장음표시 사용
1쪽
Ex Bibliotheca majori Coll. Rom. Societ. deSu
6쪽
illustres ac generosissimi Domini I res universas non judicio
sapientes decet: primas pi tati dabimus, prudentiae alteras, tertias eruditioni: cui & ipsi locus in hac triga debetur, quia ad priores duas munit viam, ac fomenta iisdem, & alia mentum praebet. Ac quanto hoc disciplinae singulae felicius praestant: tanto propius absunt a laudibus pietatis,& pruden-
7쪽
tiae ; quibus principeha locum nemo un- . quam denegavit. Vnde illud essici puto, in doctrinarum orbe nihil esse commendabilius virorum praestantium Vitis. Ab hoc enim fonte haurimus,quorum eXemplo earundem virtutum aemuli fiamus a que imitatores. Propterea nullus satis eo rum laudarit thdustriam, qui praeclare gesta posteris prodiderunt. Atque in eo qui . dem non temere aliquem mihi adversaturum existimem. Sed alterum est,in quo judicium multorum minime congruat;
cum judicio nostro. Vident plerique, si
memoriae omnifim temporum consulantur, nihil esse dissicilius, quam ut ita literarum monumentis consecremus res.superstitum: ut non aliquid benevolentiae , vel odio, spei, vel metui demus . Hujus igitur periculi fuga declinantes in
contrarium, de iis scribendum conte dunt, quos aVorum potius, aut promo rum , quam nostra, Vel parentum aetas conspexerid. Quales non satis expendere viden-
8쪽
. videntur,quam sit operosumin rebus toto seculo remotis vera falsis internoscere,. Ac ne illud quidem cogitant, quam mul torum suspecta sit fides, quia miris alia quem laudibus extollant post unius alteriusque aetatis silentium, exstinctis jam omnibus, quorum testimonium adversus illos pondus habuisset. Vt ab hoc etiam periculo immunes simus, expedit, ut m diam insistamus viam, atque eorum potius gesta publici juris faciamus, qui non
amplius rebus intersint humanis, ac aetate tamen, tum parentum floruerint, tum nostra. Id nunc fecimus in illustri ac g nerosissimo Patruo vestro, FABIANO, Burggravio a DHONA, Domino in Kariaminden. Cujus eximiae laudes adhuc in omnium memoria, versantur : γ Cum septennium selum, effluxerit, ab ejus e cessu. Virum hunc cum dico, non tam hominis nomen, quam virtutum plur, marum mihi videor dicere. Venere enim
erat, nobilissimus : sed genus nobilior
9쪽
animus exornabat, . Quem ille I puero imbuerat doctrini. non tantum seria illa, quae prudentiam adfert ; etiam amo niori , quae ex Musarum & Charitu commercio nascitur. Atque idem cum doctrina Eloquentiam feliciter sociarat,
plane ad veterum mentem, qui, cum st tuerent, Palladem Mercurium coal stere oportere, Hermathenam nobis es.
finxerunt'. Nec satis sere putavit, si omnia sciret', imo nec si graviter & copiose de omnibus diceret; nisi idem optima faceret: ut Cum multum acceptum
ferret eruditioni, & facundiae; plus tamen cultui divino, ac probitati deberet. Quibus etiam inservire voluiti quicquid studii posuerat in cognitione Naturae:
quod multum sane erat. Dicere autem, solet, agnoscere se ex operibus Dei omnipotentiam ejus: ex horum ordine , sapientiam; ex usia eorundem, bonitatem remisericordiam ejus. Ita ille omnia referebat ad pietatem: quae undique relucebat