidem vel demere Lectori liberrimum esto. Blarum enim certitudine nituntur paucae, plures ingeniorum lusu et conjecturis. Annale nostri vetustam olim arcem a Marcomiro, qui circa annum Christi CCCXCfloruisse dicitur fundatam primitus, cum Hassis elahuringis imperaret Athanaricus, restaurasSeet ampliorem reddidisse addito ad montis radices pago serunt Othonem quendam Hessorum et Thuringorum Marchionem seu Limitaneum praefectum annum circiter quinquagesimum Supra millesimum Eandem arcem cum B. Elisabetha marito defuncto elegisset, ut ibi Sedem acc0enobium, ubi nunc aedes eutonicae, undaret circa annum M.CC XXIX, pagus ille a parvis initiis cum aetate in oppidi formam accrevit simul, donec filius Elisabethae Hermarinus Thuringorum et Hessorum rinceps eundem in matris pientissimae honorem et memoriam moenibus CCXL anno cinxit, assiaeque constituit metropolim. Interea C0nradus, Thuringorum et Ηessorum rinceps, eutonici Ordinis magister anno S. CCXXX prima monasterii posuerat fundamenta, quod annis fere quinquaginta duobus usque ad fastigium post fundatoris obitum, fuit absolutum plumboque c0ntectum. Neque splendoris parum ac famae acceperat Marpurgum e B. Elisabetha Sepulchro, ae
In οὐ est Misistratum. Sic ut edidimus scriptum a D.
15쪽
principum perpetua ibidem sede, quando igne incensum domestico anno MCCLX eonflagravit et corruit. flammis tamen ipsis et cineribus formosius civium industria emersit quodammodo, quam juvabat plurimum et sublevabat quotidie adventantium liberalitas immensa. Verum cladis illius vestigiis vix abolitis omnis illa opera et impensae periere denuo, atque urbs anno CCCXI in fumum atque cinerem versa est tota Ac licet non ita diu prostrata jacuerit et immersa ruderibus, sed incolarum praecipue studio et rincipis favore ex cineribus excitata sit vel secundo, cladis tamen tantae vestigia superfuere omnino diu Auxit igitur eam Ludovicus Monasteriensis praesul Otthonis et Joannis rincipum Dater aedificiis magnificis ac in arce Meelium et Coena lum illud majus construxit anno CCCXII, quibus postea ilhelmus ex Hessorum Principibus Junior anno Sal. CCCCXXCIV addidit Atitam in secunda area novam. Et sic habes, Lector optime, silentibus propemodum' ' seriptoribus omnibus initia hujus urbis nostrae et auspicia e quibus de ejusdem progressu et inerementis conjecturam Mere possis facile porro. ventus sane ostendit auspiciis illius condendae non minus quam progressui selicitatem secundi cursus adjutricem subfuisse. Nam uti ea, quae pravis instituuntur rationibus, quamvis succedant initio, infelicem tamen sortiuntur exitum ita illis, quae rectis suscipiuntur consiliis, etiamsi qua incidat difficultas, quem Optamus, laetus tandem contigit exitus. Quanquam autem longo post illa auspicia, ignotiora quidem, tempore nihil eidem, quantum nosse liceat, accessit decoris et incrementi, multo tamen cum foenore hoc postea fuit compensatum. Ρostquam enim adolescere coepit titulo et dignitate Metropolis ac sedis rincipum, condecorata est et amplificata coenobiis, nundinisque aucta est D. Elisabethae die annuis. Atque haec postea Secuta sunt plurima hujus urbis ornamenta alia et quidem illa, quae jam sese flerunt et in pr0mptu sunt Dieasteria et eademia. His eam auxit Philippus Ι. essorum Princeps Serenissimus, maximus ille patriae nostrae heros, qui plura de novo hic extruxit aedificia, plurima quoque reparavit, ita ut commodis et emolumentis urbis serviret nbique Verum illud caeteris praestat longe beneficium, quod eum Musis in Hassia deligeret sedem, hanc potissimum seponendam censuerit urbem, in qua scholam publicam magnis prorsus aperiret impensis. Nam hoc aequidem beneficium tantum est, ut quemadmodum in radio ' solis stellae, in hujus unius splendore ne reliqua quidem cernantur oramenta. Certe si tritum sermone proverbium illud, quo sapientiam et judicium cum uetate crescere dicimus, de hac quoque civitate proferamus, haud ineptire videbimur magis, quam Seneca, quando civitatum tempora atque fata aeque ac hominum procedere dicit. Quomodo enim sapientia magis instrui et judicio meliori ac saniori potuit insormari atque hoc Lycaeo publicaque hac schola quae cujus impulsu, quibus mediis, ad cujus normam et formam instituta, quomodo introducta, quibus privilegiis et beneficiis, reditibus fuerit adaucta, quot' et quibus rosessoribus excessuerit hactenus, sequetur in altera hujus libri parte. Illud solum hic addo et adimare audeo, hanc Academiam cum aliis tam veteribus quam recentioribus, quae passim non paucae laudantur nobilissimaq, collatam nulli vel utilitate vel celebritate esse secundam. aestituta insuper a Philisso et fili Wishelmo hic loci sunt Dieasteria et udies certa et solennia, in quibus justitia ex aequo omnibus sine ulla προσωπολγηφία administratur, quo instituto ad dirimenda controversias motas nihil utilius, nihil ad pacem publicam conservandam aptius, adeo ut hac ratione justitia et pax sese hic exosculentur invicem. Accesserunt porro huic urbi temporis progressu et alia neutiquam contemnenda, sed suspicienda prorsus omamenta,
Dil scripsit promedum. Ηο loe inserta est imago Philippi andoavii. Imago Guillelmi IV. Sapientis.' Imaga Ludovici Senioris.
16쪽
atque inter ea Mauriti cura Episcopalis quasi sedes sive Co istorium, ut vocant, ac inspectio omnium Hassiae, quae tum sub Mauriti Ηe880rum principe Ecclesiarum, quaeque superioribus temporibus Antistiti Moguntino in sacris parebant. Ρ0st Philippum patrem quoque Ludovicus II Senior cognomento nil praetermisit, quod ad cohonestandam et amplificandam hanc civitatem, fixam aulae suae Sedem, pertinere ridebatur: cujus Principis aedificia si spectus, utilissima ea sunt. Condidit enim in subiu bio eidenhusano excellentis operis et artificii motam, trapetum item, et sistrinum, moletrinas que conficiendae papyro et cudendo cupro destinatas aedificavit etiam ad secundam arcis aream aedes panificio et erevisiae coquendae constitutas aedificavit denique villam proxime urbem splendidam ab olore denominatam. a Johriveret uin E inan. Atque ita quidem maxima huic urbi ornamenta conciliarunt hactenus Principum Aula, Τeutonicus ordo, Dicasteria et Academia, ut e paupere municipio opulenta, e parva magna effecta sit illa, et in tuguriorum atque casarum locum aede subierint prorsus magnificae.
Secundam hujus libri partem, eademiae videlicet descriptionem, nunc dabimus. Atque hanc quidem cademiam suspicere par est, laudare ero non nece8Sarium. Quis enim sedem omnium bonarum artium, immo fontem, e quo multi Sapientiae, Justitiae, Pietatis, Integritatis et Eruditionis, quasi limpidissimi quidam et purissimi rivi in universas Europae defluunt regi0nus, nisi insipiens aut rerum omnium rudis laceret aut mordeat Ad eam igitur pergentibus describenda erit illa nobis in genere primum, ubi de initiis ejus quo ad fundationem et immunitates, ac deinde in specie, ubi de civibus et membris Academiae, quo ad docentes et discentes sigillatim. Fundatorem haec actat Academia Philis m,messorum principem serenissimum, heroa
omnibus excultum Virtutibus. 8, cum pacatis, post Rusticorum motus, in Hassia rebus et amotis pontificiis ritibus et caeremonii Ecclesias Suas et coenobia relarmaret diligenter iis, qui parati erant Pontificiis superstitionibus bellum indicere, certos in annos singulis c0nstituit reditus, quibus se honestius SuStentarent verboque divin vacare p0880nt melius pertinaciores autem libero dimisit, ut qu0cunque Vellent proficiscerentur. Qua sua humanitate animique moderatione perfecit ut omne fere papatu repudiato redirent in iam, nec mutatione illa ostenderetur quisquam. Proinde ut quasi domicilium certum SSet, in quo Vera d0ctrina de Deo et aliae artes linguaeque non ad SerVarentur mod0, Verum propagarentur etiam et dissimilerentur latius, indeque viri cum Ecclesiae, tum Reipub gubernandae qui S8ent, prodirent compliu'eS, mature suorum procerum, ac imprimi Joannis Ficini Lichteunt ii Cancellarii tum temporis Hassiae honoris caussa merito hic inter primo nominandi, consilio DXXVII S. anno hac in urbe, ubi natus et educatus fuerat Scholam aperuit publicam, evocati hinc inde per Stipendia ex proventibus Ecclesiasticis opima, quae διδακτρα Graeci Latini Minervalia appellant, perquam commode, viri omni doctrinarum genere exercitatissimi ut vigilias votaque juventutis adjuvarent studiosae et quemadm0dum Spectus a circumsus aere lumen accipit, ita mens a doctrina et haec ab institutione illustraretur' Hoc mod0, quod Semel Deo dicatum fuerat ad alios
in Eundem silpra et infra dixit quartum, discrepantia satis vulgata. In margine haec adscripta sunt, loco quo inserenda sint non indicato Primi a prosessores Academiast fuerunt Franciscus Lampertus Avinionensis et M. Adamus Crast Theologi, Joannos errarius uris, Ericius Cordus Modicinae, Hormannus Buschius oeseos, Sebastianus Augustus Nucenus Hebraea linguae professor S. quorum numerus paulatim adauctus, donec justum Academiae corpus principis constitueretur munificentia.
17쪽
nequaquam transserebatur usus, sed abrogatis tantum Missis idque genus aliis pontificiis ritibus in magis pios eonvertebatur atque licitos. Quod opus, quae benefieentia publice utilissima, non minus honorifica tanto rincipi existimanda, quam Adriano Imperatori, viros eruditos et ad docendum apis undique eonquisivisse et Bibliothecas instruxisse insignes M. Antonino Philosopho Augusto, conductos annua mercede omnis disciplinae Doctores Athenis instituisse Carolo M. Aeademiam arisiensem magnis sumptibus extruxisse, et riderim Imperatori gloriosissimo, omnes bonarum literarum professores et studiosos certis legibus munivisse. Certe eo facto hic noster milippus majorem et diutumorem peperit sibi gloriam, quam gestis mesestisque bellis omnino omnibus. Caeteroquin de his legatur etiam Bernhardi PYaetorii σχεδίασμα I
Verum quanto studio, quanta cura et animi ardore Academiam hanc suam eonstituerit Philippus heros, testatum satis apud nos relinquunt tum illa coenobia, quorum proventus huic Lycaeo attribuit magnificentissime um Immunitates, opes induret et privileuia maximo studio optimoque jure sancita atque firmata, quae ad honorum amplissimorum titulos consequendos et ad vitam in studiis suavius liberiusque transigendam pertinerent, multis precibus sumptibusque a Carolo V. Imperatore ter maximo impetrata, quibus is edicit serio eandem illam Academiam eo in loco et preci habendam, quo quaevis alia in Imperio Romano Id etenim in consesso est et comperto nullam hominum societatem coalescere et perdurare posse minus tranquillam, ne liberales quoque artes ipsas ad usum vitae tradi, ne hominum voluntates ad virtutem flecti sine decore et ordine, qui rerum omnium caput, posse, nisi legum nexu compingantur et vinciantur. Quapropter sapienter admodum ab hidus Academiae primordiis atrincipe fundatore provisum, ut non solum Academia optimis legibus esset constituta, verum illae quotannis etiam in publico coetu scholastico recitarentur. Quandoquidem enim Respubi omnino omnis praemiis ac poenis veluti arctissimis societatis publieae vinculis continetur, legum munienda fuit repagulis eadem, ut quae bona essent et salubria amplissimis decorata praemiis influerent ac illaberentur in civium animos suavius, ea vero quae mala atque pereiciosa, si non virtutis amore, at certe poenae metu funditus convulsa eliminarentur atque evellerentur. Ideoque uti sine mente corpora nostra, ita neque uis artibus, tanquam nervis, sanguine et membris, sine lege uti potest civitas et inprimis literaria, utpote cujus potissima pars in juventute consistat, quae in affectus magnam partem effusa atque perturbationes animi quasi laeno laxato qua lubet vel per esita velitum ruit in emiciem suam concitatissime. Quocirca si ullo hoc eris vinculo illiganda fuit Mademia et devincienda, ut certissima omnibus esset securitas, literarumque studia, quae inter caecos rerum motus atque tumultus non possent, in liberalissimo octo atque quiete tanto em-rescerent et in lauctus sese suavissimos profunderent latius. Porro cum legibus animam veluti atque robur a Magistratibus, hoc est, quibus ceu magistri cura rerum praecipua incumbit, reliquisque cum imperio et potestate veluti legum
ministri atque interpretes praesunt, indui indubitatum sit, rincipi etiam findatori plaeuit, ut singulis annis novus crearetur Metor, qui caput et quasi princeps esset Academiae et cui parerent omnes. Hujus igitur officium est Album asservare, jus dicere, privilegia tueri et scholastim culpae altae poenis incere. munc, quando in publicis acubus progreditur in
I De Bemhard Praetorio, Jesberga a MDLXVII nato et a MDCXVI mortuo orisbergae ubi munere undici et bibliotheearii stinetia erat, pinea reser Striade T. I, p. 161, plura quo is usus est teste, in Nam, set Lex. HI, p. 23I sqq. Schedia alia, quod D. laudat, neque ab eo neque ab aliis mentionem
18쪽
publicum, antecedunt accensi, quos Pedellos recept illic vocabulo appellant, singuli manu a genteum gestantes baculum honoris amplissimi insignia. st etiam suus praeterea Academiae Uieeeaneellarius et Syndicus uterque juris peritus: Sunt et ipsi aculiatum Deeani et Oeeonomus. Verum enimvero cum in ejusmodi scholis publicis diversa degant ingenia eorum, qui se Studiosos profitentur, quorum alii modesti ac diligentes, sponte jussa legum faciunt in id intentiores, ut, quod semel ingressi literarum stadio decurrendo tandem aliquando optatam assequantur eruditionis metam alii desides et refraetarii nisi legum vinculis coerceantur et exhortationum objurgationumque stimulis, Visum fuit utrisque aliquo censurae consulendum instituto. Nam hi inter ejus exercitium et objurgationis pudorem vel poenae metum, si sanabiles modo, ad officium adducuntur, sin vero desperati e coetu numeroque studiosorum excluduntur, ne exemplo aliis noeeant suo illi vero dum diligentiae, industriae et probitatis suae honorificum a praeceptoribus suis serunt testimonium et omnium voce collaudantur, laudata illorum crescit
Insignis optimi Principis findatoris in novae Academiae Cives humanitas et liberalitas, qua indies magis ac magis hanc suam sublevabat et instaurabat Academiam, id effecit, ut
quotidie effloresceret ac famae atque gloriae succresceret illa quoque magis. Quam sane ad rem non parum etiam contulit tot tantorumque rosessorum gravitas et non minus doctrinae, quam vitae sanctimonia, adeo quidem, ut quotquot intueare, tot Homeros, tot Cicerones, tot Uatones et Aristoteles, tot Aesculapios et Apollines jure quodam dicere possis. Quare si Pythagoras, si Archytas ille Tarentinus, ' si Apollonius yaneus redivivi bonarum literarum et studiorum gratia nostro peregrinarentur eculo, non opus haberent illi quidem, ut ersas, Lacedaemona, Cretam, Aegyptum aliasque omnino regione complure peragrarent, hic ero Caucasum laboriosissime transcenderet, Scythasve et assagetas aut Albanos et ditissima Indiae regna percurreret denuo, cum multo minori temporis paci rerumque acturam purgi haec consequi posset omnia. Tanta viguit hic Semper doctorum virorum industria, tanta cura, tanta in docendo assiduitas. Ex quorum I paucos tantum de singulis enim disserere nec hujus est loci nec instituti, eum alioquin summatim haec perstringenti verendum id sit, ne in immensum excrescat oratio percensere mihi liceat, qui non una in re aliqua elaborarunt Separatim, Verum omnia, quaecunque essent, Vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderunt subtilissime. Atque inter illos quidem antiquiores familiam quasi ducunt Ioannes errarius primus Academiae hujus Rector et vicecancellarius, Jur. U. D. qui Reipublicae Chris 'ianae cum docendo, tum de jure respondendo atque scribendo profuit omnino plurimum, et obanus ille Hessus, poetarum et oratorum sui seculi facile princeps adeoque Vero ἐσσην et rex. Hos proxime sequuntur Janus Comarius edicinae D. excellentissimus, qui et Theologos et Medicos Graecos Latio donavit plurimos, et Andreas Hyperius atque Joannes Draconites ita naturae muneribus ad Theologiam habiles, ita mali, ut non nati, sed ab ipso Deo ad eandem facti videantur. jure consultis autem excessuit inter multos Joannes idendorpius, Germaniae urisconsultorum tum , et e philosophis Justus Vultdus vir immortali laude dignissimus, itemque Eobanus et '')Petrus aganus, Musarum deliciae et poeta insignis, quem tamen immatura mors rapuit prae-
In cod. seriptum est Arinitas ille Terentinus. Deest numero vel simile verbum. ' Verba Eobanvs et in margine addita Sunt.
19쪽
mature. Quantae vero postea recentiori et propemodum hac aetate nostra operae accommodarint et industriae ad Academiam hanc exoramdam inter juris quidem metores emerus Sistinus, Nicolaus Vigelius, emannus Vulteius et Dannes Goddaeus e Philosophis autem Germaniae Ρhilosophorum Griphaeus Rudolphusi lenius, toti Europae innotuit plusquam satis.
Horum omnium opera et studio effectum, ut numerosissima semper studiosorum turba huc, quasi ad omnigenae eruditionis emporium quoddam opulentissimum confluxerit, quom tanta omni propemodum tempore eomperta fuit diligentia, ut nec Cleanthis nec Aristophanis, quorum uterque pertinacissima sua vigilantia fecit proverbis locum, lare extiterit major. Ideoque plurimi et quidem turmatim ex hoc exiere Lyceo et oratores verborum et rerum actores, qui non solum ita acuere atque procudere linguam, ut quam in partem vellent, auditorum impellerent animos, Verum etiam pectus ipsum maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia et varietate ita onerarunt atque compleverunt, ut in solem atque pulverem, non ut e militari tabemaculo aliquo, sed doctissimorum hominum umbraculis eosdem prodiisse appareat. Neque tamen propterea inficias iverim ego, nonnullos ab hoc literario ad sodalicium, nescio quόd deflexisse Cyclopicum, qui non secus atque ii, qui morbo aliquo et sensus stupore cibi non sentiunt suavitatem, verae laudis gustum non perceperunt unquam. Verum quanto turpior projecta horum audacia atque eminens, tanto major illorum est gloria, qui longe doctiores et honestiores hinc discesserunt, quam venerant. Exemplo sint innumerae propemodum Doctorum Magistrorumque, quos exquisitissimis, ut eorum studia meruerant et virtutes, honoribus Academia nostra comdecoravit liberalissime, esuritates et πανηγυρεις quasi perpetuae. Nam etai virtus quidem ipsa pulcherrima sibi merces est, honos tamen ipse artes alit magis, omnesque incenduntur ad studia gloria, ita quidem, ut ea fere jaceant semper, Fae apud quosque improbantur. Haec igitur Academiae nostrae, quae tantum inter alias extulit caput, quantum lenta solent inter vibura cupressi, initia et incrementa. Neque enim ulla sere alia est, in qua majori labore ac fidelitate genus omne tradatur studiorum, purissima uberiori cum lauet Theologia doceatur, Jurisprudentia serventiori tractetur cultu, linguaeque nobilissimae majori inculcentur studio, ita quidem, ut nihil omnino habeas, quod in optimarum disciplinarum encyclopaedia jure desiderari possis. Sed hos progressus, haec incrementa, hanc in patriam beneficentiam fundatori incipi, qui literarum hoc emporium universae Germaniae aperuit bono, ejusdemque filiis Wilhelm Sapienti et Ludovico IV Hassiae rincipibus debemus omnino. Nam e testamentipaterni praescript Wilhaemus Academiae hujus a urgensis cum statre Ludovico solo, et Dicasterii generalis cum Datribus omnibus curam gessit communem. Mo pater hilippus huic filio efflorescentis Academiae administrationem commiserat vivens. Unde Jacile noster Wilhelmus pro ingenii sui perspicacia omnium rerum Academicarum rationes sibi secerat notissimas, adeoque in numerat quasi habebat, quantum unusquisque Hofessorum loco praestare posset suo. Atque hanc etiam ob caussam utriusque illustriss Principis opera Academiae reformatio suscepta et anno abhinc quadragesimo quinto persecta est, rosessorum solariis' auctioribus redditis amplificatisque adeo Academicis reditibus, ut, quos antea quorundam negligentia pene disiyMSet, si matura prudentia et optimis rationibus administrati longe excreverint uberius, adeo ut multae Academiae aliae hac in parte inferiores, pares paueae inveniantur in Germania. Post Wilhelmum patr- , cum defuncto Ludovico Seniore piae memoria Ludovicus junior, Hessorum Princeps, inessensis Academiae fundator reditus quosdam huic nostrae detractos in novam suam avertisset scholam, auritius, quae nuper amiserat, rependebat perquam liberaliter, et post auritium Georgius Hassia Landgravius Giessem Lycaeo Marpurgum translato, non minori jam fide et
YMe forma recentiore pro usitata talarium uti solet dit.
20쪽
cura atque antecessores rincipes Academiam Marpurgensem complectitur et plusquam paterito prosequitur favore. O ter elicem igitur, eum Hadamari dicam, Academiam arpurgensem, quae quoniam amoenitate praefulges, omnium rerum ubertate praeponderas, dignitate praecellis, merito dicata es omnibus, qui octo gaudent honesto, honoribus aluntur bonis usis quae tot propriis tuis dotibus perlucida, ad tanta honoris conscendisti fastigia quae ecenatum tuorum illustrata virtutibus ac patronis ' circumvallata propediem ad altissimos amplitudinis tuae gradus progressura, cum tot heroes et Athlantes sortissimi, tot prudentissimi et eruditissimi viri ut charissimam humeris suis te fulciant atque sustentent. Ab istis initiis Ma urgensis Academia ad hoc famae pervenit fastigium, nulli hodie quotquot in Germania florent nominis celebritate inferior Faxit autem Deus ut suis privilegiis et rivilegia Academia sua gaudeant quam diutissime, immo vigeat illa ac floreat, quamdiu gratum et acceptum hominibus in hac terra usarum nomen, atque
Prodeat hine semper discentum opia fellae, Sumat ut inde sibi gloria summa Deo.
Nos interea ad elogia virorum literis illustrium, qui hanc Academiam docendo et scribendo illustrarunt, properabimus ac praemiSSis prius Rectoruni nominibus, rofessorum secundum Facultatum ordinem, vitas et imagine ad vivum expressas dabimus, ut, quorum eruditionem inscriptis admiraris, eorum quoque vultus in hoc pectes libro.
IIadamarius habet patrociniis.
Sed haec hactenus quibus praeter alios fructus inde capiendos commendationem quandam studiorum in hac academia Strenue exercendorum censuimus c0ntineri. amquamvis multum absit, ut tantam gloriam, quantam pleno ore bonus ilichius praedicat perquam liberaliter, etiam nostra aetate actumum sibi possit vindicare, nihil tamen obstat, quominus easdem laudis Vias, quae statim ab initio monstratae erant, vos ipsi persequamini, commilitones. Etenim ex civium industria bonisque moribus honorem haud mediocrem vel in parvas redundare academias, congentaneum est, et siquidem famae celebritas non minus quam imperium lacile his artibus retinetur, quibus initio parta est, plurimum ad honestandum academiae nostrae nomen si conserent, quibus obversetur ante oculos illud a Philippo Magnanimo in ipsis primis huius scholae legibus edictum Satius es e reipublicae eonsultius paucos habere, qui
bene monentem audiant, amicis e patriae profuturi, horasque sua recte collocent, quam mullos, qui in magnetis sui dedecus ita insolentiam tantum sectari, atque irreparabilem temporis jaeturam facere non vereantur.